장음표시 사용
311쪽
E ISCOPIS AD AMICAM COLLATIONEM FNVITATI.
Aliud Carthaginense Concilium in quo decernitur conueniendos Donatistas.
ΙAm vero quia multi,erroris Donatistarum laqueis implicati,quoties cum eis ut inde liberarentur Catholici agere consueuerant,respondebant, Hoc eos cum Episcopis suis agere deberer collationem partis utriusque se vehementer optare; ubi possent videre,quibus asserentibus superaret veritas falsitatem : ι.3.cont. Crescon. p.4s. Cum8ue pridem ab urbe Roma legati rediissent, qui ad Patrum Carthaginen--mium nupera preces, Anastasii Papaeassensum attulerant,ut supra m orauimus;Concilium generale Carthagine Aurelius indixit,octauo Kalendas Septembris, Theodosio & Rumori do Cossi ἀ o oInte uerunt ex omnibus Africae Prouinciis c id est ex Biχacena, Mauritania Sitiphensi,Mauritania Caesariens, & Tripolitana Legationes e quae licet mitti ex Numidia non potuit, ob tumultuantcs in ea Tyrones; prasentes nihilominus fuerunt, Alipius, Augustinus, ocΡossidius. Hic quid actum decretumque sit, aperit Concilium Carthaginense VII. canone 38. 39. N 6o. Nempe, Vt Catholici Episcopi, regionis quisque suae Donatistas conuenirent, & ad amicam collationem inuitarent; ut compositis,quae inter ipsos erant, controuersis,Ecclesiae pax& unitas sarciretur, deque inita concordia omnes in commune ga
Eadem, pauculis immutatis, Augustinus repetit his verbis: Facto P p a Concilio
312쪽
retis inter nos collationem, &, errore sublato , fraterna charitas pacis vinculo laetaretur. Dist. 68. plura lib. I .co tr. Cres .cap. 4 . . Est & in eodem Concilio praescripta sormula petendae Collationis. Quid igiturἰ factum est: conuenti sunt: recusarunt. Quibus verbis, quo dolo, uralediction amaritudine plenis, nunc longum est demonstrare. eod. ιθ c.
Conuenitur a Posidio Cristinus: atque huius friuola res onsio.
ΙNterea Crispinus Calamensis Episcopus Donatistarum, a Possidio
in eadem civitate apud Acta conuentus, ad Concilium eorum primo distulerat; pollicens cum collegis filis ibi se visurum,quid respondere deberet. Deinde post non paruum tempus, repetita conuentione, rursus apud Acta respondet, Cyprianum ut apparet imitari gestiens, libri ad Demetrianum initio. Uerba viri peccator. ne timueris. Et iterum : In auris impludentu, caue ne quiaquam vixera , ne cum audierit, lyra. Marsensatos θνm-ιι tuos. s 'ostremor Hanc νεθοψonem meam, Patriarchali sermone dosor recedant a me imp3ἔν- eorum nosse nolo. l. . coni. Cresic.c. s.
Atque ita Cris nus apud Acta, vesica potius quam homo. Quamobrem prosequitur Augustinus t Hanc eius responsionem cum docti indoctiquc riderent : quippe hominis dicentis, Verba viri peccatoris se nou timere, cui respondere minime auderet: &, n aures imprudentis polle se aliquid dicere, quasi aliquod secretum fuerit imprudentis auribus temerὶ commissurus, cum ea quae diceret, multi possent prudentes audire, qualium caussa & Dominus Christus tanta Pharisaeis, quamuis imprudentibus, loquebatur:&,Nolle se nosse vias impiorum, quasi vias 1uas eum docere vellent, quos impios putabat; ac non potius ipse, si teneret vias Dei, etiam impios docere deberet, sicut scriptum est, Docebo iniquos vias tuas, & impii ad te conuer
313쪽
DONATISTAE AD COLLAT. INVITATI. 3ot
s. III. Crispini in Pssidium violentia persuos.
