Vitae diui Aurelii Augustini Hipponensis episcopi et ecclesiae doctoris eximii, ex operibus eius concinnatae, rerumque ab eo gestarum et scriptarum libri quatuor. In quibus historiae ecclesiasticae Africanae, Manichaeorum item, Donatistarum, Arianoru

발행: 1646년

분량: 722페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

gum ti Gentium Prophetae praedixerant compleretur. Hinc enim non absurde intelligitur & illa Apostolica sententia, ubi Paulus dicit : Parati νlcisci omnem inobedientiam, sum completa fuerit prior obedientia νιfira. Vnde & ipse Dominus,ad magnam coenam suam qua Augustinus intelligit unitatem corporis Christi prius adduci iubet conuiuas, postea cogi. Nam cum ei serui respondistent: Domine factum est quod iussi, is adbuc est locus i Exite, ait,in νιμ ct sepes. per quas accipit haereses & schismata ) ct quasiumque inpeneνιιis, cogite inιrare. In, illis ergo qui leniter prius adducti sunt, completa est prior obedien- tiae in iis autem qui coguntur, inobedientia coercetur, dic. Epist. so. idcri quoque potest Epist. 2o . in fine. Quod si salubriter agere Donatistae, ac primum corum Episcopi voluissent; cum viderent per leges in Africam milias non ad malum, sed ad bonum sese urgeri: debuissent & ipsi iam mittere ad Episcopos Catholicos, ut quomodo eos ipsi conuenerant, sic conuenirentur ab eis i factique pacifica collatione, veritas apparerct. Dist. 68. Verumtamen non fecisse, postea videbimus. .

CAΡVT VIII. CRES CONIVS GRAMMATICUS

AB AUGUSTINO REFUTATVS. Τ

Crestonius calamum in Augustinumstringit

SVb id tempus ut patet Lycοηt. Crescon. cap. 7. ubi de Crispino Anno

Calamcnsi Donatistarum Episcopo agens , inquit: Et runc cum qo6. inter ipsas etiam recentissimas leges,proscriptionem vestris Episcopis commi nantes,in re propria securus sedeat,&cψGrammaticus quidam Donatista Cresconius nomine, cum inuenisset Epistolam Augustini, qua primas partes Epistolae Petiliani redarguit; putauit Cresconius

332쪽

3 ro LIB. III. CAP. VIII. ei Esre respondendum et & hoc ipsum per litteras Augustino significa

uit. bis. a. Retract. cap. 26.

Atque ut hic fuerit quaesitus 1 Cresconio bellus aliquis siue color, siue praetextus; longe tamen verisimilius est, inuidia unitatis Ecclesiae indiesProficientis, auctore praesertim Augustino scum eius libris de litteris nihilum opponi poterat; calamum strinxisse. Id mani sestecostat ex iis,quq Cresconius scripserat, refertq; Augustinus his verbis, Cresconium alloquens: Dicis, quod intoleranda arrogantia credam, me solum terminare posse,quod aliis velut inexplicabile visum, iudici Deo dimisitim est: cum paullo superius dixeris, hoc me velle finire post tot annos, post tot iudices & arbitros, quod apud Principes, tot discrepantibus litteratis, ab utriusque partis Episcopis finiri non po

tuit. libri I. conι. Crescon. cap. 3.

Cui voci,temeritatis plenissimae, hominis Donatisticae communionis, quamuis nulla functione Clericatui adstricti, eod. cap t. respondens, lii iti Certe solus hinc satago, certe solus quaestionem illam finiri disceptando desidero ' Puto enim si solos nostros id conatos culpare volui sies, non etiam vestros in eo conatos fuisse fatereris. Quia ergo illum conatum, illam voluntatem & instantiam , saltem propter vestros improbare non potes a nolo esse a tam bono opere alienus. Quid arguis i quid reprenendis ' An in uidest eodem lib. cap. 3. Et post pauca eandem obiectionem repetit, eique respondet his verbis: At enim , quod inter tot ac tales finitum non est, intolerabilis arrogantia est per se solum finiri posse praesumere. Ne quaeso mihi soli hoc tribuendum putes: plurimi sumus, qui hoc ut finiatur, imo iam ut finitum esse innotescat,instamus. red. s.c. . neque hoc sine fructu,ut existimas. Nam si posses videre, quam longe lateque Africam error iste peruaserit, & quam pauca eius remanterint, quae nondum in pacem Catholicam correcta transierunt; nullo modo assertorum Christianae pacis & unitatis, infructuosam di inanem arbitrareris instantiam. Quamuis etiam, si cui diligentia medicinae eius impensae non prodest; sussicit ad rationem Deo reddendam,quod non cessaret impendi. eod.

