Vitae diui Aurelii Augustini Hipponensis episcopi et ecclesiae doctoris eximii, ex operibus eius concinnatae, rerumque ab eo gestarum et scriptarum libri quatuor. In quibus historiae ecclesiasticae Africanae, Manichaeorum item, Donatistarum, Arianoru

발행: 1646년

분량: 722페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

411쪽

riente duritiam di siue illorum, qui de homicidio & de excaecato aedebilitato Presbyteri corpore, consessi; siue, &c. Dist. I 38. Αgens enim paullo post de publicatione eorumdem Actorum per Marcellinum facienda, inquit: Quod scripsit Eximietas tua, dubitare te, utrum in Theopropia Ilocus ut videtur , unde solebant Edicta Imperatoria promulgari debeas eadem Gesta iubere proponi; fiat ,

- si potest illuc frequens confluere multitudo. Alioquin alius locus c Iebrior prouidendus est, non tamen ullo modo praetermittendum. Od. vi I. Nam quanta impudentia, nullaque suae dignitatis habita ratione , Donatistae grassarentur ; aperit Augustinus iisdem litteris , dum ait: Modo Macrobius Episcopus eorum , stipatus cuneis perditorum Vtriusque sexus, hac atque illac circumii aperuitque sibi Basilicas,quas possessorum quantuluscumque timor clauserat. Et paucis interiectis et Cum ipso etiam est ille Donatus, Diaconus rebaptizatus: qui cum fuerit colonus Ecclesiae,versatus est i n i lia caede με cipuus. Dii Lis 8. Sed non potuit tanta criminum enormitas Cnristianam Augustini mansuetudinem, quae omnem animi turbulentiam praeueniebat, cx

s. 'VII f.

De lenitate iudicum, consilium Augustis

CVm vero non unus modo Augustinus, sed ali i quoque Ecclesiae Catholicae Antitistes , solerent nonnumquam pro facinor sis, ulti mo supplicio assiciendis, apud Iudices intercedere Macedonius, &ipse iudex ius gladii habens, eumdem Augustinum per litte- as interrogauit, Utrum sit acquiescendum precibus Episcoporum, reis poenam dimitti postulantium t praesertim si probabiliter coniici possit, eosdem in deterius prolapsurost Dist. 3 3. Cui non minori sa-

ne elegantia, quam ubertate, respondit. Dist. sq. declarans, sacerdo es pie intercedere pro promittentibus poenitentiam Ecclesiastieam r quin & profani iudicis leueritatem clementia temperatam esse debere.. i Ad haec eiusdem Macedonii lenitatem in promulgandis aduersus

412쪽

oo LIB. III. C A P. XIV.

Donatistas Edictis vehementer commendat, dum eum refert ad ilialos in unitatem Christi pacemque redigendosὶ sic esse praefatum : Pro vobis hoc agitur, pro vobis Sacerdotes incorruptae fidei : pro vobis Imperator Augustus, pro vobis nos quoque eius iudices laboramus: εalia multa, quae in eodem Edicto ita posuisti, ut te appareat in ter- reni iudicis cingulo, non parua ex parte caelestem Rempublicam cogitare. πιR. 3 2. ad Macedonium. Atque ita per id tempus non Episcopis tantum , sed Iudicibus etiam commendata lenitas fuit.maximi in haereticis puniendis: adeoq; non frustra ab ipsis Donatistis praedicata beatae memoriae Genethlii Episcopi Carthaginensis,ante Aurelium opinor mansuetudo:quod nescio quam constitutionem datam contra illos compresserit, & effe--ctum habere non siverit. DUI. 16s.

CREMENTUM.

F. L. Pelagius in Africam etenit.

H Ereta suas dum Romae Pelagius cum Celestio ita disseminat, ut iam in publicum earum peruersitas non dubio rumore dimanaret;superueniens, ut paullo ante diximus, ab Alarico Vrbis excidium, ambos haeresiarchas in Africam fugauit. Et quidem Pelagius tum Hipponensi ultore exceptus est, Augustino absente: sed cuius postmodum faciem semel atque iterum vidit, quando cura Collationis, quam erant Catholici cum haereticis Donatistis habituri, occupativimus fuit. ι. de GV . Pel.c. 22.