CVm ergo facile intelligeretur ab omnibus, quam nihil ad rem faceret ista Crispini responsio, imo quam esset maledica & amara : adeoque palam appareret, quantum doctissima eius,ut ferebatur, annositas vinceretur a veritate, quando cum tyrone Possidio congredi formidabat: non ex Scripturis aut ratione manu consertum,sed serro & plagis victoriam repetiit. Post paucos dies iter agenti Possidio ad fundum Figulinensem , ut pauci qui illic erant visitarentur, & audito verbo Dei, ad unitatem Christi qui vellent conuerterentum alius Crispinus prioris Presbyter,&, ut dicebatur,propinquus, more latronum tetendit insidias armatorum : in quas pene iam Possidius inciderat, nisi eis prospectis atque nuntiatis,ad fundum Liuetensem fugiens,diuertisset: ubi ille nihil auderet , vel non praeualeret, vel si quid etiam fecisset, negare non posset.
Quo comperto, continuo consecutus est, tanta caecus insania, ut
iam latere turpe arbitraretur. Tunc domum, in qua cum suis se Possidius incluserat, sepire armatis, lapidibus circumtundere,ambire flammis , aditum ex omni parte moliri. Quae vero aderat incolentium multitudo, memor periculi sui, si in eo loco aggressum tantum facinus impleretur; partim illum deprecabatur ut parceret,quem resistendo non audebat offendero; partim vcro ignes suppositos extinguebat: Id enim usque tertio secerunt: cumque interim Crispinus nihilo segnius coeptis feruidus atque inexoratus instaret; cessit aliquando ictibus ianua: ingressi sunt: sauciatisque caede iumentis, quae in inseriore domus parte compererant,de superioribus Episcopum deposuerunt, afficientes plagis & contumeliis. Vbi, ne grauius saeuirent, intercessit ipse Crispinus, velut aliis rogantibus flexus: quorum non tam videbatur in ira sua curare deprecationem , quam in facinore testimonium formidare.
Haec posteaquam nota facta sunt in oppido Calamens, exspectaba-
314쪽
3o, LIB. III. CAP. V. Crispinus Episcopus quemadmodum in suum Presbyterum vindicaret. Accessi ctiam protestatio, municipalibus gestis expressa: cuius vel timore, vel pudore cogeretur exercere Ecclesiasticam vindictam. Quod cum omnino contemneret: tantusque fieret Donatistarum tumultus, ut, quia vcritati praedicandae respondere non poterant, itinera clausuri putarentur, imo vero iam etiam cernerentur; Leges quae non deerant, sed quasi deessent, in Catholicorum manibus quieicebant aduersius Crispinum Episcopum commotae sunt: magis ut Catholica mansuetudo demonstraretur, quam ut Donatistarum puniretur audacia. l. ι iamra CusOI. s. 6.947. ιII. I 66.
AVgustino igitur omnibus modis instante , ad controuersiae dilcussionem ambo ipsi Calamenses Episcopi venerunt, Catholicus Possidius, & Crispinus Donatistar & de communione ipsa
tertio cossictu simul egerunt, magna populorum Christianorum multitudine causi, exitum & apud Carthaginem,& per totam Asticam exspectante: eo successu,ut Crispinus Proconsulari & libellari sententia sit pronuntiatus haereticus. Ucrumtamen pro illo apud Cognitorem, Catholicus Episcopus intercessit:& ne auraria multa exigeretur, ei est beneficium impetratum,ut testatur ipsemet Possidius cap. I 2. sed suo nomine squod Augustinus prodidit) suppresso: tantae modestiae fuit. Hac interim mitissima sententia non contentus Crispinus; nescio
quo consilio quod displicuisse Donatistis omnibus ferebatur ad filios Theodosij, qui decem librarum auri multam in haereticos constituerat, prouocandum putauit: ut excitaret uniuersae parti Donati, quod solus perpeti nec volebat,nec cogebatur ;poti sis quam unius tui Presbyteri audacissimum de inuidiosissimum facinus, sola degradatione puniret. ι. 3. coni. Crescon .c 7. θ 8. Quid hanc prouocationem consecutum sit, mox dicemus.
