Vitae diui Aurelii Augustini Hipponensis episcopi et ecclesiae doctoris eximii, ex operibus eius concinnatae, rerumque ab eo gestarum et scriptarum libri quatuor. In quibus historiae ecclesiasticae Africanae, Manichaeorum item, Donatistarum, Arianoru

발행: 1646년

분량: 722페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

381쪽

COLLATIO CARTHAGIN. CVM DONAT.

s. XIII. Donatistarum mora atque efugia,

Die tertio.

SExto Idus Iunias, tertio Die Collationis, ingressis, ac fatentibus partibus tradita sibi Gesta; iussit Cognitor principale negotium

iam proponi. Id erat, ut crimina, quae solebant Donatisbe obiicere in Ecclesiam toto orbe di am , si possent, probarent. Coll. s. c. I. 9 2. Etenim duo omnino erant inter Catholicos & Donatistas quaestionis con--trouersae capita : primum Iuris, alterum Facti. De illo quaerebatur,

Vbi esset Ecclesia,an apud Donatistas,an apud Catholicosi Et quidcm tanto dissicilior diiudicatio fuit, quod utrobique sere eadem sonaret doctrina,& forma similis conspiceretur : Optat. l. s. adeoque Opus ese set aliis indiciis, quam Doctrime & Sacramentorum. De hoc: Vtrum a Traditoribus Caecilianus fuisset ordinatus: atque ipsemet Traditori Har enim fuerant ab initio caussae suscitati Scnismatis. Primb,quod Caecilianus Traditor fuisset, tum, quod cibum Martyribus in carin

cere exhiberi vetuisset. Collat. s. cap. i . Deinde, quod a Traditore Felice Apiungitano ordinatus esset. ibid. O Ucont. Donausi. siti. D. - Praeterea, non exspectauerit, ut Princeps a Principe ordinaretur. Ost. s. c. 26. Quinto, quod ab eis vocatus in Concilio comparere contemserit. Coll. s. c. iq.-I6. Denique, obiecta sibi in eo Concilio crimina tacendo consessus sit. l. post Coll. c. a 3. Qtiare ob eiusmodi figmenta, totius orbis Ecclesias quae Caeciliano communicabant, commercio scelerum & societate criminum

inquinatas aiebant, omnesque de populo Dei periisse, se suisque ta

tummodo exceptis. Atque hinc erat, quδd Traditorum progeniem Catholicos appellarent, negarentque penes eos Ecclesiam esse, ut paullo post latius dicemus. Cumque iam tum iuberentur ea crimina, quae passim Catholiciς obiiciebant, probare;moras extemplo ini icere coeperunt: neque caussam agere, sed eam vagando circumcurrere. Contendebant, ut prius A a a quae

382쪽

3 ' LIB. III. CAP. XII.

quaereretur, Qui essent, qui agerent' & flagitabant ut exprimerentur, qui petissent ab Imperatore istam fieri Collationem. Volebant enies ut constaret, Catholicos esse petitores: ut ex forensi scilicet iure poΩsent dit cutere personas petitorum: cum mandato tamen suo Catholici declarassent, non se petitores esse, sed defensores, aduersus ea crimina quae Donatistae Ecclesiae obiiciebant: imo ipsi met petiuissent, ne caussa haec forensibus technis, sed solis diuinis Scripturis ageretur. Post multam altercationem cum recitato tandem Imperiali praecepto id unicum patcrct, Catholicos petiuisse Collationem , eamque esse concessam; coeperunt postulare prcces, quibus esset Collatio petita. Hic cum eis ipse Cognitor respondisset, In pragmatico Rescripto preces inseri non solere; mandatum saltem Legatorum, eorumque nomina sibi edi volebant: non alio utique fine, quam ut moras necterent & tempus tererent. Collat. 3 .c. 2.