413쪽

s. II.

Celesti, Carthagine doctrina.

ΙNterest Celestius, Magistro suo tantb apertior & liberior, ouanibpertinicior, doctrinae suae haereseosque virus spargere Carthagine coepit: ob quod omnis ibi Ecclesia disputationibus agitabatur. Vix dubitem occasone usum fuisse, quae rebus Donatisticis Episcopos

omnes implicauerat. Erant haec eius dogmata, sicuti ab Augustino reseruntur: Adam mortalem factum: qui siue peccaret, siue non peccaret, moriturus esset: quoniam peccatum Adae ipsum solum laeserit, & non genus h manum. Quod Lex sic mittit ad regnum, quemadmodum Euangelium t quoniam ante Aduentum Cnristi fuerunt homines sine peccato. Quoniam infantes nuper nati, in illo statu sunt, in quo Adam fuit ante praeuaricationem. Quoniam neque per mortem, Vel praeua ricationem Adae, omne genus humanum moriatur: neque per resurrectionem Christi, omne genus hominum resurgat. l. de Gist.Pela.I I .

F. III. Damnatus cum Pelagio Cesellius Aprica excedit.

VT vero talia maiori auctoritate& pondere, auribus omnium animisque Celestius inculcaret; ad Presbyterii gradum clam surrepere conabatur: secissetque, nisi unus praecipue obstitisset Paullinus nomine: qui Christiana fiducia , ad Episcoporum Carthagine iudicium hominem suspectae doctrinae detulit. Res acta coram Aurelio, aliisque Afiicae Episcopis, Augustino

absenter cuius synodi ut gesta perierint; fragmentum tamen aliquod exstat ab Augustino citatum, 1.1.tipe .οrig. cap.LO .ut qui nimirum E e e eas

414쪽

qo 2 LIB. III. CAP. XIV. ea,cum venisset Carthaginem,gesta recensuerit PH. cap. H. eo demum successu, ut 1 Concilio Episcoporum damnatus Celestius,r portaret dignam sua peruersitate lententiam, quam alibi Excommunicationem appellat. ι dens Pel. c. aa. i. a. Retract.c. 3. Ita Carthagine pulsus, sed nihilo melior essectus magis enim conia uictus, inquit Augustinus, & ab Ecclesia detestatus, quam correctus& paratus abcessit: Dist. 89.ὶ in Siciliam,vbi a biennio circiter Rufia finus Celestianorum dogmatum delineator satis concesserat, venisse

putatur.

Pelagianam haresim scriptis oppugnat

Augustinis.

TAntum verδ abfuit, ut sugatus ex Africa Celestius , unaque prosectus inde Pelagius, pristinam religionis doctrinaeque pacem Africae restituerint; ut quotidianis omnia quaestionibus perstre- perent:& Marcellinus in primis vir non tantummodb prudens & industrius, ut constat ex iis quae retulimus; sed animi religiosi: nec iuris solum, sed omnium bonorum studiorum appetentissimus, ut testatur Oros. ι. . cap. r.) Pelagi j Celestiique asseclas,molestissimos quotidie

disputatores pateretur.

Is Augustinum scriptis litteris compellauit: qui perinde necessitate eoactus luit, contra Pelagianam haeresin scribere: quam prius, cum opus fuerat, non scriptis sed sermonibus 8c collocutionibus, quilibet ibi Episcoporum oppugnarat,prout debebat & poterat. libr. a. Retris. 33. Sane cum post damnatum Celestium, ut diximus, Carthaginem venisset Augustinus, & recensuisset ea, quae contra illum gesta ibi antea fuerant; Aurelio iubente, in Basilica Cathedrali, manu gestans Epistolam gloriosissimi Martyris Cypriani,& de hac re verba eius recitans atque pertractans, sermonem habuit, ut error iste nefarius de quorumdam cordibus auferretur: tage .PH.cap II. quod dc reipsa fac. um fuisse, testatur DII. 89.q. 3. anu su. Exstat ille sermo δε urb.ήν-