Ex quibus manifestius adhuc apparet, procurrentis Unitatis imp

333쪽

CREs CONIVS REFUTATVS.

s. II. Libri Augustini contra Cresconium.

CResconii operi, libris quatuor respondit: ita sane ut tribus per ageret, quod uniuersa responsio flagitabat. Sed cum videret desola Maximianensium caussa, quod suos schismaticos damnauerunt, de eorum aliquos rursus in suis honoribus receperunt, Baptismumque ab eis extra suam communionem datum non repetiuerunt , responderi posse ad cuncta quae Cresconius scripserat; Quartum librum addidit: in quo idipsum diligenter,atque euidenter ostendit. libro 2.

Retract. c. 26.

Cresconium autem, non indagandae desiderio veritatis, sed sola inuidia, ut diximus, siue digitorum prurigine, ad scribendi cacoethes animum applicuisse, fidenter Augustinus pronuntiat, dum inter alia inquit: Audi Cresconi, dum breuiter& hoc demonstro, nihil te dixi sie per totam Epistolam tuam, quo refelleres meam e nisi forte quod me nomina derivare vel declinare docueris, & a Donato D natianos potius, quam Donatistas dicere : quam tamen Graecam saltem declinationem esse concedis, videlicet quod ita Donatistae a D nato, ut Euangeli me ab Euangelio nominentur. Quo te delectari dicis, ut vestris Euangelium praedicantibus, . simili mutuata sit v cabuli declinatio. l. a. coni. Crassi c. I. O bHI. Studium certe contentionis in Cresconio notant haec Augustini ad illum verba : Nimirum tibi haec animi subrepsit affectio, quod contradicendi studio perhibuisti nos eloquentes ,& vituperasti eloquentiam. Nam quomodo te hoc ex animo fecisse credam, cum sciam quemadmodum praedicare soleatis eloquentiam Donati, Parmenia. ni, aliorumque vestrorum ἶ Tu de te ipso nonne aperuisti, quam non ex animo, sed ex contentione vituperator fueris eloquentiae ; cum &cetera quae scripsisti, per eloquentiam suadere, & eandem ipsam et

quentiam eloquenter accusare conatus es t I. I. coni. Cresi. c. a.

Dixerat quoque Cresconius, caussam susceptae scriptionis praetexens: Instare semper de prouocare Λugustinum, ut ad dignolcen

334쪽

dam veri quaestionem cum eo Donatime disceptent: sed hos prudentius ac patientius facere, qui in Ecclesia, tantum quae in Lege mandata sunt, populos doceant, nec Augustino respondere curent, &c. Sed hoc telum argute in ipsum retorquet Cresconium : Quid tibi ergo, inquit, respondere visum est, ut aduersus nos illis tacentibus tu loquaris ' Nam si benefaciunt, cur non imitaris ' si male, cur laudas ' eod. lib. cap. 3.

g. III.

ADhaec Cresconius Grammaticus, callidus examinator appensorque verborum , docere volebat Augustinum, quid valeat Comparativus gradus: & tamquam victor exultabat, quod non pos et dicere traditionem diuinorum librorum probabilius se obiicere Donatistis: nisi confiteretur, Donatistas eandem probabiliter obi icero Catholicis. Si enim vos, inquiebat, probabilius; ergo nos probabiliter. Quia sic est probabiliter & probabilius, ut si dicas, vero & verius. Et quia gradus iste, quod ante positum est auget, & non quod

ante dictum est improbat. Adiungebat alia verba, quibus hoc euidentius intelligerctur, ac dicebat: Sicuti est bene & melius : malu Se peius: horribiliter & horribilius; ita esse probabiliter & probabilius. Quapropter colligebat: Si vos probabilius; ergo nos probabiliter. l. 3. cour. Cresic. c. 72.9 l. c. ss. Qua in re Cresconius, disputandi formulam haereticis praei uit: qui, sicuti etiamnum hodie plus operae collocare solent in percipiendis mitioribus litteris, quam sacris & Diuinis, ita carum plerumque sunt peritiores. q. I V

335쪽

CRES CONIVS REFUTAT V s.

s. IV.