315쪽
DONATISTAE AD COLLAT. INVITATI. 3os
s. V. Tentat idem cum Proculiano Aumstinus: sed
QVod Possidius Calamae fecerat cum Crispino , tentauit Augustiuus facere cum Proculiano Hippone: quem testabatur Eu dius alicubi dixisse, paratum se bonis viris sedentibus, collatione age in re. Scripsit ad illum Augustinus, petiuitque ut sedentibus, quos ipse Proculianus delegerit dummodo verba utrimque non inaniter Ventilentur, sed stylo excipianturi vi& tranquillius & ordinatius distant, di si quid forte ab eis dictum de memoria lapsum fuerit, recitatione reuocetur rem tant magnam, & ad salutem ormnium pertine tem , cum concordia requiranto
Aut sane nullo medio interposito, prius inter se siue per epistolas, siue per collocutionem atque lectionem , ubi Proculiano placuerit,
conferant: ne forte intemperantes nonnulli auditores malint eorum exspectare certamen , quam de communi salute in eorum collocuti ne cogitare: ut quod fuerit inter cos terminatum , postea per eos idisos populus nouerit. Aut si per epistolas agi placet; ipsie plebibus recitentur: ut aliquando non plebes, sed plebs una dicatur. Prorsus sicut volueris,inquit,sicut iusseris, sicut tibi placuerit, libenter amplector:& de animo beatissimi & venerabilis mihi Patris Valerij, nunc absentis, tota securitate polliceor , hoc eum cum magna laetitia cogniturum. Dist. IqT. Eiulcemoisi verbis Piracusanus , quem in fronte & calce Iitterarum , Dominum honorabilem & dilectissimum vocaverat,tametsi fibras corneas habui siet, adduci sane in collationem debuisti modo quid ei fiduciae fuisset in Donatismo repositum. Verumtamen nihil ultra respondit suo suorumque nomine, quam quod Concilium facturi essent, illicque visuri quid resipondere deberent. Deinde postea, cum propter suam promissionem denuo conuentus esset; pacifica collationem prorsus recusauit: ut ipsa Acta gestaque testari asserunι Clerici Hipponenses- UR. 68.
316쪽
Me edfrustra saciunt aby Episcopi.
SEd neque aliud opinor qua hic Proculianus, ceteri Donatistarum
Episcopi,inuitati ad collocutionc mutuam,tecerunt: quod eis exprobrans Augustinus,ait: Nihil in nos aliquado probare potuistis. Vestri Episcopi conuenti a nobis, numquam nobiscum pacifice conserre voluerunt, quasi fugientes cum peccatoribus loqui Quis serat istam superbiam ' Quasi Paullus Apostolus non contu)erit cum peccatoribus, & cum valde sacrilegis. Legite Actus Apostolorum & videte. Quasi ipse Dominus non cum Iudaeis, a quibus crucifixus est, sermo nes de lese habuerit, eisque congruenter responderit. Postremo dia- bolus est primus omnium peccatorum , qui conuerti ad iustitiami numquam poterit: & tamen nec ipse Dominus de lege dedisnatus est ei respondere: ut intelligatis, istos ideo nobiscum nolle conferre,quia caussam suam perditam norunt. Epist. I 66. Igitur ut ante dixerat ibidem, Quid vobis vultis faciamus: qui, quando vobis dicimus, ut caussam nostram & vestram patienter audiatis , non nostis nisi superbire & insanire t rad. Dist. Unde & minas addebant, dicentes: Recedite a plebibus nostris, nisi vultis ut interficiamus vos. ibid. Nam quantum Donatistarum Antistites collationem Omnem auersabantur; tantum eam populus desiderabat: ut idcirco aegre ferrent,si Catholici Episcopi miscerent cum plebe sermones. Interclusa igitur Collationis via, litteris tu priuatis tum publicis, quae etiamnum exstant, studuit Augustinus Donatistas uniuersim, tam summos quam infimos ad unitatem Ecclesiae reducere: ut dum c ram disputare aut colloqui nollent, saltem priuatim litteris responderent. Enumerat hasce Litteras Possidius. India. cap. ι. nos supra meminimus: &singularis est Epistola is a.