415쪽

vosi i . Carthagine habitus. Videri & alij possint, Lis Continent. c. I q. homil. 23. inter So. c.6.serm. 49. de Te .c. F. O c. Porro quaestiones quas Marcellinus miserat, erant ipsa punicta haeresesque Celest ij, super quibus Augustinum interrogandum duxerat. Videlicet. I. Vtrum sic creatus fuerit Adam, ut etiam sine peccati merito moreretur, non poena culpae, sed necessitate naturae ' Liade peccat. mer. Orem. .a.θ seqq-II. Vtrum ex eius peccato quidquam ad eius posteros propagando transierit, quod Sacramento Baptismi foret diluendum i eod. ι. v. Io. Oseeqq. III. Vtrum possit, vel utrum sit, fuerit, futurusve sit homo sine peccato in hac vita, excepto illo qui dixit: Ecce venit Princeps mundi, & in me nihil inuenieti est , t. cap. 39. Has igitur quaestiones Augustinus ut scribendo dissolueret, scripsit primum Libros tres : quorum titulus est, De peccatorum meritis &remissione. Vbi maxime de Baptismo disputatur paruulorum, prOpter Originale peccatum: & de Gratia Dei, qua iustificamur, hoc est austi efficimur: quamuis in hac vita nemo ita seruet mandata iustitiae, ut non sit ei necessaritim, pro suis peccatis orando,dicere: Dimιtte no-bu debita nostra. Contra quae omnia sentientes Pelagiani, nouam haere

sin condiderant. l. 2. Retract. cap. 3.

Tertio libro, respondet argumentis Pelagii contra Peccatum originis: quae in expolitionibus breuissimis Epistolarum Apostoli Paulli

F. V.

Pelagiν Celsij nomina adhuc

premit.

N his autem Libris, tacenda adhuc arbitratus est nomina eorum, L sic eos facilius posse eorrigi sperans: I.a .Retria. p. 3. quini md noni obscurὶ laudat, cum sint casta, ait, vita, moribusque laudabilest nec E e e a dubi-Diuitigod by Corale

416쪽

s4 LIB. III. CAP. XIV. dubitent sacere quod illi diuiti, pro consequenda vita aeterna, eons-lium requirenti, agerentique se iam omnia Legis implesse mandata, praecepit Dominus, Si vellet esse persectus,venderet omnia quae haberet , di daret pauperibus, thesaurumque transferret in caelum. ι.I. de

Hinc & in tertio eiusdem argumenti libro quae est Epistola,sed in Libris habita, propter duos quibus eam connectendam putauit) Pe- Iagis ipsius nomen non sine laude aliqua posuit, quia vita eius 1 mulistis praedicabatur: I. 1. Retract. cap. 3I. appellauitque virum sanctum, & non paruo prouectu Christianum. Denique cum aduertisset, quod Pe-taagius non omnino assereret Animam esse ex traduce; vocat eum vi- rum circumspectum et ut qui rectissime de re tam obscura,de qua nul- ila in Scripturis sanctis certa & aperta testimonia possumus inueniret aut dissicillime possumus, cunctanter loquatur potius quam fidenter.

Celestim is Sicilia.

AL latus in Siciliam Celestius, turbare mox insulam coepit nouitate doctrinae. Cuius rei certior mox redditus ab Hilario Augustinus; quae circa Celestium euenerant Carthagine, compendio admonuit: coactum nimirum confiteri propter bapti Eandos paruulos, quod & ipsis redemtio sit necessaria r & quamquam ibi noluerit de Originali peccato aliquid expressius dicere; tamen ipso redemptionis nomine, non parum ubi erricripsisse, &c. Dist. 89. qu.3.amι sin. Cumque easdem prope quaestiones, quas Marcellinus Proposuerat, imo quas Hieronymo Ctesiphon in Oriente) Hilarius soluendas exhibuisset; accuratissime ad omnes Augustinus respondit. Dis .80. nisi

quod plures adhuc accumulatὸ turbido Pelagij lacu, Distaia 88.

