장음표시 사용
391쪽
COLLATIO CARTHAGIN. CVM DONAT. 3 y
Quod , si in flagitiis crimini busque absurdum est; cur non inhaeres aeschismate, peccatis multo grauioribus Beatos quidem pronuntiat Christus, qui persecutionem patiuntur; sed propter iustitiam. Refert praeterea plurimum, ubi persecutionem quisque patiatur. Nam si haereticus aut schismaticus aliquis, pro Ca--tholico dogmate fortasse, aut iustitia, quam tenere sibi videatur,mor--tem etiam extra Ecclesiam appetat; non idcirco bonus extemplo E clesiae filius, aut Christi Martyr futurus est, quemadmodum docere illos Cyprianus poterat. l. i .Epist. I. a. Epist. 8. t. Non ergo nu-ida& simplex persecutio, certa esse potest Eccleuae nota: quando & laudabiliter inferri a bonis, & nequiter ab obstinatis perferri possit. Jmo vero neque illaudabiliter, licet infructuose tolerari queat, etiam ab iis, qui sunt a Catholica Ecclesia alieni. videri potest Diss.2o . Sed haec crasse forsitan, atque imperite dicta,deplorabantur in eis. istud erat immaniter nefarium, qubd excusandi furoris sui caussa non
Vererentur adiungere: Ad euadendas persequentium manus, fas esse sibi mortem coniciscere. Non sic Christus docuit, qui contra persei Cutores, fugae nobis, non mortis, praesidium reliquit: mortemque ab
aliis, pietatis potissimum intuitu illatam sustineri sortiter iussit: sed ut sibi quisquam inferret,nusquam permist,imo vetuit etiam clim dixit, Non occides. Dict. 6 I.
Denique sacrilegio plenum erat ultimum dogma: Pro Martyribus habendos colendosque qui sic sortiter oppetiissent. Non enim forti--tudinis id , sed est potius formidinis , atque impatientiae indicium: adeoque non Martyres Christi sunt, qui neri hocprohibet; sed Satanae , cui suggerenti nefarie obtemperant. Haud delucre quidem inter Donatistas , qui hanc sui perimendi insaniam vehementer improbarent, aut improbare saltem videri vellent : utque deinceps non fieret, Conciliis habitis vetitum esse dic rent οῦ ι. . coni. Cres. p. 9. sed quorum verba adeo non consentiebant cum iis quae facere tum ipsi solebant , ut ad totius reliquae multitudinis exemplum colerent tamquam Martyres, qui scipsos interemissent. Neque eos dumtaxat, qui instante istuc persecutione videbantur adacti; sed di eos e Circumcellionibus, qui post multam cum mulierculis. sanctimonialibus quibus comitantibus per agros & villa , lymphatis similes,vagabantur crapulam & lasciuiam, de praeruptis montium saxis pnecipites se dabant. Quamobrem obiicit eis Augustinus Bbb 1 non
392쪽
non semel, praecipitatorum ultro cadauerum sacrilegos cultus. lib. I. coni. Petit cap. 2 . Epist. l62. Certe Gaudentius praeclarae hoc mortis ge--nus, Raziae exemplo de libris Machabaeorum , tueri non dubitauit. l. I. conr.Gaud.cap. 28. Obeqq.Epist. 6 I. sicuti & eorum supplicia , qui pro violentiis ac latrociniis suis iustas legibus poenas dedissent. Atque hi ferc sunt Donatistarum errores, quibus non tantummo do schisma cumularunt, veru metiam videri volebant adeo iuste i nchoasse; ut ne propter eos quidem, licet graues admodum & pernicio, os, dici haeretici sustinerent. l. I.cant. Cres. c. q. Ioannes Damascenus, &eum secutus Theod. Balsamon, hunc eis quoque impingunt: ut neminem existim arent sanctorum mysteriorum fieri posse participem,' nisi os manu tenens prius id salutaret, qu m communicaret. Sed proculdubio Historiae sunt ignoratione lapsi , ex priuato Lucillae facto
de quo Optatus l. I.& nos supra l. 2. c. r. f. 9. egi mus) generale totius gregis dogma statuentes. Ad Collationem redeamus.