317쪽
guis, quasis Pelagius, re Celemmy
Eodem hoc anno Pelagius cum Celestio doctrinae suae pestilen- μθ tiam spargere coepit. Onuph. in Chron. Vnde Augustinus ipse rPelagianorum, inquit, est haeresis hoc tempore omnium recentimina, Pelagio Mon cho exorta: quem magistrum Celestius sic secutus est, ut sectatores eorum, Celestiani etiam nuncupentur. I. hares har. 88. Quapropter Imn immerito Pelagium Celestiumque, Goliath cum aris nigero suo appellat A uctor Apologetici pro lib. arbitrio. Ambos δ Britannia prodiisse certum est: vi non uno loco testatur Prosper,qui nunc Colubrum Britannum,nunc Auctorem Britannum, Pelagium vocat,& Britannicum Auctor loco cit. sicut Britonem Αugustinus, ut ab altero Pelagio distinguat, cui Tarenti cognomene Epist. Io6. Genere fuit obscuro, ut apparet ex Apologetici Auctore, qui dum eum sugillat, quod scribens ad Demetriadem puellam sacram & sanctam, mulieris AEgyptiae Iosephum sollicitantis ad stuprum inopportunam historiam, obscenissimo sermone contexuisset; haec subdit: Quamquam hoc, quod neque aptὸ, neque docore dici auri tibi imputare non debeamus, cui neque natales dederunt ut ho- nestioribus studiis erudireris, neque naturaliter prouenit ut saperes: sed illis dictatoribus tuis, qui miserum sensum miserrimo sermone conscribunt, & te legendum cachinnis, quasi titulum confusionis, exponunt. Apol. pro lib. arbit. Quandoquidem vero quotquot eius meminerun Monachum fuisse assirment,Qui tum plerumque laici erat;consectarium est nullo Eccle--siastico omine insignitio tuisse: alioquin ab eis vocandus Presbyter,
318쪽
Diaconus, &c. Incertum autem e quo Monasterio prodieriti dum
alii Hibernico, ad sinum Fergusii uto; alii v risimilius Britannico prope Cestriam , quorum utrumque Bonchorium vocabatur, adscribunt. Camden. - Sane in Monasterio Bonchoriensi Britanniae, antiquissimo & cel Zberrimo, tantus fuit Monachorum numerus, ut cum in septem por- tiones cum praepositis sibi rectoribus diuisum esset; nulla narum mi-inus quis trecentos homines haberet , qui omnes de labore manuumi suarum vivere solebant. Beda. Destructum est irrumpentibus in Britanniam Normannis: testaturque vicinus illorum temporum Mal- , mesburiensis, tot ibi superfuisse antiquitatis indicia, tot semirutos parietes Ecclesiarum, tot amfractus portarum, tantam turbam rude rum, quantam vix alibi cernas.
De Hibernico similiter asens Bernardus: Monasterium, ait, nobi- 'lissimum extiterat ante, sub primo patre Congello, multa millia
Monachorum generans, multorum Monasteriorum caput. in vita S. Malach.
Quamquam fortasse non sit egressurus Historiae curriculum, qui in Palaestina alicubi vel AEgypto, ubi frequens fuit, Monachum induisse Pelagium dixerit, propter haec quibus inconstantiam ipsius, dc , , gulae ventrisque studium, Ilidorus Pelusiota castigat: Rigidum at- is que inflexum animum habes, ex alio ad aliud Monasterium subinde
,, migrans,atque omnium mensas perscrutans atque explorans. Quam-
,, obrem si tibi carnium nidor, atque obsoniorum condimentum cu- ,,rae est; iis qui Magistratum gerunt, potius blandire, atque urbium is caminos vestiga. Neque enim homines Eremitae facultates eas ha- is bent, ut te,quemadmodum tibi gratum est, excipere valeant. I. 3 . MEIU. I . Sane Pelagium, cibi potusque delicias. ceterasque corporis commoditates, cum haeresin suam parturiret, nimiopere fuisse sectatum.
fidem liquido facere possunt, quae Apologeticus habet,qui hominem is in Palaestina norat; dum ait : Agnus Dei, filius Dei , ut accipiat li-
brum de manu patris, praesert stigmata passioms: non iudicans per- , , petratam, nisi in morte atque in resurrectione victoriam : & Ana- ,, marticus meus, venire sibi posse persectionem vitae immaculatae, manducanti, bibenti, dormientique confirmat ' apol. pro Iιb. arbit.,, Et paullo post: Vnde fieri potest ut iudicio suo se arbitretur, spiritu Diuili do by Corale
319쪽
ritu sapientiae resertum, praecipue eum dicat, facilia Dei esse manda tar & spiritu timoris Dei cononestatum , qui post multam crapulam nouissime expergefactus, adiungit, posse hominem sine peccato eskὶ ibidem. t Atque hinc, quod sequi solet, vastum corpus traxisse secum videtur , significante eodem, dum ait: Sed tibi specialis inde portandi oneris fortasse fiducia est, quod balneis epulisque nutritus, latos humeros gestas, robustamque ceruicem l praeserens etiam in fronte pinguedinem, sicut scriptum est: Tetendit enim aduersus Deum manum suam, & contra omnipotentem roboratus est: cucurrit aduersus eum erecto collo, & pingui ceruice armatus est. A I. pro lib. arb. Porro Celestium, ne quid a Magistro suo degeneraret, ex caussis opinor iisdem, abnormi corpore, lataque aluo fuisse, indicat Hieronymus dum ait: Latrat Pelagius per Alpinum canem Celestium grandem & corpulentum : habet enim originem Scoticae gentis de Britannorum vicinia. Praefat. in L 3. in Hurem.