Eas obterit Augustinus, Crestonium

proprio mucrone iugulat.

Noluit vero Augustinus, hisce Cresconi j ineptiis inepte resipondere, recriminando quod in quaestione vel disputatione Ecclesiastica, artilaciali illum Grammatica docere conaretur: licet id Cres- conius antea fecisset, quando ei anticategoriam, veluti ex arte litaetorica obiiciendam putauit. I. 3. coni. Cresic. c. 26. Quod genus quaestionis nihilominus , etiam in auctoritate Prophetica Cresconio demonstrauit. Considera, inquit . diligenter, ne sorte inuenias in Latinae Locutionis auctoribus, quibus Grammaticorum artificialia seruiunt, non semper istum gradum, quod ante postium est augere, sed aliquandol contrario superserri. Quod primum ex Apostolo ad Hebraeos osten-idit, qui cum prius de terra dixisset, Proserens autem spinaι ct tribulos,l reproba se maledictioni proxima est, cuius finis in Uionem ; mox subiecit, Confidimus autem de νobis miliora. Attendis certe , inquit, quomodo dixerit meliora: non quia bona crant quae supra dixerat, proferre spi--nas & tribulos; sed magis quia mala erant, ut illis deuitatis meliora ligerent, hoc est, bona tantis malis contraria. l. s. c. Cresi. c.7s. Subiungit deinde: Quod si & ego iam his Litteris assuefactus, & illas, quas puer didici, oblitus, sic dixit obiicitis traditionem, hanc ipsam mul-' ιὸ probabιlius nos νobis obivimus: non quia vos probabiliter, sed magisl quia improbabiliter : sicut ille meliora, non quia illa erant bona, ted magis quia mala : tu quare tam temere concludis, ex hoc confirmasse me, Vos probabiliter, quia nos probabiliust ibid. Deinde nec secundum Grammaticos in verbo se errasse probat ex illo Virgilij. l. 3. Georg. - Dy meliora piis, erroremi hostibus illam. . tum ex ipsa Donatistarum phrasi, qua usi sunt in senteotia Concilii Bagaientis, contra Maximianistas, cuius partem refert,t. q. coni. Crest. c. q. Qiibus omnibus locis,Comparativus gradus non semper auget

S s a quod

336쪽

ι 14 LIB. III. CAP. VIII.

- quod comparat, sed aliquando improbat cui comparatur. I. I. conti inest. c. 73. Oι. q. c. s. Iam & retorquet in Cresconium proprium telum et qui, docendo regulas comparatiui gradus, quia id quod ante positum est auget, non quod ante dictum est improbat; nesciens, plurimum Catholicis fauebat. Nam cum dixisset Cresconius: Tot documenta legalia, quod melius severius es, catholicis perfluadere non posse; colligit secundum assignatam a Cresconio regulam Augustinus, Catholicos verum & bonum tela re, si, quod verius & melius est,eis persuaderi non possit. Quapropter' cum nos,inquit, non rescindamus verius & melius Bapti sina vestrum, quare vos rescinditis verum & bonum nostrum i &c. libro 3. coni. Crescon. c. 77. Plura erant, etiam ineptiora praeteritis, uae Cresconius obiecerat:

quem proinde pueris puerilia seruare potius iubet.

Tuetur si a scribendi acerbitate, ει' Aganichaismum sibi obiectum diluit

REprehenderat Cresconius quod promissam in exordio responsionis ad Petiliani litteras, pacem & lenitatem non tenuisset, quia Petilianum Satanam appellauerit. Sed respondet: Egon on Petilianum, nec quemquam hominem in parte Donati, sed ipsum errorem partis Donati, Satanae comparaui: ex cuius laqueis homines quos diligo, cupio liberari. Lege consideratius, inuenies. ι. F coni. Cresi. c. 78. ct i. q. C. 64. Denique Manichrismum in quem licet adolescens, laicus,& C techumenus incidisset, tamen hunc illi Cresconius ex obliquo obiiciendum putauerat γ purgatissime diluit: nec non fabricatam a Megalio calumniam, cum ad Episcopatum postularetur. l. 3. coni. Cresi. cap. 78. θι. q. c. 66. Vnam denique nis omnibus spongiam adhibet , his usus verbis tDesine talibus tunus homo sum : Ecclesiae inter nos agitur caussa,

non Dissiligod by COOste

337쪽

C REI CONIVS REFUTATUS.