Inter haec fatentibus Catholicis, Collationem se petiuisse; resiponderunt e contra Donatistae, se esse Catholicos. Sed Marcellinus i terlocutus est, Catholicos eos appellandos, quos appellavit Impera--tor e Donatistarum nimirum aduersarios. Coll. 3. c. s. Atque hae de personis, tum Petitorum tum Legatorum , tum demandato eorumdem, &c. tergiversationes, saepissime recruducrunt rdonec sic est a Catholicis responsum, ut confiteri iam cogerentur Donatistae, quod sensim inducerentur in caussam: siue ad causae interna , ut alibi exponitur, deducerentur: quod seri sane nolebant Colior. 3. c. 3. 4. O s. is l. post Coliat. c. 23. Etenim mirabiliter factum est, ut, cum propterea quaererent Petitoris personam, ne perueniretur ad causam; ipsa inquisitio petitoris , subito in medium mitteret caussam. Coilat. 3. p. 3.

s. XIV.

O Vare lecta relatione Anulini Proconsulis ad Imperatorem Constantinum, qua Petitores olim Donatistas fuisse constabat rogarunt unde seret accepta ἰ Et respondentibus Catholicis, si dubi

tarent, Distrigod by GOrale

383쪽

COLLATIO CARTHAGIN. CVM DONAT. 3 r

tarent, in Archivo Proconsulis esse quaerendum; sutiles aliquot a gutiolas obiecerunt: ac tandem etiam nescio qua de caussa quaesierunt, Quis ordinasset Augustinum ὶ nisi quod pronum sit suspicari, veteres calumnias de quibus supra in promtu habuisse: sed quo- niam erat telum imbelle sine ictu proiectum , cum intrepide respondistet Augustinus, E Megalio se ordinatum , qui tunc fuerit Primas Episcoporum in Numidia Ecclesiae Catholicae; intentionem suam in

alia detorserunt. Coll.

Iusserunt Litteras legi, quibus respondebant mandato Catholicorum, sibi prima & secunda Collatione exhibito : ac conabantur probare , penes se esse Catholicam et quandoquidem ut aiebant, Catholica constare non possit commixtionc malorum hominum: nihil int rim respondentes ad testimonia ex L e & Prophetis, & Psalmis, &Apostolicis atque Euangelicis litteris deprompta; quibus ostendebatur Ecclesia Catholica per totum mundum ab Hierusalem, atque etiam in Africam diffusa. Nam quemadmodum contendebant Catholici, Ecclesiam esse debere Cathνluam ; ita Donatistae obiiciebant debere esse Sanctam radeo ut cum illi urgerent vaticinia Prophetarum, quae Catholicam promittunt, & Euangelica atque Apostolica scripta, quae asserunt; Donatistae opponerent vaticinia , quae Ecclesiam sanctam describunt, ut videri potest quamplurimis apud Augustinum locis, praeter quam in Actis.

s. XV. Donatistarum Capitalis error.

IGitur inter eos quibus pertinaciter adhaerebant errores, hic erat caput quodammodo ceterorum: Ecclesiam solis constare bonis,

malos omnes extra eam esse. Contra tot Christi, ut cetera taceamus,

parabolas, quibus futuram in Ecclesia bonorum malorumque ad saeculi usque finem permixtionem, euidenter significauit. Sed quibus eludendis, hac dogma suum correctione temperabant; ut occultos tantum in Ecclesia malos, eosque solos reperiri posse saterentur. t. Σ.-t. Gaud.c. . Aaa et Quasi

384쪽

3 a LIB. LII. CAP. XII.

Quasi nimirum in area Dominica non sit manifesta palea, atque ita conspicua, ut vel sola sere appareat 3, triticum ita tegens & opprimens, ut videri vix possit. Addebant alterum quod supra indicauimus: Externa societate &communi Sacramentorum usu, veluti contagione quadam, pollui a

malis bonos & contaminari: ideoque corporalem etiam a malis secessionem esse faciendam: neque ullum cum eis habendum comis mercium, communionem, colloquium. Hinc Scripturas, quae de spirituali malorum societate vel fuga , & animorum coniunctione aut separatione agunt, detorquebant ad corporalem. Coll. s. c. 2. I. a.

coni. Gaud. c. s.

