Vitae diui Aurelii Augustini Hipponensis episcopi et ecclesiae doctoris eximii, ex operibus eius concinnatae, rerumque ab eo gestarum et scriptarum libri quatuor. In quibus historiae ecclesiasticae Africanae, Manichaeorum item, Donatistarum, Arianoru

발행: 1646년

분량: 722페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

361쪽

AUGUSTIN. DIVITIARUM CONTEM TOR. 3 9

ceret, ne cum tam graui delicto de seculo exiret. Frequentius vero dicebat, magis secure ac tuto Ecclesiam Legata

a defunctis dimissa debere suscipere, qu m hereditates forte som-citas & damnosas: ipsaque Legata , magis osterenda esse , quam

exigenda. Possid. cap. 26.

s. T. Augustini obuia benignitas.

I Am & aliud est Christianae benignitatis ipsius luculentum exemis

plum. Lex crat Theodosit Imperatoris, lata Arcadio Augusto II.& Rumno Coss. Constantinopoli xv. Kalend. Nouemb. qua debi toros publicos, si ad Ecclesias confugerint, illico extrahi decernit s- aut pro his ipsos, qui eos occultare probantur, Episcopos exigi. FAsTIus quidam, cum debito decem & septem solidorum ab oppignoratoribus urgeretur ut redderet; quod ad prassens, unde explicaret se non inueniebat, ne corporalem pateretur iniuriam, ad auxilium sanctae Ecclesiae conuolauit. Eum secuti exactores cum proficisci cogerentur P de ideo dilationem dare non possent ; grauissimis Augustinum querelis onerauerunt, postulantes aut sibi Fastium tradi, aut prouideri unde acciperent quod debebatur. Collectam pro se in populo fieri Fastius nolebat. Quapropter Augustinus a Macedonio quodam mutuo sum iit , quantum Fastius debebat, decem & septem solidos. Quos & in causam eius continuo dedit: promittente illo quod ad certum diem cum eis reddendis occurreret : dc consentiente, ut si non faceret, commendari se populi liberalitati patcretur. Non fecit. Atque ideo Augustinus ne pollicitationi suae deesset de repraesentandis totidem solidis Macedonio , quia iam dies ad quem promiserat se occursurum, erat transactus: quoniam die Pentecostes non meminerat inde facere sermonem , absens nunc litteras

ad plebem suam Hipponensem,& Ecclesiae ministros scripsit,quibus petit ut pro supplendi necessitate Christiani& Catholici fratris, faciant quod Dominus imperat, line tristitia & murmuratione, cum laetitia Dissiligod by COOste

362쪽

3so LIB. III. CAP. XI. laetitia & hilaritate. Nam & Presbyteris significasse se ait, ut si quid

minus fuerit post collationem plebis; compleant ex eo quod habet Ecclesia: dum tamen ipse populus, secundum quod placet, hilariter. -osterat. Quia siue de vestro, inquit, siue de Ecclesia detur,omnia Dei sunt: de deuotio vestra dulcior erit thesauris Ecclesiae sicut Apostol lus dicit: Non quia quaero datum, sed requiro fructum. Dis. 2I s.

- s. VI. Clericalium possessionum curam aliis relegra.

Erufidem securitas in fide alterius.

CVras porro temporales non minus spreuit, quam res ipsas. Hinc Possidius: Domus, inquit Ecclesie curam omnemque substantiam, ad vices valentioribus Clericis delegabat, & credebat: num uam clauem , numquam annulum in manu habens : sed ab eisdem ornsis praepositis cuncta & accepta & erogata notabantur. Quae anno completo, eidem recitabantur: quo sciretur quantum acceptum , quantumque disipensatum fuit sit, vel quidquid indispensatum, vel dispensandum remansisset: Se in multis titulis, magis illius praepositi domas fidem sequens, quam probatum manifestum' que cognoscens. Domum vero , vel agrum seu villam numquam emere voluit.

Verum si forte Ecclesiae, a quoquam sponte tale aliquid vel donaretur, vel titulo Legati dimitteretur, non respuebat, sed suscipiebat. P0 d. c. 2 q. Et dum Clericis sorte, ut assolet, de possessionibus ipsis inuidia fieret; alloquebatur plebem Dei r Malle se ex collationibus plebis Dei vivere ; quam illarum possessionum curam vel gubernationem pati: & paratum se esse illis cedere, ut eo modo omnes Dei serui deministri viverent, quo in veteri Testamento leguntur Altari deseruientes de eodem participare. Sed numquam id laici suscipere vo

luerunt. Possid. c. 23.