non mea, Ecclesiae, inquam, quae in nullo homine spem ponere,a suo didicit redemtore. Quamquam nec de meipso vobis, etiamsi meam conuersationem nossetis , recte crederetur inimicis mihi. Ad existi mationem hominum, magna testium, qui me nouerunt, suppetit c pia; ad Dei vero conspectum, sola conscientia: quam contra vestras criminationes cum intrepidam geram; non me tamen sub oculis omnipotentis Dei iustificare audeo: magisque ab illo effluentem miseri- cordiae largitatem , quam iudicis rummum examen exspecto. l. 3.

In quam sententiam pridem ante Secundino Manistaeo responderat: Senti de Augustino quidquid libet: sola me in oculis Dei constientia non accuset. l. coni. Secund. cap. I. Etenim cum falsa crimina audimus ab eis, quos ossendimus praedicando eloqui a veritatis, & erroris vaniloquia conuincendo; habemus abundantissimam con lationem. Nam si in eis quibus me criminantur, testimonium conscientiae meae non stat contra me in conspectu Dei, quo nullusoculus mortalis intenditur; non solum contristari non debeo, verumetiam gaudere & exultare, qui a merces mea multa est in caelis. Neque enim intuendum est, quam sit amarum, sed quam falsum quod audio: & quam verax, pro cuius nomine hoc audio, &c. inquit L s. coni. PmL cap. 6.

DonatiHamm aduersus Augustinum

calumnia.

NEque sane temerὶ contra calumniantium spicula se Augustinus

pia conscientiae fiducia obarmat: quandoquidem Petilianus, totam suam, qua turgebat bilem, in eum impudentur effuderat. Inde fabricata a Megalio calumnia, quam dixi, de amatorio cuidam mulieri porrecto, pluries repetita. l. 3. cant Petil. c. I 6. Inde obisiectus ei saepenumero, non tantum simplex Manichaeismus; I. 3. coni. Petil.c. I 6, σ IO. veru metiam quod Manichaeorum Presbyter suerit: ιοd. l. c. II. Obque hanc caussam eiectus ex Africa. eod. l. s.

ss , Inde

338쪽

316 LIB. III. CAP. VIII. Inde Tertulli nomine appellatus, quo suit accusatus Paullus,

quia excellebat in arte Rhetorica: & crimini data Dialectica, veluti si ipsa esset mentiendi artifex. I. 3. coni. Petil. c. Is . Inde verborum suorum furem Petilianus appellabat, quod codice mendoso usus sortata, unum alterumve vocabulum , quod nihil ad rem faciebat, ignoranter omisisset: eod. I. c. i7. Inde labi dicebat lubricum, sed tene- ri: nec destruere, nec infirmare, quod obiiciebat: incerta pro certis excogitare et non permittere legentes, quae vera sunt credere , sed ta ccre ut altius dubia suspicentur r denique, Academici damnabile ingenium habere Carneadis. ωG. c. II. Obiecta praeterea vita Monastica,&, quod esset eius instituti auctor: l. 3. coni. Petil. c. qo. sed quorum neutrum ninauit Augustinus:

contentus aduersus alia, veritatis,uitae, conuersationis & innocentiae clypeo se munire. I. 3. coni. Petil. c. 2. Io. II. in.

Horum plerisque quae enumerauimus Augustino obiectis oblectatus Cresconius, repetenda existimauit, ut diximus: vcrum nullo maiori atque Potitianus praemio : ut in Libris contra eum scriptis vide re est. Vnivcrsim vero Donatistis omnibus Augustinus maximo odio fuit, quod ipse testatur I. s. coni. Petil cap. tr. atque cx iis quae alias retulimus, constare potest, dum Luenm & seductorem appellarunt, adeoque pro gregis ipsorum desensione, mactandum censuerunt zquod dispositis aliquando insidiis moliti sunt, ut supra retulimus. Posid. c. 9. 9 2. Ceterum inter Augustini Epistolas exstat una ad Cresconium et Epist. 229. testaturque Possi lius, unam Cresconio Grammatico directam: Indic. c.y. quae virum cum praecedente lit eadem, penes Lectorem esto iudicium: mihi non videtur.