Ecclesiam π Sanctam, S Catholicam esse.
CVm uti diximus sustineret Donatistae, Ecclcsam malos permixtos habere non posse: ad Cypriani auctoritatem,l. 3. Epist. s. sibi a Catholicis obiectam, & Maximianistarum factum, quos cum honoribus & dignitatibus, absque ulla lustratione inter suos receperunt,ni
hilum respondere potuerunt. C. t. 3.c. 8.Lpost Collat .c. 29. Erant viroque hoc ariete ad terram deiecti. Quod perpendentes Patres in quinta Synodo, ex Actis Collationis recitarunt hoc fragmentum: Ex gestis quae apud Marcellinum V.Cl. Tribunum & Notarium acta sunt, C. CL xxxv II. Augustinus Epinis copus Eccles s Catholicae, dixit: Ninue si mali sunt,iudicanda est Dei Ecclesia periisse. Sed tamen ipsorum caussam, tamquam fratrum no- strorum luscipimus : & si nobis ostendi poterunt criminosi,hodie illosis anathematiZamus, non tamen propter illos Ecclesiam a Deo promisi,, sam & exhibitam dei crimus aut relinquimus. ha bi. quae totidem verbis continentur sub eodem numero capitis, in Actis tertiae Collat.
393쪽
COLLATIO CARTHAGIN. CVM DONAT.
Verumtamen nihil est,quod frequentius Augustinus exsequitur libris & Epistolis contra Donatistas. Atqui Donatistae obtinebat,quod etiamnum hodie haeretici: 'vivi omnia misceant, transiliunt inter disputandum, intempestiue admodum,ab ipsa controuersia, ad criminationem personarum. Nam quod Pelagiani olim facerent idem; haec in eos Augustini verba sunt: Quod ad mores pertinet nostros,
i quemadmodum vivamus, in promtu est eis,cum quibus vivimus. Nunc de Catholico agitur dogmate. l. 3. coni. Iul. ca. D. Iulianus alio quin Augustinum taxarat, dixeratque Epicuri vias gradientem, habe nas omnes,quibus cupiditates iraenantur, incidere.
Postquam igitur, quae iam diximus, taciti Donatistae praeteriissent,& alia pleraque quae vel non intellexerant,vel ne ab aliis intelligerentur, verbis suis obscurare voluerunt: imo tandcm aliquando compul-s essent fateri, contra Ecclesiam Catholicam,quae toto terrarum orbe disiunditur,nihil se habere quod dicerent; quia diuinis sanctarum Scripturarum testimoniis oppressi erant, quibus Ecclesia dcsgnatur incipiens ab Hierusalem creuisse per loca, in quibus Apostoli praedicauerunt , & nomina corum dem locorum in suis Epistolis & Actis conscripserunt,& inde diffundi per ceteras Gentes; Epist. Is 2.) oluit Cognitor, ut ea quae Catholici recitanda dederant, similiter lege
Verum intercedentibus Donatistis, ad eorum potius litteras responderunt, quas contra bonorum S malorum in Ecclesia permixtio nem produxerant. Quod dum Catholici faciunt, & aduersarios nequicquam obstrepentes urgent: eo tandem Catholicorum responsio euasit, ut ostenderent nihil inter se dissidere Scripturas, quas pro Ecclesiae sanctitate, contra cius uniuersalitatem, ut lic loquar,Donatistae protulcrant: adeoque hac salua & integra, bonis malos, usque ad extremae separationis tempus, manere permixtos: in caelis tantummodo sine ruga & macula futuram. CODr.3 cap. 9.
Quod tametsi iam demonstratum liquido esset; attamen reuoluentibus multa Donatistis,& inter alia: Mundum non bene inulligi Scilis , in qua simul ct trituum o lissa μηρ crescere, & plura talia replicantibus quae erant ante soluta : eo peruentum est, ut iam satis instru--ctus Cognitor diceret, de iis quae audisset, extrema sententia se iudi caturum : hoc interlocutus, ut ad primam Schismatis caussam sermo
decurrersit. Coll. 3. cap. 9. 9 I O.