In iis quoque quae Ecclesia habebat & possidebat; intentus amore, vel implicatus cupiditate non erat sed maioribus, magisque spiritualibus

363쪽

libus si spensus & inhaerens rebus, vix aliquando seipsum ad ista temporalia, ab aeternorum cogitatione, relaxabat & deponebat, &c. Nam fabricarum nouarum, numquam studium habuit, deuitans in eis implicationem animi sui, quem semper liberum habere volebat ab omni molestia temporali. Non tamen illa volentes N aedificantes prohibebat, nisi tantum immoderatos. Possid. c. 2 q.

s. VII. Erga pausteres be uesicis.

ΡAuperum semper memor erat, eisque inde erogabat, unde & sibi

suisque omnibus secum habitantibus erogabatur: hoc est vel ex reditibus posscssionum Ecclcsa , vel etiam ex oblationibus fidelium. POMd. c. 23. Vox eius erat: Non est Episcopi seruare aurum,& reuo- κare a se mendicantis manum. Quotidie tam multi petunt, tam multi gemunt, tam multi nos inopes interpellant, ut plures tristes relinquamus, quia quod possimus dare omnibus, non nabemus. serm. q9. de diuers. c. q.

Interea dum Ecclesiae pecunia deficeret, hoc ipsum populo Christiano denuntiabat, non se habere quod indigentibus erogaret. Nam di de vasis Dominicis propter captiuos, di quamplurimos indigentes frangi, & conflari iubebat, & indigentibus dispensari. Et hoc ipsum

etiam venerabilis memoriae Ambrosius, in talibus necessitatibus indubitanter esse faciendum N dixit & scripsit, hac utique sententia r inurum Ecclesia habet, non ut seruet, sed ut croget. Sed & de neglecto a fidelibus gazophylacio & secretario , unde Altari necessaria inferuntur, aliquando in Ecclesia loquens, admonebat: quod etiam beatissimum Ambrosium se praesente in Ecclesia tractasse, nobis aliquando retulerat Possid. c. 2 . Denique quod huic tu potissimum tempori, quo interitus Romani timebatur Imperil, admodum congruebat : Hipponenses suos, quos absens acceperat in eleemosynarum erogatione refrixisse, Epiliola scripta redarguit. Nuntiatum est, ait, mihi, quod morem vestrum de

vestiendis pauperibus, fueritis obliti. Ad quam misericordiam cum

praesens Diuitiaco by Corale

364쪽

ssi LIB. III. CAP. XII.

praesens essem vos exhortatus sum, & nunc exhortor , ne vos vincat

& pigros faciat contritio huius mundi, cui talia videtis accidere , qualia Dominus & rodenuor noster, qui mentiri non potest, ventura praedixit. Non solum ergo non debetis minus facere opera misericordiae, sed etiam debetis amplius quam soletis. Sicut enim ad loca muniti l ra festinantius migrant , qui ruinam domus vident contritis parieti-l bus imminere: sic corda Christiana , quanto magis sentiunt mundi huius ruinam, crebescentibus tribulationibus, propinquare; tanto magis debent bona, quae in terra recondere dit ponebant, in thesiu-rum caelestem impigra celeritate transferre: visi aliquis humanus casus acciderit, gaudeat qui de loco ruinoso emigrauit: si autem nihil tale fuerit subsecutunt,aron contristetur, qui quandoque moriturus immortali Domino, ad quem venturus est, bona propria commendauit, &c. Epist. 138.

C A Ρ V T X I LCOLLATIO CARTHAGINENSIS

CV Μ DONAT ISTIS.

s. I.

Furor Donatistarum restibilis.

Anno TT Oc tempore circiter cum Victorianus presbyter cladem cala- qi o. II. mitatetque per litteras nuntiasset,quibus passim & ubique Bambari per Europam, e Galliis in Hispanias transiati, solita feritate desolantes omnia, grassabantur: petissetque prolixo aliquo opere ad suas litteras ao Augustino responderi; accepit in primis responsum, Talibus malis prolixos magis gemitus de fictus,quam prolixos libros sedeberi. Totus quippe mundus, inquit, tantis affligitur cladibus, ut Pene nulla pars terrarum sit, ubi non talia, qualia scripsisti, commitin