F. VII. Epistola S opscula tunc edita.

Post latas ab Honoriologes, Epistolas plures ad alios & alios Do

natistas dedit, nominatim ad Emeritum , ut supra indicauimus. Prodiit etiam Liber probationum, & testimoniorum contra Dona listas: Disiligod by Coosl

339쪽

AvGVST. PAGANISMO EXTIRP. STUDET. M

tistas: I. E. Retract. c. 27. sorte ad imitationem beati Cypriani, cuisius exstant sub eodem titulo aliquot libri ad Quirinum ) Et alius deinde, Contra quem nescio Donatistam : ibid. c. 28. Et Admoni--io Donatistarum de Maximianistis, cuius fit mentio L eod. cap. 29, Ted qui reperiri hactenus non potuerunt.

AUGUSTINUS PAGANISMO

EXTIRPANDO STUDET.

Liber de Diuinatione daemonum.

ΡEridem tempus accidit ei ex quadam disputatione necessitas, ut de Diuinatione daemonum, libellum scriberct, t. r. Retract. c. Io.Quodam enim die, in diebus sanctis Octauarum, cum manὸ apud il-kim adessent multi fratres lasci Christiani, &in loco solito consedissent; ortus est sermo de Religione Christiana, aduersus praesumiationem, Sc tamquam mi ram& magnam scientiam Paganorum. Quem recordatum atque completum, litteris mandandum putauit, non expressis contradicentium personis , quamuis Christiani essent, & magis contradicendo quaerere viderentur , quid Paganis responderi

oporteret.

Cum ergo de Diuinatione daemonum quaereretur assirmaretur, praedixisse nescio quem, Antoninum Philosophum opinor eversionem templi Serapis , quae in Alexandria facta est ; respondit non essi mirandum, si illam euersionem templi Simulachris sitis imminere, daemones & scire & praedicere potuerunt, sicut alia multa,

quantum eis nosse & praenuntiare permittitur. ι. de dιu. damon. c. i. f. II. Diuiligod by Corale

340쪽

s. ILExplosia Hermetis AEgyptiy Vaticinia.

ANnosus Hermes iste AEgyptius doluit aliquando tempus esse

venturum, quo Idola auferrentur in AEgypto et quae nihilominus satebatur, I multum errantibus & incredulis, & a cultu diuinae religionis auersis, esse instituta. atque inter cetera ait: Tunc terra sasnctiona, sedes delubrorum atque templorum, sepulchrorum eriι mortuorums plen, sima. Quasi vero si illa non auferrentur, non essent homines morituri: aut alibi essent mortui ponendi quam in terra. Et utique quanto plus volueretur temporis & dierum, tanto maior esici numerus sepulchrorum , propter maiorem numerum mortuorum. Sed hoc videbatur dolere,quod memoriae Martyrum nostrorum, Idolorum templis delubrisque succederent: uti videlicet qui haec erant lecturi, animo a nobis auctio atque peruerso, putarent 1 Paganis Deos cultos fuisse in templis, a Christianis autem coli mortuos insepulchris. I. 8. de Ciuit. Dei c. 26. Dolor daemonum per eum loquebatur,qui suas futuras poenas apud sanctorum Martyrum memorias imminere moerebant. In multis enim talibus locis torquentur, & confitentur, & de possessis corporibus hominum eiiciuntur. eod. I. ct .

s. III. Martyres a Christianis non adorari: licitὸν nihilominus inuocari.

N Ee tamen nos eisdem Martyribus templa, sacerdotia, sacra &sacrificia constituimus: quoniam non ipsi, sed Deus eorum ,

nobis est Deus. Honoramus sane memorias eorum, tamquam sanctorum hominum Dei et qui usque ad mortem suorum corporum pro veritate cer

tarunt , Vt innotesceret vera religio, falsis religionibus fictisque conuictis:

SEARCH

MENU NAVIGATION