394쪽
381 LIB. III. CAP. XII. Sed hic aduersari j obsistere, dicentes: Huius cavlse Christum iudicem
se debere: & inuidiam facientes Catholicis, quod hominem iudicem p rusent. At vero neque in caussa Maximianistarum nuper hoc eos fictile, neque in Caeciliani, ut eas scilicet Christo iudici seruarent; sidenter a Catholicis responsum est Hanc enim detulerunt ad Constantinum Imperatorem : illam ipsi met terminarunt.
Istud ridiculum, quod cum persecutionis procuratae inuidiam 1 se
Catholici amouerent, ubi Donatistarum Circumcellioncs, ducibus Clericis, tam horrenda mala committerent, ut fidelium oculos calce& accio excaecarent: dicerentque Donatistas hac crudelitatis inuentione superasse Diabolum, qui, clim a Deo potestatem in corpus Iob accepisset, non ei tamen oculos eruit: repotuerunt Donatistae, quod diabolum Catholici defendissent, quem constaret non ob aliud ocu-Uos huic Prophetae reliquisse, quam ut malorum omnium faceret te- es: adeoque misericorditer, quibus eruuntur,auferri, &c. Collarion.
Post haec cum protraheretur vltro. citroque de persecutionibus conflictatio; maluit Cognitor haec omnia cohibere : promittens de his iudicium, posteriore sententia. Sic peracta est caussa Ecclesiae, quam magnopere Catholici curauerant a Caeciliani caussa distingue-- re, quae iam coepit agitari. ibidem.
s. XXI Prima Schisematis caussa discuti coepta.
REcitatae sunt igitur Anulini Proconsulis relationes ad Constantinum : quibus patuit Caeciliani per Donatistas accusatio, & per cos quos Constantinus dederat cauliae Cognitores puta Romanum & Arelatense Concilium absolutio. In quo cum iudicis ordinem peruerti Donatistae quererentur, ideo quod Caecilianum nondum a se acculatum dicorcnr: respondcrent autem Catholici, plurimum interesse ut fieret, ad cognoscendam Potitoris personam ; ut nimirum appareret eos Primitus hominem iudicem postulasse: tandem Cognitori extorserunt, ut,priusquam Acta Caeciliani absoluerentur, legeren-Diuili od by Corale
395쪽
COLLATIO CARTHAGIN. CVM DONAT. 38s
legerentur litterae Mensurii, Caeciliani praecctaris, ad Secundum Tigistanum i nec non litterae Secundi Tigistant ad Mensurium, de
quibus nos suprI l. 2. e. I. AU. Cost. s. c. I a. θ S.
Quod dum fuisset exocutioni mandatum . tametsi ambae litterae nihil ad caussam pertinerent: cupientibus pergere Catholicis, in iis quae ante legi coeperant; impetrarunt Donatistae , ut prius legeretur Concilium sere septuaginta Episcoporum contra taecilianum & Felicem eius ordinatorem, in quo utriusque crimina, quorum superiori libro facta montio est, continebantur. Coll. s. c. rq . Sed contra exhibuerunt Catholici Cirtense Concilium sub Seis eundo Tigi sitano : e quo non solum claruit , plures inter eos, qui Caecilianum damnauerant, Traditores fuisse; veru metiam ipsum Secundum: eo enim fine erat Concilium istud a Catholicis productum, ut palam esset, qualςs homines in absentem Caecilianum sententiam dixissent. Collat. s.c. 3 s. Responderunt deinde ad Carthaginense Concilium, quod erat a Donatistis productum, Non magis praeiudicare Caeciliano, qui postea fuit absolutus; quam Concilium Maximianistarum praeiudicarit Primiano, quem Donatistae etiam postea absoluerant. Hic cum se Maximianistarum caussa premi viderent Donatistae ; responderunt, Nec caussam caussa, nec personam prviudicare persma: suoi se nimirum gladio iugulantes : ut quibus postea, cum Caeciliani crimini bus totum mundum vellent aspergere, & suam de sendere sepa- rationem; Catholici semper resiponderint: Nec caussa cauta , neci persona praeiudicat personae. Coll. 3. c. I 6.