417쪽

γELAGIANAE HAERESIS INCREMENTUM. 4oues. VII. In Pala fina Pelagius.

DVm in sicilia tantisper Celestius obhaeret: ubi,ut verisimile est, breues definitiones istas, vel potius ratiocinationes conscripsit, ob quas dicebatur suis,per Syllogiunorum spineta decurrere;quasque Augustinus libro de Persectione iustitiae , petentibus Eutropio &Paullo Episcopis, postea distatuit: dum, inquam, ibi obhaeret; Pelagius in Palgstinam euasit. Hic dum paria cum Celestio, vel peiora etiam facit; litteras ad Augustinum scripsit, adulationis plenas: magnopere praedicans raras animi dotes virtutesque,quibus erat instructus, ac praecipue iustitiam: eo arbitror fine, ut virum, cuius ingenium stilumque sormidabat, in suas partes his artibus pelliceret. Forte enim sciebat, sicuti a Paullino olim, ita ab Augustino nunc, in pretio se haberi, ut videre est. Dist. Io 6. in princip. Vtut est, Pelagii litteris hasce reposuit Augustinus: Domino dilectissmo ct demeratissimo fratri Pelagio , Augustinus in Domino salutem. Gratias ago plurimum , quod me litteris tuis expurare digηatus sis, ct certam facere de salute νestra. Retribuat tibi Dominus bona, quibus semper β DnM : νι ιum illoaterno vivia in aeternum, Domine delectissime ct desideratistimestater. Ego m. rem etsi in me non agnosia pracoma de me tua, qua tua bengnitatis Epistola continet ; beneuolo tamen animo erga exiguitatem meam ingratin esse non possum: fmal admonens νt potius ores pro me, quo talis a Domino fiam, qualem me iam esse arbitraris. Et alia manu. Memor nostri incolumis Deo placera, Domine dilecti*me ct d fideratismepater. Libro de gest. Pel. cap. 26. Atque hae Augustini litterae sunt, quas, triennio circiter postquam .datae ruerant, non absque ambitione, in Synodo Diospolitana Pelagius produxit, ut impietatem suam hac veluti larua obtegeret: quas tamen eXponendo postea, Augustinus, declarauit non alio fine suisse scriptas,quam ut ab errore Pelagium reuocaret.

418쪽

LIB. III. CAP. XV.

MINIME OMNIUM PHILODOXI.

s. LScribit ad Volusianum re noncestinum, laudese Me sisas reiicit.

INter haec apparet scripsisse Augustinum,Epistolas duas,non breues, ut ait: vnam ad Marcellinum, alteram ad virum illustrem Volusianum i Epist. is 8. suntque in Epistolarum ordine admodum certe inordinatoὶ tertia,& quinta. Erat Volusianus summo loco natus, Melaniis iunioris siue patruus sue auunculus: Marcellino per id tempus Carthagine familiaris,quo in Africam proficiscente, Volusiani mater obnixe ab eo contendit, daret operam ut Augustinus illic scriptis suis ac doctrina toto iam orbe celebratis in filium Volusianum ad amplexandam fidem Christianam adduceret: utpote iam vergentem in senectam,atque Apollonii Thyanari & Appuleij magorum, aliorumque Philosophorum, hactenus studiosum. Quam verb nihil huius materni desiderit,ium operae Marcellini,&Volusiani capacitatis, neglexerit Augustinus, ut cum c quod tandem essectum est, Baran.anno DOm. ro. ad Christi fidem adduceret; citatis antὸ litteris constare potest: quarum unam eliciens Augustini Marcellinus, rursus expetebat, ut huic obiectioni respondeat: Cur sub Christianis Principibus, tot tantaque mala Romanum Imperium inuaserint: Epist. . quaestionem nimirum, quam tum Augustinus libris de Ciuitate Dei, Marcellino inscriptis, strenuc agitabat. Et licet tanti secerit Volusianus Augustinum, ut diceret, equidem non immerito: νιcumque abflua detrimento cultus diuini, in altu Sacerdoti-

419쪽

AUGUSTINI MODESTIA MINIME PHILODOXI. o

bis talaratur institia: at cum ad Antistitem Augustinam venitur ; Leti deest, aidquid contigerit ignorari: id ecque famae ipsius interesse, ut respondeat: Epist. 1.Ipse tamen humillimus, neque lolitus sare inanes glorias, rescribens rogauit, ut hanc de se opinionem facile praesumptam V lusianus deponat: eumque animum quamuis erga se beneuolentissimum, soluat atque exuat: neque,s dilectionis vicem rependat, magis

vlli alteri, quam sibi de se credat. Din. 3.

s. II.

Idemfacit Epimia ad Audacem.

EXstant sane plura eiuscemodi animi demissionis in Augustino testimonia r cuius est nihilominus rara concordia cum cruditionetam excellenti. Atque inter alia, clim Audax,vir nec mentis,ut apparet,neque oris inops, Augustinum sagitas eius scripta ita affatus esseta. Thesaurum sapientia desideraui, sed minus accepi quam volui. litat minus non debet dicι , sed munus, quod oraculum legis contulerit Augustinis , sacrator iussitia, instaura.

rar Oiritalis gloria, distensator salutis aterna; Epist. i 3 9. Respondit Augustinus: Thesaurum sapicntiae te desiderasse dixisti, sed minus accepin sequam voluisti, cum ego ex illo thesauro mendicabunda prece quotidianam stipem rogem, vixque impetrem. Oraculum autem Legis quomodo sum , de cuius latis atque abditis penetralibus nescio longe plura, quam scio: ei usque multiplices sinus opacosque secessus adire ac penetrare non valeo sicut volo, & me non aliud quam minus dignum esse cognosco ' Porro sacrator iustitiae quis ego, cui me sacratum esse permagnum est i Iam vero quod instauratorem spiritalis gloriae me appellas, da veniam; multum cui loquaris ignoras. ipse quippὸ adhuc in hac gloria sic instauror, ut de die in diem non solum quantum accedam, sed utrum omnino aliquid accedam, latere me fatear. Dispensator plane salutis aeternae, cum caeteris innumerabilibus con seruis meis sum, &c. Dist. IqO.

420쪽

III. Item Epistola ad Damium.

D Arius Comes, vir nobilissimus, luculenta Epistola comiter Augustinum laudauerat. Epist. 263. Tanto in se tanti viri & Christiano assectui,eleganter comiterque suas reposuit Augustinus:& postquam ostendit, quatenus accipiendae sint laudes, ut nulli sive vitio, laue vituperio sint obnoxiae; subiungit, humilitatis utique indicio non paruo: Sume itaque, fili mi, sume vir bone, & non in superficie, sed Christiana charitate Christiane : sume inquam libros , quos desiderasti, Consessionum mearum i ibi me inspice, ne me laudes, ultra

ruam sum. ibi non aliis de me crede, sed mihi: ibi me attende, & vi e quid fuerim in meipso per meipsum: & si quid in me tibi placuerit; lauda ibi mecum, quem laudari volui de me: neque enim me;PO-niam ipse secit nos, & non ipsi nos, nos autem perdideramus nos, sed qui fecit, resecit. Cum autum ibi me inueneris; ora pro me ne deficiam, sed perficiare ora fili, ora. Sentio quid dicam, scio quid petam : non tibi videatur indignum,& quasi ultra merita tua. Fraudabis me magno adiutorio, si non secc-ris non solum tu, sed etiam omnes qui ex ore tuo me dilexerint. Or te pro me: hoc eis, me petiuisle inclica: & si multum nobis tribuitis, uuisse nos existimate quod petimus: & tamen date petentibus, vel obtemperate iubentibus: Orate pro nobis. Eps. 26 q.

s. IV. Ad Macedonium.

ΜΑcedonius, Iudex Caesareus, quantopere afficeretur Augustini sapientia, testantur haec eius verba de Libris quibusdam quos ad eum Augustinus miserat: Explicui tuos libros: tneque enim tam languidi

SEARCH

MENU NAVIGATION