i tantur atque plangantur. Verum-Diuitiaco by Gorale

365쪽

Verem tamen,ut longi sis non exeat, breuiter strictimque enumeratis quae per Barbaros AEgyptus, Italia, Galliae & Hispaniae passae sunt: Ecce,incluit,in regione nostra Hipponensi squoniam eam Barbari non attigerunt Clericorum Donatistarum & Circumcellionum latrocinia sic vastant Ecclesias, ut Barbarorum fortasse facta mitiora sint. Quis enim Barbarus excogitare potuit quod isti, ut in oculos C leri

corum nostrorum calcem & acetum mitterent: quorum mcmbra et

iam cetera plagis horrendis vulneribusque sauciarunt lDepraedantur etiam domos aliquas & incendunt: fructus aridos diripiunt, humidos fundunt:& talia ceteris comminando, multos etiam rebaptizari compellunt. Pridie quam ista ad te dictartam, ex uno loco per eiusmodi terrores, quadraginta & octo animae mihi rebaptizatae nuntiatae sunt. υιιι. in a.

s. o. Romana urbis excidium per Alaricum.

ET haec quidem, si calculum ponimus, eo anno gerebantur, quo

Romam nono Kalend. Septembris, ut propius vero est, Gothi occuparunt, puta CCCC. x. Varane V.C. Cos de qua clade aenigmatie-s, Hieronymus Augustino scri bebat: Capta Hierusalem tenetura NabuchodonoZor, nec Ieremiae vult audire cosilia:quin potius AEgyptum desiderat ut moriatur in Taphnes, &ibi seruitute pereat sempiterna. Epist. 26. Quo loco Hieronymus,per Ieremiam intelligit Innocentium Papam, qui tum Petri Cathedram sanctissimus inside

bat.

Exstat etiam Augustini Tractatus, De Excidio urbis rama IX. ubi contra aduersitates plurium hodie Regnorum & Prouinciaru raesens remedium propinat, dum ad extremum ait: Unam tribulam lentit area, ut stipula concidatur, granum mundetur: num ignem patitur fornax aurificis, ut palea in cinerem pergat, aurum sordibus careat. Sic & unam tribulationem Roma pertulit, in qua vel emendatus liberatus est pius, impius autem damnatus est: siue ab hac vita raptus sit, ubi magis poenas iustissimas lueret; siue hic remanserit, ut V y damna-

366쪽

LIB. III. CAP. XII.

damnabilius blasphemaret; Tract.de exsid. yyb.ωρ.8. Nam & infideles etiam, si quid recte saperent, deberent illa quae ab - hostibus aspera & dura perpetiuntur, illi diuinae Prouidentiae tribuere : quae solet corruptos hominum mores bellis emendare atque conterere ; itemque vitam mortalium iustam atque laudabilem talibus afflictionibus exercere: probatamque vel in meliora transferre, vel in his adhuc terris propter usus alios detinere. l. I. de Ciuit.Dtic. I.

Quae cum ita sint, quicumque boni malique pariter afflicti sunt, non ideo ipsi distincti non sunt, quia distinctum non est quod utriques perpessi sunt: manet enim dissimilitudo passorum, etiam in similitu-idine passionum: &,licet sub eodem tormento, non est idem virtus & vitium. Nam sicut sub uno igne aurum rutilat, palea fumat; & subieadem tribula stipulae comminuuntur, frumenta purgantur; nec ideos cum oleo amurca confunditur, quia eodem praeli pondere exprimitur et ita una eademque vis irruens bonos probat, purificat, eliquat ; malos damnat, vastat, exterminat. Vnde in eadem afflictione, mali Deum detestantur atque blasphemant: boni autem precantur &laudant. Tantum interest non qualia,sed qualis quisque patiatur. Nam pari motu exagitatum, & exhalat horribiliter coenum , & suauiter

fragrat unguentum. eod. l. ωρ.8.

Exstat alius Sermo insignis, cum allato in Africam cladis nuntio Roma funditus euersa perii se diceretur, inter nouissime editos a Sir-mondo I s.

s. III. Hanc ob rem leges in Africa laxata. Legatio Catholicorum ad Honorium.

- .Eterum obsessa adhuc Vrbe, Priscus Attalus, quem Imperat rem Barbari designari fecerant, totus in eo erat, ut Africam in primis subigeret, unde omnis frumenti copia in Italiam aduentabat. Sed clim omnes Attali conatus, Heracliani Africae Comitis robur & industria anteuertisset; idem ipse Heraclianus essecerat apud Hon i rium, ut tantisper quoad rerum confusio duraret, leges aduersus Do-i natii has latae silerent.