F. XXII. Pressi Donatista suis ste telis induunt.
HIs enim paucissimis verbis totam Catholicorum causam , quacum eis ante conflixerant, omnind inuictam esse firmarunt. Quid enim aliud agebamus, inquit Augustinus , tot testimoniis sanctorum eloquiorum, tanta auctoritate Prophetarum , Apostolorum, Episcoporum, ipsorumque aduersariorum, demonstrantes bonos a malis,
396쪽
malis Sacramentorum communione non pollui, si corde, voluntate, moribus, operibus, diu sis habeant caussas, gerantque personas lQuid enim aliud laborabamus, nisi ut appareret, Nec caussam caussae, nec personam praeiudicare personaei Hoc ipsi breuiter,compulsi summa necessitate, dixerunt: quia cum a nobis diu diceretur, veritati cedere noluerunt. s. post Coliat. c. o. Et aliubi: Multis quidem verbis superfluis gesta onerauerunt: &quia non potuerunt emcere, ut caussa non ageretur; hoc fecerunt multum loquendo , ut quod actum est dissicile legeretur. Sed debent vobis e tiam ista eorum pauca verba sum cere: ne propter nescio quae, nescio quorum hominum crimina , oderitis unitatem Ecclesiae Catholicae r quia sicut ipsi dixerunt, rei cserunt, subscripserunt: Nec caussa caussae praeiudicat, nec persona perlonae, inquit, ad Cirtensies. Videri potest ι. post Collat. cap. 1. 9 seqq. ubi validissime Donatistas cxagitat , hoc suomet ipsorum praeiudicio.
s. XXIII. Caussam peremtam fruura Donatissae
Volebant porro Donatistae, ex aliis eiusdem Concilii Cartha ginensis Actis demonstrare, damnatum fuisse Caecilianum , sed Catholici negarunt id inde confici posse, quandoquidem tota Caeciliani causis fuerit per eo postea ad imperatorem delata : adeoque ip-simet iudicauerint, Concilium illud ad eius damnationem non sum-cere. Quare legenda illa potius esse, & Caeciliani innocentiam luce
clarius apparituram. Quod ut fieret, Donatistae omnino nolebant: Collat. 3.c. I 6. sed aliam quaestionem interposuerunt, conames ostendere , Cirtense Conci-
tum a Catholicis supra exhibitum , falsum esse. Primo,quod Con- .cilium illud habeat diem & Consules: contra, ut aicbant,consuetudi- aem Ecclesiasticam. Soeundo, quod persecutionis tempore non potuisset Concilium congrcgari : vide l. l. coni. Gaud. c. s7. Quod utrumque Catholici solventes; rccitari interea iusserunt gesta apud Melchiadem Diuitiaco by Corale
397쪽
COLLATIO CARTHAGIN. CVM DONAT. 38s
MAchiadem habita r quibus apparuit, omnium qui tunc consederant Episcoporum sententiis, de ipsius Melchiadis; Cacilianum absoluo tum atque purgatum: Donatum a Casis nigris, qui praesens fuerat,
- Αd quod proinde tum Donatistae conuers, ipsam Melchiadem eceriperunt crimine Traditionis arguere, & dicere, Maiores suos propterea illius iudicium refugisse, quod Traditor fuisset. Quod iussi probare, futiles reperti sunt. Ibi d. c. 8. Tum recitato iudicio Imperatoris Constantini pro Caeciliano, in quo& fiebaa mentio, Caecilianum in conuentu Arelatensi similiter fuisse absolutum; interrogauit Donatistas Cognitor , quid contr1 dicerenti Libenter tenuissent , Imperatorivi aures pravis fisensionιbug. sese iustatu: nisi respondisset Cognitor se attentissime aduertisse inter partes fuisse iudicatum : sicuti , dum illis exigentibus & annuente Cognitore iudicium relegitur, clarissime constitit. Ergo ne prorsus obmutescerent, coeecrunt de Consule, memora--tis Imperialibus litteris calumniari, quod sine Gnsiale fuerant recitata es ubi tamen antea Concilium Cirtense, quod a Catholicis proferebai tur, repudiare ipsi voluissent, quia Contulem habebat. Verumtameni Cognitor interlocutus est, euidentissimis legibus definitum , Impe- rialia Consti tuta, etiamsi Consules non legerentur, in dubium non vocari. Coll. 3. c. 19. Interim seruente conssictatione, in altu charta illarum Imperiassium litterarum inuentus est Consul: quod cum esset suggestum, D natistae dixerunt: Certe Consulem habere non debuit. Ibid. c. 2Ο.