Quasi non olim Prophetae & Apostoli,& sancti quique viri atque Ecclesiae Pastores interque illos Cyprianus Epistola de Lapsis defaeculi huius moribus grauissime quelli sint, vehementer in eos declamantes: qui tamen Salomonis aut Christi Templum, & Sacramentorum illic usum habuere communem, Epist. 163. nulla plebis separatione diuisioneque sacta , donec conseruaretur sanae fidei intcgritas.

Sed stolidum prorsus erat, quod ipsa Templa, Altaria, totamque

Ecclesiae supellectilem, eodem veluti contagio infici contaminaridue dicerent. Hinc Templa Catholicorum cremarent: Altaria su D foderent: sacros Codices in ignem mitterent et aut, dum maiore compendio agere humanius vellent, aras raderent, easque cum pauimento& parietibus Basilicarum, aqua salsa non sine exorcismi; abluerent i existi mantes hoc pacto omnem se immunditiam so desque lustrare. Horum testis est optatus I. a. O 6. cluos merito irridens, i uare etiam publicas plateas iubcbat, quippe Catholicorum pediabus calcatas, maculatasque: quin & templi testudinem , imo v m & caelum ipsiim& astra, si solus utique contactus atque aspectus profanare & contaminare res possit. I. XVI.

385쪽

COLLATIO CARTHAGIN. CVM DONAT. 373s. XUL - , Asir eorumdem errores aperiuntur ,

ac refutantur.

ET quoniam non incommodo loco Donatistarum errores, ubi omnes prope delibati sunt, attigimus : quandoquidem eos cognoscere plurimum Historiae interis, ceteros prosequemir. Talibus aedificii sui iactis veluti fundamentis, superstruebant de- nique ea, quibus ab initio haec omnia destinabantur : Ecclesias trans- marinas Italiae, Galliae, Hispaniae, ceterasque deinde quotquot erant in eadem causia siue scienter , siue inscienter coniunctie, Caeciliani de Collegarum eius criminibus quia illius potius quam suam communionem praeserendam putarent in veluti quodam contagio pollutas insectasque esse : imo eidem Traditionis crimini redditas dicebant obnoxias, atque idcirco a fide de Christo defecisse: &, quod est

consectarium, vitandam esse omnibus eorum communionem.

Erant perinde haec ipsorum,c talibus principiis educta Paradoxae: In reliqxo retrarum orbe toto , Ecclesiam defecisse : Transmarinam Ecilsam Iupanar ct meretricem essectum: Ecclesiam Christi in sola remansisse Africar Solam Donati partem is communionem, veram esse Christi Etalesiam : Se s ιοι sanctos ct impollutos, ct Martyrum esse sitos ; ceteros omnes pollutos, impios ct traditores efectos: nihil propterea commune sibi cum eis habendum. Et licet haec ellant contra tot manifestas atque cuidentes Script ras, quae Catholicam fore Ecclesiam , pcrque totum diffundendam orbem, liquido promittebant; attamen praeter alia respondere comsueuerant, eam iam pridem promissionem impletam: t.de Agon. Christ. c. 29. l. de pnit. Etal. c. I 3. sed hominum pervcrsitate effectiam ut amplissimum aliquando Christi regnum, in aristum nunc uec angustum, adeoque paucitatem sit redactum: quae tamen paucitas,i notaminus sit in Scripturis praedicta de commendata, atque uniuersalis ipsa, ut sic dicam, amplitudo. Quamobrem solebant paucitatem interdum suam

miro praeconio iactare. l. de unit. Eccl. c. 7. l. 3. conr. Cus. c. 66. Qua in re Pelagianis praei uerunt,quibus idem postea placuit. l. 2. coni.Iut.c. Io.

386쪽

LIB. III. CAP. XII.

Iam vero Catholicum nomen, qua veluti perpetua nota designari vera Ecclesia solet, non a gentium, locorum, & temporum uniuersi-- tate, sed a Doctrinae & Sacramentorum plenitudine atque integritate, praeceptorumque Dei omnium obseruatione, inditum esse dicebant. Epist. 68. Coll. r. c. 3. Hanc autem rationem belle sibi suisque conuenire. Ut nihil iam de Gaudentio dicam Episcopo Thamuga- densi, qui cum premeretur a Catholicis, aliam esse huius vocis significationem adstruentibus; tandem eo recidit, ut indignabundus ex clamaret: Catholicam Ecclesiam, humanum esse figmentum.

Gaudent. cap. 23.

Porro fatuum erat, quod vitandae communionis praetextu si non potius imperitiae suae, malaeque caussae conscientia ) omnem semper cum Catholicis congressum, disputationem, imo litterarum pro eliquanda veritate commercium, detrectarint: ut testatur Optat. l. I. Augs. LI. conr. Parm. c. 8. super qua protervia, false admodum Petilianum pungit Augusti mi s. l. I. coni. Petil. c. I9. vel cum Primiano

iactitantes, Indignum esse , ut in unum conueniant filii Martyrum - & progenies Traditorum i aut furiosum illud intonantes: Disputare nolumus & rebaptizat e volumus: Epist. I 69. Cum tamen Paullus non cum Iudaeis tantum; sed Gentilibus etiam, Stoicis & Epicureis coni tulerit: imo & Christus Diabolo de Scripturis respondere non siti dedignatus, ut superius ex Augustino verbolenus retulimus, ipsique Clerici Hipponenses iterarunt, Epist. 68. Ceterum quam stulta fuerit & impia, haec de communionis con--tagione sententia, vel hinc potest intelligi;quod stante ea, iam inde iis Cypriani, imo Apostolorum temporibus, necesse fuerit Ecclesiam -- periisse: quandoquidem eos cum probe sibi cognitis malis in ealdem conuenisse Basilicas, eisdemque communicasse Sacramentis, constet τ quin & Christum ipsum, qui Iudam in ipsa maximi tui Sacramenti institutione admittere,eiusque non dubitauit lacere participem. Vac

Quorum si scelere alienisque peccatis, quibus minime consenti - bant, contaminati sunt boni; iam tum ergo, Donatistarum sententia, adeoque in ipso suo exordio Ecclesia periit: atque ita , iuxta erroris

eorum propri j sequelam, Ecclesiam habere nequc ipsi poterant: quandoquidem unde orirentur, nulla esset; nisi dixerint, ex seipsis genitos se esse atque coepisse, aut se primos Ecclesiam aedificasse : quod non opinor

387쪽

COLLATIO CARTHAGIN. CVM DONAT. 3 s

opinor fuisse ausuros. l. 3. de Bur. c. a. t. de Pu. BQt. c. I q. I 2.cent. Crescis. 36. l. s. Collat. c. 29. l. 2. Ont. Gavi. c. 8. ERI. 48.

s. X VII.

Donatistarum Capitalis error secundus.

ALterum errorum caput,circa Sacramenta versabatum quod si uti a superiori pendebat, ita pulchre subseruiebat toti Donatistarum fabulae. Dicebant ergo r Sacramentorum veritatem, extra Ecclesiam non reperiri: Solos esse bonos, a quibin vere νabdeE conferri possint: A malis ea pollui, pitia-νi, atque profanari; ideos non modo hareticoram ct schismaticorum, sied nee reliquorum quidem malorum, O criminosorum Sacerdotum, verum sequi ab eis admini iretur, aut consecratur, Baptimum, Chrisma, Pacharistiam , Om

dinationem.

Hinc porro educebant, quotusquisque ullum ab eiuscemodi ministris Sacramentum accepisset ; quia vanum id atque irritum csset, denuo ab Ecclesia baptizandum , confirmandum, ordinandum, consecrandumque esse: imo vero non ius tantum ac potestatem dandi Sacramenti; sed ipsum quoque, rite licet prius acceptum, perire per peccata atque deperdi. Quare & in Caeciliani communione, cunctisque transmarinis Ecclesiis, inanes tantummod5 existere Sacramentorum umbras: eorum veritatem in sola reperiri parte Donati. Hinc si quis relicta Traditorum, quos vocabant Ecclesia, sociari eis desideraret; absque ipsorum Baptismate recipiendum non esse: cuius tamen contrarium in Feliciano & Praetextato quondam Maximianistis omnibusque ab eis baptizatis, ipsimet secerant, suoque se mucrone iugularant. Ob eandem caussam, fratres a Catholicis , tamquam nondum baptizatis, vocari minime sustinebant,Ethnicos eos S paganos appellan- es. Quos deceptos, facere suos poterant; denuo baptizabant: poeni- stentiam eis imponebant: in fideles se hactenus, & nequaquam Christianos fuisse, fateri compellebant. l. a. coni. Cres. c. . l. 2. de bapr. c T.

Λdhaec Sacerdotibus, qui ad ipsos desecissent, post repetitum Baptismum

388쪽

capita radebant: &, quasi abolita priori ordinatione, nuI--lam fuisse indicantes, suam deinde conferebant. Sacris Virginibus, quae ad ipsos transiissent, rebaptizati , velum detrahebant, capita nuciabant: nudatis, cineres inspergebant, capillos soluebant, aqua salsa perfu ndebant. nouam extorquebant professionem, nouoque imposito velo, mirabili pristigiarum choragio. ab initio consecrabant. Nul- dum denique Sacramentum inuiolatum relinquebant: simili sacrile-ι g o Baptisteria Catholicorum profanantes, Chrisma effundentes, sa-s crosanctam Eucharistiam id ictu horrendum canibus obiicientes. Procul sane 1 beati Cypriani, quem auctorem illi suum laudare solebant, modestia recedentes: qui de legitimis Sacramentorum ministris diuersum a se sentientes damnare, & a sua communione submo uere non est ausus: neque quibuscumque illorum peccatis, sed sola haeresi aut schismate vitiari. atque irrita fieri Sacramenta censuit: le- .gitimὸ vero acceptum semel Baptismum . nullo pacto docuit itera dum. Curnis. Do. ad urbati august. L 3. de Bapt. c. I O.

s. XVIII.

Refellitur hic eorum error.

ET quamuis anteὶ subinde . ipsius Augustini verbis offucias eiusmodi nebulasque discussimus; opctae pretium nihilominus suerit,

breuiter hoc loco in gratiam Linoris recensere. Atque in primis , lia ministri sanctitate, Baptismi ceterorumque Sacramentorum veritas & sanctitas pendet; spes nobis non tam in Christo, qu m in homine collocanda erit: quod prosecto maledictioni Prophetarum obnoxium est. Si deinde per ministrorum iustitiam, Sacramentorum in nos sanctificatio, & iustificationis transit et sectus; tanto meliorem deterioremue necesse est tale, quanto qui administrauit, magis minusue sanctus suerit. At vero tota nobis hoc pacto incerta redditur salus, quando deministri sanctimonia constare certo numquam potessi fierique non raro videamus, ut qui vir bonus existimatur, improbus malusque sit. Imo vero toties necesse erit Baptismum repeti, quoties alicuius bapti Zantis crimen occultum detegi contigerit.

389쪽

COLLATIO CARTHAGIN. CVM DONAT. 3 7

Et quidem hinc expedire se visi sunt Donatista ,si dicerent, Bonam

Ost A. sed amplius se intricarunt. An enim fama mendax & falsa Ba- ptismum dantis,abluere conscientiam potest accipientis' Quis hoc nisi dementissimus dixerit ' Restat ergo ut aut certus sit ibi Baptismus; aut non ci obstent ministrantium peccata. Vide libr. l. coni. Crese

Nisi forte eo refugiendum putent, ut quoties ignoratur occultat Bapti ratium prauitas,secretius tum vel Angelus,vel Deus ipse Baptizet. Quod si ita est; satius erit ab occulte malo bapti Zari, quam vere& aperte bono: quandoquidem hic homo; ibi Angelus, aut Deus ipse sit baptietaturus: Sacramento utique, iuxta erroris Donatistici consequentiam , tanto meliore, quanto sanctior homine Angelus bonus, - aut Deus est. Et cum sibi occulta suorum peccata praeiudicare omnit no nollent; neque iis vel se, vel Sacramenta sua contaminari aut vitiari; totum nihilominus terrarum orbem, ignotis, imo confictis Caeciliani criminibus, reum esse contendebant: pollui item & extingui apud omnes Sacramenta: nolentes equidem suffragari ceteris, quod sibi sussicere mordicus volebant. Atque hoc satis cst ad refellendum proprium Donatistarum errorem. Generaliter enim, Sc contra Cypriani sententiam, unum ac breue, sed inuictum argumentum est : quod Sacramenta ex Christi valeant instituto, non ex conserentium dignitate ac merito. In quibus perficiendis, manus quidem illi ac linguae ministerium ; sed nudum solumque exhibent: Deus vero est, qui per Christi meritum spiritalem interius tecretiusque operetur odictum. Sic Sacramenta per se sancta sunt,vim sanctificandi a Christo sortita : cui obstare non potcst ulla ministrantium conditio aut qualitas. Nam sicuti in Baptismo, de Christo verissime dicitur et Hic est qui bapti at . per qualem cumque tandem ministrum, siue bonum, siue malum, siue haereticum siue schismaticum, modo forma legitimaque intentione utatur; ita& in ceteris Sacramentis: ut nec melius sit neque emcacius, quod per meliorem ; nec deterius, quod ab improbo magis ministro collatum est. libr. 3. cent. Cresiam. cap. 6.

390쪽

-.LIB. III. CAP. XII.

s. XIX. Tertius Donatistarum error Capitalis proponitur oe destruitur.

TErtium errorum caput erat, Persecutio. Dicebant in primis, Neminem inuitum cogendum ad eam religionem esse, quam non probet. Haereticorum nimirum commune dogma : sed uti impium , ita errori obnoxium. An enim quod verum rectumque est, nemo umquam impugnati An non magnopere pertinet ad salutem, ut sit sana omnium de religione sententia i omnino, aiebant: dummodo neque ficta neque simulata sit; non tam volentibus persuadeatur, quam impon*tur nolentibus, & ab inuitis siue metu, siue terrore extorqueatur. Recte. Neque enim aliud legibus agitur, quam ut ex nolente voluntariust quisque fiat: non, ut inuitus manens veritatem confiteatur, aliudi Pectore clausum, aliud ore promtum gerens; sed ut metu supplicioque admonitus, deposita prauitate quod rectum cst sapiat, atque ex

Quod cum fieri unicuique saluberrimum sit atque iustissimum; quidni & reluctantes,malo. quidem aliquo, sed maiore tamen corum sedem bono, liceat adigeret Phrenetico quippe,wt sanetur, manus alli--gamus etiam repugnanti : & lethargico non absque molestia excu--timus leti serum ibinnum. Iam quae peior mors animae, quam libertas erroris i Epist. is . Nam de erepta liberi arbitrii potestate; communisi est furibus, latronibus,&malesanis omnibus querimonia. - Imperitius adhuc erat, quod ex dicto nunc principio colligebant: ι verissimam eam Christi Ecclesiam esse, eiusque peculiares filios; persecutionem quae pateretur, non quae faceret. l. pos Collar.c. 23. Quasi nimirum laudabiliter inferri, & perterri nequitur, persecutio non possit. An enim luxuriosum filium non recte pater ad fru-

gem vitamque meliorem, minis & verberibus compellit ἰ Qui si iu- stam persequentis iram plagasque serre malit, quam pessime deamatas Voluptate, relinquere; an ideo Ecclesiae hic filius erit, pater non eriti Quod,

SEARCH

MENU NAVIGATION