367쪽

COLLATIO CARTHAGIN. CVM DONAT. 3sy

Quamobrem fit rere illi itersim N saeuire, sicut videre est Epist. 68. g. ite interim: donec Attalo exauctorato sin quo nimirum Imperatore facto,infecto,resecto ac desecto, ut Orosius loquitur, citius his omni us actis pene quam dictis, Alaricus mimum risi, & ludum spectauit Imperii Episcopi Africani, quod viderent postremum Honorii rescriptum Catholicorum rebus graue detrimentum inserre, habiti. Carthagine Synodo, decimoseptimo Kalend. Iuli j, Legationem ad

Honorium rursus decreuerunt. Hac non tantum abolitum est edictum,cuius iam meminimus; sed ratio inita, Legatis poscentibus, penitus exstirpandi Donatistas, & remedio indicendae Collationis publicae per Imperialia iussa: quam toties rogati Donatistae, semper o inate defugerant; auctore Primiano iactitantes, indignum esse ut in se unum conueniant filii Martyrum & progenies Traditorum. Ggat.

Profecti sunt ad Honorium Episcopi quatuor : Florentius, Possidius, Prssidius,& Benenatus: aut ut alij volunt tres;Florentius, Possi ius & Melanthius. Quibus,tametsi in mediis fluctuantis Imperii un-- dis ea tempestate versaretur, tam commodam nihilominus Impera- or mentis auriumque operam praestitit, atque si solum id agere vide--retur. Imitatus hac in parte Theodosium patrem, quem aiebat Am-lbrosus magis de Ecclesiae , quam animae suae salute sollicitum fuisse. Virorum igitur bonorum secutus consilium Honorius existimauit Altare contra Altare erigi continenter in Africa, maiorem Ecclesiae deformitatem esse,quam tum erat in Urbis euersione atque vastitate. Vt non frustra videatur Deus tam piis Honorij consiliis fauisse: quando triduo tantiim versatus in Urbe victa Alaricus, non aliter porro excessit, atque si fugam & exitium maturasset. Et Roma quidem in Campaniam proseetiis cum Nolam inuasisset, Paullinum Episcopum vinculis onerauit. de quo Augustinus: Paullinus, inquit, noster, Nolanus Episcopus, quando ipsam Nolam Barbari vastaverunt, cum ab iis teneretur, sic in corde suo,ut ab eo postea cognouimus, precabatur: Domine, non excrucier propter aurum &argentum et ubi enim sint omnia mea, tu scis. LI.de C uit. De p.ro. Inde per uniuersam Campaniam circumducens populabundum xercitum Alaricus, paullo μst apud Cosentiam ciuitatem morbo correptus interiit. Sepultus autem est a suis in medio Baseniij aminis alueo, quem captiuorum opera tantisper deriuauerant : nequis

V y a scilicet,

368쪽

scilieet, amne postea ad solitum alueum reducto,locum sepulturae eius scire posset. Plane ut olim Decebatus Dacorum rex: qui a Traiano subactus manus sibi attulit, postquam antea thesauros omnes suos in Sargetia flumine, captiuorum etiam opera auerso, sed frustra , abdidisset.

s. IV.Collationem Honorim indicit. Ab ea reiecti Agaximian D.

ΙGitur Honorius, pridie Idus Octobris anno captae Vrbis, in annum sequentem , Collationem Carthagine indixit inter Catholicos & Donatistas i cui Flauium Marcellinum V. C. Tribunum &Notarium , Cognitorem praesecit. P d. cap. I s. Id per Augustinum qui adhuc aliquid opinionis suae pristinae, Haereticos videlicet di C. putatione vincendos esse, &c. retinuerat) consentientibus tamen Episcopis & pariter satagentibus,coeptum & persectum esse iserte tradit Possidius, ibidem. Cur autem sic agendi consilium suggesserit, secutusque sit Augustinus, satis ipse declarat his verbis: Iliorum enim furor Donatistarum occupauerat Africam totam et nec praedicari a Catholicis veritatem contra suum patiebantur errorem: violentis aggressionibus, latrocinationibus , itinerum obsidionibus, rapinis, ignibus , caedibus multa vastantes,cuncta terrentes. Cum quibus apud Episcopos, quos communes non habebamus, nihil agere poteramus e quod vero ante centum serme annos maiores nostri cum eis egerant, iam populorum memoria non tenebat. Haec igitur necessita, compulit, ut saltem ge-sstis nostra Collatione consectis, eorum contunderemuS in uerecun- diam, & reprimeremus audaciam. ι com. Iul. cap. 1. Cum quibus profecto conueniunt, quae superius ad Victorianum ab Augustino scripta

retulimuS.