Iterum iterumfue concidunt/.ΗInc igitur repulsi, velut aliquid validissimum prolaturi, petie
runt Optatum legi: unde se probaturos dicebant, Caecilianum ab Imperatore damnatum. Cuius cum contrarium potius inter lectionem Optati appareret, taecilianum videlicet omnium in Concilio Romano Episcoporum sententiis,innocentem esse pronuntiatum ἔ- Ccc Dona-
398쪽
Donatistae dixerunt, hoc se non petisse recitari: stomachantes aduersus
eos, qui risum tenere non potuerant, cum audissent qu m apertam contra semetipsos paginam protulissent. I,ιd. c. 2O. t. post Collat. cap. et r.
Sid quia ipse risus non potuit ab exceptoribus excipi ; verbis suis apud Acta risos se esse testati sunt. Dis. Is 2.
Etenim cum Catholicorum risum veluti reprehendere volentes dixissent ; fludiant quι riserunt: lectus est Cognitoris iussu paullo altius Optatus: qui cum nihil amplius scripsisset, quam Caecilianum bono pacis Brixiae detentum; iis verbis damnationem eiusdem contineri volebant, ted quam Optatus extenuasset, imo exprimere noluisset: qui nihilominus apertillime scripserat, Caecilianum fuisse purgatum.. i. post Coll. c. I. Vt dicamus interim quod res est, aliud intendebant Donatistam,
aliud ridebant Catholici. Hi exultabant legi in Optato, purguum fuisse Caecilianum, licet id minimum spectaret ad iudicium Constan- tini, de quo apud Optatum nihil exstat: illi verδ cupiebant inde de
monstrare damnatum, quod bono pacis Brixiae detentum Optatussiri psittet. Quod et u prosecto lonet, aliam retentionis, quam damnationis caussam fuisse,quod Catholici opponere debuissent;attamen neglecta dialcctica fortasse nodum, quod friuolus esset, risu potius scindere, quam responsione soluere maluerunt. ιHi c iam Petilianus, perpetua vocis exercitatione Iasius, impediis Mento raucedinis agere se non posse dixit. Act. Coll. s. c. s r. Verum interlocutus est Cognitor, cum septem aditarent, de unius desecta
queresam csse non posse. Ibιd. c. 3 3.
I uis itaque a Cognitore proferre, si quid haberent contra iudicium Constantini pro Caeciliano; petiuerunt recitari supplicem libellum, Constantino a Maioribus suis oblatum. Quo libello tantum
abest ut probauerint aliquid;quin potius apertissime monstrauerunt, quam falsum dixerint de damnatione Cpciliani apud Brixiam. COLiar. s. c. 11. Historiam supra rc tulimus, i. a. c. 3. q. 6. quae cum reperiri repetique absque maiori molestia queat, non duximus ge
Q iapropter cum Catholici dixissent, hoc cos contra semetipsos recitallu: dum videlicet Caecilianum, quem a Constantino condemisnatum probare utique volebant, i pluis Constantini dicebant Antistitem et iciemque ipse Cognitor cuex interlocutus; Coll. 3. s. 22. pr tulerunDiuiligod by Corale
399쪽
COLLATIO CARTHAGIN. CVM DONAT. 33
tulerunt Iitteras eiusdem Constantini ad Verinum Vicarium datas, ubi eos grauiter detestatur, ac propterea dicit de exilio relaxandos, & furori suo dimittendos et quia iam Deus coeperat in illos
vindicare. Verumtamen illis etiam Imperatoris litteris confirmauerunt se falsum dixisse, quod Caecilianus ab Imporatore damnatus sit: cum potius Imperator ipsos a Caeciliano victos esse monstrauerit, quando eos vehementer execratus, ideo iussit ut de exilio dimitterentur, ut a Deo iudice sicut iam coeperant punirentur. Collar. 3. c. 22. EpytIst. l. post Collat. . Quod cum Catholici aduertissent, imo Cognitor etiam fuisset interlocutus ; contendebant Donatistae, liberum saltem arbitrium ea rum sibi litterarum auctoritate permittendum. Sed cum Cognitor aliud sibi esse praesentis temporis Imperatore praeceptum respondisset; ierunt in aliud, quod contra se itidem protulerunt. Coll. . c. 2M
Denuo lapsi, tandem condemUantur.
REcitarunt litteras Constantini Imperatoris ad Probianum Proconsulem , absque Consulum nota , quod antea reprehenderant.
His litteris iubebatur ad Comitatum Ingentius mitti, cuius conissessione, in iudicio Proconsulis AEliani, Felix Apiungensis, Caeciliani ordinator, a Traditionis crimine fuerat absolutus. Conficiebant ex eis, caussam Caeciliani usque ad Ingenti j aduentum indecisam mansisse: adeoque non ita habere ut Catholici dixerant, Caecilianum antea a Constantinosuisse absolutum. Atqui recitatis ipsius Constantini ad Probianum litteris, aliud omnino constitit. Coll. s. s. 23. Opportunitate hac arrepta , Catholici recitandam protulerunt ipsius Aliani Proconsulis relationem ad Constantinum et qua se caussam Felicis audisse& sinisse commemorat, aliaque quibus innocens
comprobatus Felix, absolutus est. Quod ubi actum fuit, interogauit Cognitor, quid contra Donatistae haberent i Qui cita nihil prose
400쪽
rent, praeter caducum istud de Ingentio : rogantes demonstrari,quid postea esset gestum: & arguentes Proconsularia gesta, tamquam gratia Iudicis, vel corruptela personarum insecta,& cetera quae solent homines contra ea quibus vincuntur, suspiciosa querimonia iactitare; cum responderent Catholici, firmam permanere utriusque Caeciliani & Felicis ab lutionem: quam contra si quid haberent, prose
rent e Collat. 3. c. 24. idemque Cognitor urgeret; cum non cessarent Donatistae, eadem saepius repetere atque reuoluere , neque nouum
aliquid producerent: Catholici vero ut omnibus iam auditis, Co- nitor ferret sententiam : iussis secedere partibus, restquam utique Iubscripsissent quod tandem Donatist, cx pacto facere compulsi sunt; ι. post Coll. c. H. sentantiam scripsit , quam intromissis rursus, partibus recitauit: Confutatos a Carbolicu Donatistau, omnium docume torum manifestat ι, pronuntians. Collat. s. c. 2 3. .
Actorum Collationis auctoritas.
ET hoc quidem Colutionis uniuerse breuiarium est, ex Augistini
Breviculo desumtum e quo breuiter commemorauit quae gelia sunt, litterisque comprehendit, secunddm tres dies, quibus cum Do- , natistis Catholici contulerant. I. a. Retr. c. 39. Sane quod attinet id opus, fatetur Augustinus satis sibi Operosum fuisse: cum videret neminem se velle tanto aggeri litterarum legendo committere. Ερι I. is 8. Donatistae enim , qui caussam bonam non se habere sciebant; id egerant primum quantum potuerant, ut ne ipsa Collatio fieret, & ut prorsus caussa ip a non ageretur. Sed quia hoc obtinere minime potuerunt; id in cerant multiplicitate gestorum, vi,quod actum crat, non facile legererur. Prafat. Coll. i. Tantae interim auctoritatis olim haec gesta futile refert Augustinus,ut solita fuerint annis lingulis, apud diligentiores celebrioresquei Ecclesias, per dies ieiunii Q adragesimalis quando ieitinante populo plus vacabat audire t uniuersa per ordinem dc loco edito recitais Iri, nominatim Carthagine, Constantinae, Tagastae S: Hippone: quod