OVod eorum spectat ingenia, quibus a se excogitata dogmata
tuerentur, tametsi Hieronymus saepe deprimat, Augustinus v Cat magna & acutar Epist. Io 6. fortissima & celeberrima: I. de nat. 9 rat. c. 6. &, quamui nefando errore peruma, non tamen contemtibilia: I. a. coni. duas Epist. Pelagianor c. 3. ipsumque Pelagium, acutissimum: l. de nat. θ par. c. 33. Celestium, hominem acerrimi ingenii. ι. a. coni. dxM Epist. Pelag. c. 3. - Quod conuersationem vitaeque modum attinet: Nec tales sunt, in
sequit, quos factu contemnas; sed continenter viventes, atque in bo nis operibus laudabiles. Dist. mo. c. 3τ. quod de Pelagianis dici, colligitur ex fine periodie tametsi morenypocritarum, speciem & laruam virtutis potius, quam ipsam habuerint virtutem, ut Iuliano reis ponebat Augustinus, nis verbis: Dolus est in ore vestro, siue peccat
res vos ege dicatis, & iustos credi velitis: siue profiteamini persectio- Qq a nem
320쪽
nem iustitiae, quam prosecto in vobis non esse sentitis. Item: Dolus abundat in ore vestro. Vbi enim virtus non est, & tanta iactantia est. hypocrisis est: & ubi hypocrisis, utique dolus. l. 2. coni. Iul. c.8. Videndus l. 3. eiusdem operis c. roi θmq. Vbi Iuliani praeconium libidinis exagitat, quam praeco ipse expugnare nihilominus debebat rquod utrum secerit, di laudabilem hostem habuerit,viderit Iulianus.
Pelagij ac Celesti 1 errones S hinses.
ΗΙ duo igitur, Gratiae Dei qua praedestinati sumus in adoptionem filiorum, per Iesum Christum in ipsum;& qua eruimur de potestate tenebrarum, ut in eum credamus, atque in regnum ipsius transferamur, propter quod ait, Nemo venit ad me, nil, fuerit ei datum a Patre meo; & qua diffvncitur charitas in cordibus nostris, ut fides per dilectionem operetur in tantum erant inimici,ut sine hac crederent hominem posse facere omnia diuina mandata: cum, si hoc verum esset , frusti4 Dominus dixisse videretur,Sine me, nihil potestis facere. t. de heres har. 88. Quapropter hoc suum dogma, increpatus a fratribus Pelagius, quod nihil tribueret adiutorio gratiae Dei ad eius mandata facienda, mitigauit: ut eam non libero arbitrio praeponeret,
sed callide supponeret,dicens,ad hoc eam dari hominibus, ut quae facere per liberum iubentur arbitrium,facilius possint implere per gratiam. Quod dicendo νt μιιlius p intὶ voluit credi , etiamsi dit ficilius, tamen posse homi es sine gratia diuina, facere iussa diuina. Porro Dei gratiam sine qua nihil boni possumus facere, nihil esse dicebant praeter liberum arbitrium, quod, nullis suis praecedentibus
meritis, ab illo accepit nostra natura: ad hoc tantum existimantes Deum adiuuare peritiam legem atque doctrinam, ut discamus quae facere, & quae sperare debeamus: non autem ad hoc, ut quae didice- rimus esse facienda , per donum Spiritus sancti faciamus. Liquidem hoc pacto,diuinitus nobis scientiam dari confitebantur,qua ignorantia pellitur: sed charitatem dari negabant, qua pie vivitur : visci'
licet cum sit Dei donum scientia , quae sine charitate inflat; non sit Dei donum ipsa charitas,quar, ut scientia non inflet, aedificat.