Verumtamen sicut diligentia summa procuratum est, ut Donatistae, tametsi inuiti,ad Collationem adduccrentur; ita dum eande Maximianistae peroptabant,a Catholicis repulsi sunt.Etenim de his,dum

illis

369쪽

illis Pelagianos comparat, Augustinus agens: Similes,inquit,estis potius Maximianistis et qui cupientes exiguitatem suam nomine saltem certaminis consolari; & ideo videri aliquid apud eos quibus contemtibiles erant, quia nobiscum inire linerentur examen : interpellantes eos, & libellum dantes, Prouocantusque contemsimus. Magis enim de certamine nominari dcliderabant, quam formidabant in certami e superari. Nec sperabant victoriae gloriam; sed famam requirebant Collationis,quia multitudinis non habebant. l. 3. ιonι.Iul. cap. I.

I. V.

Marcessinus Collationis Cognitor: eiussi

edictura .

M Arcellinus itaque caussae Cognitor & iudex, qui iam ante in Anno Africa agebat, viso Imperatoris rescripto, Actuarios in hoc qi I. dc putatos ad singulas Africae Prouincias destinauit, uniuersis Episco

pis Caesaris voluntatem intimaturos.

- Edidit praeterea aliud ipse Edictum , cuius tenore cunctos per Africam, tam Catholicae, quam Partis Donatianae Epistopos commonuit: ut intra tempus Lege praescriptum, id est inti aquatuor inens s qui dies intra diem Kalendarum Iuniarum sine dubio concludetur, inquit) ad ciuitatem splendidam Carthaginensem, Concilij faciendi gratia, conuenire non disserant: Ne eam partem demerito propriae fidei appareat iudicasia, quam defuisse coniti terit. Gest. .

IV. cap. 1. In eodem Edicto Marcellinus, Basilicas, sine iussione Imperatoris, reddidit Donatistis qui se venturos pollicerentur: ut hoc modo eos ad conserendum ctiam beneficiis inuitaret. Denique eis obtulit, ut quem vellent alium cum illo iudicem constituereor: Hirauitque per mysterium Trinitatis, per incaruationis Dominicae Sacramentum, . nihil se aliud iudicaturum, nisi quod allegationes partium & veri fides inuenerit. ibid. or Coll. I.cap. 3. Datum est hoc Edictum, post Consulatum Varanis: Anno Christi CCCC. xI. AEtatis Augustini quinquagesimo septimo. V y 3 3. UL

370쪽

LIB. III. CAP. XII.

s. VI. Conueniunt Donatista π Catholici Episcopi

π Is ita habentibus, Donatistarum Episcopi sic a Primate suo peri I I Tractatorias a Marcellino concessas euocati sunt, iussique praei termissis omnibus properare Carthaginem ; ut scirent se aecepisse quod haberent optimum in caussa , quicumque venire noluissent. I. post Catat, cap. 26. Congregantur igitur ex uniuersa Africa tot Episcopi Donatistae: ingrediunturque Carthaginem cum tanta speciosi agminis pompa,vitam magnae Ciuitatis oculos itin, intentionemque conuerterent. eod. cap. as. Id contigit decimo quinto Kalendas luntas, ut ipsimet in Notoria sua iam sunt et gessi. Cogniti I. cap. I . ubi etiam amrmabant viaque adeo se omnes venisse Carthaginem, ut eis solis exceptis, quos vel in propriis sedibus, vel in itinere tenuit corporis aegritudo ) nec grauissimos senes annositas, nec labor prolixi itineris potuerit impedire. 1HLθ ιρο Coliar. cap. 244- Conuenerunt etiam Catholici, plures utique Donatistis: tametsi ad euitandam ostentationem non limul omnes, sed seorsum, prout quisque poterat, urbem ingressi sint. Coll. r. cap. H. Quam ab caussam pauciores adesse rati Donatistae; non prius sciuerunt quod res erat, quὶm Catholicorum numerum constare, suum quem perhibuerant, errasse conspexerunt.

s. VII. Costationis Locus ae Leges.

AMbabus partibus Carthagine praesentibus, cum declarassent

coram Donatistae,interrogante Marcellino, non decere eos Cognitorem eligere alterum , qui non petiuerant primum: alio Edicto Marcel-Diuili od by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION