Vitae diui Aurelii Augustini Hipponensis episcopi et ecclesiae doctoris eximii, ex operibus eius concinnatae, rerumque ab eo gestarum et scriptarum libri quatuor. In quibus historiae ecclesiasticae Africanae, Manichaeorum item, Donatistarum, Arianoru

발행: 1646년

분량: 722페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

401쪽

COLLATIO CARTHAGIN. CVM DONAT. 389

ut etiam in Caesariensi Mauritaniae Ecclesia fiat, Dcuterium eius loci Episcopum obstringit. l. de Gest. Gwm Emer. Et licet eo tempore diligentissimc excepta, conscripta, collataque serent, ac subscriptionibus partis utriusque munita et imo verb Mamcelli no mortuo, cum de eorum robore dubitari a qui busdam coepis-- sit, Honorius edita lege, quae extat Cod. Th eod. l. t 6.tit. s. l. 3s. rata firmaque esse iussisset dum Iuliano Proconsuli scribens, ait: N tione & sollicitudine Marcellini spectabilis memoriae viri. contra Donati stas gesta sunt ea, quae transtata in publica monumenta , habeo

re volumus perpetuam firmitatem. Neque enim morte Cognitoris,

perire debet publica fides. Dat. m. Kalend. Septemb. Romae, Co llantio 2 Constante Coss. adeoque diuulgata& ad Orientales Ecclesias transfusa sint, ut patet ex i is quae supra citauimus ex Actis Con- tantinopolitani Conciliis quinti , quod Iustiniani Imperatoris tem--pore coiit: edacis tamen aeui iniuria periissent, nisi praeterito seculo it Franc. Balduinus bonam eorum partem beneficio Ioann. Titiit Episcopi Meldensis assecutus, post editam in lucem Carthaginensis Collationis Historiam ,edere pariter statuisset; sed morte prohibitus, am spartam reliquisset Pap. Massono : qui eadem Angeli Vergetij Graeci hominis, sed Latine doctissimi, opera reproducta, typis man--dari curauit, Anno Domini II 88. sed magna sui parte ad calcem

mutila.

In horum igitur locum, Augustini quam diximus Breviculus siue Epitome successit: de qua scribens ad Bonifacium Africie Comitem, Quemadmodum, inquit, in ipsa Collatione omnibus modis victi sunt Donatistae, quoniam valde prolixa sunt gesta, & tibi aliis rebus Romanae paci necessariis, occupato, multum est ut legantur; Breuiarium eorum tibi legi forsitan poterit, quod credo habere fratrem & Coepiscopum meum optatum : aut ii non habet, potest facillime accipere de Ecclesia Sitifensi, quando liber iste iam sua prolixitate curis tuis forsitan onerosus est. Epist. 3 Q. Cec 3 XXVII.

402쪽

s. XXVII. Costationis 'ctus.

D Ronuntiata contra Donatillas sententia, Marcellinus, licet fidem eis publicam seruari iusserit, qua tuto domos quisque suas repetere posset; attamen, non posse diutius se disserre legum contra eos la--tarum executionem, professus eli: iubens idcirco ut eorum coetus dis Solvantur, & Basilioae quas occupauerant, Catholicis restituantur Meminit huius Possidius, qui rebus.interfuit, dum est, Donatistas sententia Cognitoris notatos esse: & polh eorum appellationem , uti mox dicemus, piissimi Regis responso iuste inter haereticos esse con

demnatos. cap. 13.

Porro quis Collationis fructus fuerit, idem Possidius prodit, dumi per eam potissimum essectum ait, ut palmam Deus Augustino dederit: & inales augeretur pacis unitas , & Ecclesiae confraternitas, dc multi Donatistarum Episcopi ad pacem Catholicam redierint, dc quiduis eo nomine a Donatistis passi sint. P idc. II. Idem Augustinus confirmat, ubi de hac Collatione loquens: Do natistas, inquit, in nomine Christi, in gremium Catholicum magna iam ex parte suscepimus: ita ut pene omnes communioni Catholicae sociatos esse gaudeamus. l. de Gest. cum Emer. Hos inter fuere Circumcelliones quamplurimi, ut videri potest l. I. coni. Gaudent. c. 29. OEpist. so. Sed quoniam plures eorum insanabiles erant, uti paullo post dicemus, quibus nihil adeo Collatio profuit, ut etiam reddiderit duriores , dicendum de Donatistis, quod de Luciferianis corum prope sociis, Hieronymus ait: Vinci posse, persuaderi non posse. Diat. coni. Lucifer. in fine. Etenim qui omni rationis praesidio destituti, tam turpiter victi se amnatique fuerant; haud acquieucre iudicio Marcellini, sed ab eo appellauere, calumniantes iudicem a Catholicis fuisse corruptum rucuti olim , cum ad Constantinum duorum Conciliorum sententia. damnati prouocassent, & is Caecilianum quoque absoluisset, damnas.setque Donatum; cauillati sunt corruptum fuisse Imperatorem. Plura deinde alia, magisque friuola aggesserunt: de quibus erit opportunior

postea dicendi locus. CAPUT

403쪽

C A P U T XIII. QVAE POST COLLATIONEM

E VENERUNT.

F. I. Librionum de Gustate Dei occasio.

Eodem hoc Anno, sub ipsum Collationis tempus ut apparet,

Epist. Ioa. in inchoauit Augustinus opus illud celeberrimum , cui titulum secit, De Civitate Dei. Occasionem Roma dedit, cuius eueriasionem,Gothorum sub Rege Alarico agentium irruptione anno praeterito factam, deorum multorum falsorumque cultores, quos usitato nomine Paganos vocamus, in Christianam religionem referre conantes , solito acerbius & amarius Deum verum blasphemare

coeperant.

Vnde exardescens ipse zelo domus Dei aduersus Paganorum blas. phemias vel errores, libros de Ciuitate Dei conscripsit, in uniuersum viginti duos. Qui tametsi duarum ciuitatum, quarum una est Dei,alis tera huius mundi, exortum, excursum, debitosque fines contineant, nominatim duodecim postremi; titulum tamen a meliore acceperudit, ve de Ciuitate Dei potius vocarentur. Hoc opus per aliquot annos eum tenuit: eo quod multa atra intercurrerent, quae differri non poterant, eumque prius ad soluendum occupabant. lib.a. Retrare.

Sane cum tribus prioribus libris de Ciuitate Dei, duos alios paullo post addidisset; quibus quinque satis disputarat aduersus eos, qui

propter praesentis vitae felicitatem Deos colendos putabant, eamque felieitatem a Christianis impediri opinantes, Christiano nomini ins sti erant: deinceps agere instituit aduersus eos lui proprer vitam post mortem futuram, necessarium existimabant cultum deorum suorum, -propter quam vitam nos Christiam sumus. Dist. i or . Dum igitur primiso II Diqiligod by Corale

404쪽

LIB. III. CAP. XIII. is derem libris, hoc agit, aliis duodecim istud quod diximus, dua

rum scilicet ciuitatum, exortum excursum & fines: constat utique, quod & quale sit omnium argumentum.

II. Paganorum vanitas, Roma excidium in Christi

cultum referentium. Barbarica ibi continentia exemplum.

SEd quis interim non videt, quanta fuerit ista Paganorum temeritas, ut Romanae urbis cladem transfunderent in Christianos,quia veri Dei cultum falsorum numinum sacris praetulissent. Quidquid enim vastationis, trucidationis, depraedationis,concremationis, afflictionis, in ista recentissima Romana clade commissum est; secit hoc consuetudo bellorum. Quod autem nouo more factum est, quod inusitata rerum facie immanitas barbara tam mitis apparuit, ut amplissumae Basilicae implendae populo, cui parceretur, eligerentur & decernerentur . ubi nemo feriretur, unde nemo raperetur; quo liberandi

multi a miserantibus hostibus ducerentur: hoc Christi nomini, hoc Christiano tempori tribuendum quisquis non videt, caecus; quisquis videt nec laudat,ingratus ; quisquis laudanti reluctatur, insanus est. Absit ut prudens qui Quam, hoc feritati imputet Barbarorum. Tr culentistimas & saeuissimas gente, ille terruit, ille fraenauit, ille min. 88. rabiliter temperauit, qui per Prophetam tanto ante praedixit: Visit bo in virga iniquitates eorum, & in flagellis peccata corum t miseri

cordiam autem meam non dispergam an eis. l. . de civit. Dei c. .

Atque his inter alia prosecto responsum est eis, qui haec bella quibus mundus iste conteritur, maximeque Romanae Vrbis recentem a Barbaris vastationem,Christianae religioni tribuebant,qua prohibentur nefandis sacrificiis seruire daemonibus: cum potius hoc deberent tribuere Christo, quod propter eius nomen, contra institutum m mque bellorum, eis, quo confugerent, religiosa & amplit sima locauarbari libera praebueruat i atque in multis famulatum debitum

Christo,

405쪽

QUAE POST, COLLATIOR EVENERUNT.

Christo, non solum verum, sed etiam timore confictum, sic honora uerunt; ut quod in eos belli iure fieri licuisset, illicitum sibi esse tua

dicarent. I. x. dι Ciuit. Dei. c. a.

Hu iusce rei unicum tantummodo exemplum adscribam ex Or sio. Discurrentibus, inquit, per urbem Barbaris . forte unus Gotiio- rum, idemque potens & Christianus, sacram Deo virginem, iam aeta te prouectam, in quadam Ecclesiastica domo reperit. Cumque ab ea Maurum argentumque honeste exposceret; illa fideli constantia, apud 'se esse plurimum, & mox proserendum spopondit ac protulit. ' Dumque expositis opibus, attonitum Barbarum magnitudine & pondcre ac puli hritudine, ignota etiam vasorum qualitate, intelli-' geret Virgo Christi, ad barbarum ait: Haec Petri Apostoli sacra mi- nisteria praesume, si audes. De facto tu videris. ego quia defendere '

non valeo, neque tenere audeo.

Barbarus vero ad reuerentiam religionis, timore Dei, & fide vir- ' ginis motus; ad Alaricum hoc per nuntium retulit. Qui continuo reportari ad Apostoli Basilicam , uniuersa vi erant vasa imperauit. Virginem etiam, simulque omnes qui se adiungerent Christianos,e dem cum defensione deduci. Ea domus a sanctis sedibus longo ut ferunt & medio interiectu urbis aberat. Itaque magno spectaculo omnium, disposita per singulos singula, & super capita elata , palam Maurea atque argentea vasa portantur :exsertis undique ad desentionem gladiis pia pompa munitur. Hymnus Deo, Romanis Barbarisque concinentibus, publice canitur. Personat late in excidio urbis , salutis tubar Omnesque etiam in abditis latentes inuitat ac pulsat. Con- currunt undique ad vasa Petri, vasa Christi: plurimi etiam Pagani MChristianis, professione, si non fide admiscentur: & per hoc tamen ad tempus, quo magis confundantur, evadunt. Quanto copiosius Q gregantur Romani confugientes ; tanto auidius circumfunduntur

. Diuiti eo by Corale

406쪽

s. II I. Alarici irruptio , opus Diuina misericordiae.

IAm, si Rhadagaisus. Gothorum item Rex, adeo Paganus, ut Ioui aliisque Diis, quotidie immolaret, qui paullo ante anno videlicet Ao6. agmine ingenti & immani , in urbis vicinia constitutus, Romanis ceruicibus imminebat : si ille inquam tam impius, cum tantis& tam impiis, Romam fuisset ingressus; cui inquit Augustinus pepercisset ' quibus honorem locis Martyrum detulisset in qua

persona Deum timeret ' cuius non sangustiem effusum, cuius pudicitiam vellet intactam' Quas aute isti pro Diis suis voces haberenti ore. - Αtverd uno die tanta celeritate sic victus est , ut ne uno quidem non dicam extincto, sed nec vulnerato Romanorum , multo amplius, Guam centum millium prosterneretur eius exertitust atque ipse cum filiis mox captus, poena debita neearetur. Clim nihilominus Deus statuisset, irruptione Barbarorum grauiore, dignos mores hominum. castigarci indignationem suam tanta mansuetudine temperauit; ut Rhadagaisium primo faceret mirabiliter visci,ne ad infirmorum anii mQs eu rtendos gloria daretur daemonibus, quibus eum sin licare constabat: deinde cum ab Alarico Roma caperetur. qui contra om-ui nem consuetudinem bellorum ante gestorum, ad loca sancta confu-

, gientes Christianae religionis reuerentia tueretur: ipsisque daemonibus, atque impiorum sacrificiorum ritibus, de qyibus Rhadagani sus praesumserat, sic aduersaretur pro nomine Christiano, ut longe

γγ atrocius bellum. cum eis, quam cum hominibus gerere videretur: ita verus Dominus gubernatorque rerum, & Romanos cum miserico

dia flagellauit, & tam incredibiliter victis supplicatoribus daemonum, saluti rerum praesentium necessaria non esse illa sacrificia mo strauit. l. s. de Civit. Dei c. et videri etiam potest. sem. 29. δε νerb. Dpm. cap. 9. ΟΙ -

3. IV. Diuilired by Corale

407쪽

QvE POST COLLATION, i EVENERUNT. 3ys

s. IV.

Operi de ciuitate Dei finis impositus,

quando p

CEterum si diligenter inquiramus, quo tandem anno supremam manum huic operi de Ciuitate Dci imposuerit Augustinus; deprehendemus undetrigesimum sutile huius Laeculii quia a Consulata Manlij Theodori , qui incidit in annum CCC. xc Ix. vsque ad id tempus quo seribebat, numerat annos serme triginta. ι. 18. Cinit.

Quo interim tempore libros de Ciuitate Dei inchoaverat, quin tumque compleuerat, dictauit etiam trium Psalmorum Expositione, non paruis voluminibus: Sexagesimi septimi: Septuagesimi primi: Septuagesimi septimi. reliqui nondum tractati neque dictati, vchementer tum etiam exspectabantur, atque flagitabantur. Epist. Ioa. Neque enim labore continuo Psalmos exposuit;sed pro occasione, nunc hunc, nunc illum: Quorum deinde collatae expositiones, in v-

num volumen compactae runt.

De Coliatione edoctus a Pi arcellino Imperator, leges contra Donatistas condit.

OVidquid Collatione gestum suerat, cum Marcellinus Cognitor

ad Honorium Imperatorem retulisset; in uente Anno, Marμ cellini sententia. Imperatoria Lex consecuta est, data Rauennae Kalendis Februar l, Honorio 1 x. & Theodosio v. Augustis Cossi ad Seleucum Praesectum Praetorio. I. s 2. de haret. Cod. Thmd. Hac Lege, diuersis poenis Donatistas multauit. Ac primum Eccle stas, earumque bona,indulgentia Principis, anno superiori priusquaa

408쪽

3s6 LIB. III. CAP. XIII.

Collatio f:meret initium, ad demulcendos eorum animos , permi C. sis, Catholicis restitui mandauit. Laicos pecuniariis poenis,pro conditione cuiusque, punivit: Clericis exilium irrogauit; et sque Legata, Ecelesin Catholicae deberi praecepi r. Ad hanc legem, respicere videtur Augustiniis dum ait: Quidquid nomine Ecclisiarum partis Donati possidebatur, Christiani Imperatores legibus reIigiolis ad Catholicam transre iusserunt. Di I. so. Et quod spectat irrogatum exilium : Mitiora, inquit, in vos constituit Imperator, propter mansuetudinem Christianam: exilium vobis v luit inferr' non mortem. Sed vos homines docti, considerantes quid debeatur merito,& quid minus sit in supplicio;non de iudicio illius,

sed de vestro additis mortem. I. I con . Gaud. c. i9. Alludens ad consuetudinem Donatistarum, qua legibus repressi, spontaneas sibi moristes conciebant: quod post Collationem facere signanter conatus est Donatus Presbyter Mutugennensis, tametsi non habuerit furor si minis successum t quem ab errore, praeclaris litteris Augustinus sollicite liberare tentauit. Dist. 2Oq. Ad hanc Legem reserendum quoque est, quod Donatistas post Appellationem, piismi Regis responso inter haereticos condemnatos esse, ex Possidio suprὶ retulimus.

Neque Collatione, neque Legibus emendati

Ed uti Collatio non omnibus; ita neque Leges, paeneque prosue-orunt. Testatur Augustinus tantam quorumdam duritiam fuisse. ut dicerent se inde non recessuros, etiam demonstrata sibi Catholicaveritate,& Donatistarum peruersitate. Epist. Atque hinc Circumcelliones,& Clerici nonnulli partis Donati. pristino furore & rabie insani, in dioecesi Hipponensi Restitutum Presbyterum Catholicum, exceptum insidiis trucidarunt: uti & Innocentium Presbyterum e domo raptum,oculo effosso,digitoque amputato, truncaverunt. Epsi . I 19. . Marcelli-Diuiligod by Corale

409쪽

Marcellinus Tribunus, cui caussae Ecclesiasticae erant iniunctae,habita in reos quaestione moderata; non extendente equuleo, non sulcantibus ungulis, non urentibus flammis, sed virgarum verberibus , qui modus coercitionis & a magistris Artium liberalium,& ab ipsis parenti bus,& sape etiam in iudiciis solet ab Episcopis adhiberi confessionem scelerum eruerat. Epist. 119. Nihil rc stabat, qua m vi censeret tanta legum seueritate reos plectendos, ut, qualia fecerant, talia paterentur. HL Epist. Idem porro visum iri Donato Proconsuli, pro num erat formidare: quamquam esset Christianus. &, quantum aduerti poterat, non ad haec cruenta procliuis. Dist. 138.

s. VILAugustinis pro Donatistis intercedit: Acta tamen iudicialia publicari petit.

Ugustinus autem, cui non placebant atrocia usa, praecipueque mortis supplicia, instanter admodum per Iitteras apud Marcellinum, Donatum, & Apringium iudicem sub cuius securis iura rei venturi erant egit instantissime: ut poena sane illorum, quamuis de . tantis, quae iam retulimus, sceleribus consessorum , & propter conscientiam suam,& propter Catholicam mansuetudinem commenda dam, intra mortis supplicium consisteret. Epist. I 38.127.9 i6α Non quo stelestis hominibus, inquit, licentiam facinorum prohibeamus auferri r sed hoc magis sussicere volumus, ut vivi & nulla corporis parte truncati, vel ab inquietudine insana ad sanitatis otium, legum coercitione dirigantur; vel 1 malignis operibus, alicui utili operi deputentur. Post pama: Imple, Christiane iudex, pii patris o cium: sic succense iniquitati, ut consulere humanitati memineris mecin peccatorum atrocitatibus exerceas ulciscendi libidinem, sed peceatorum vulneribus curandi adhibeas voluntatem , &c. Epist. is P.

Apringium vero iudicem affatur his verbis i De vobis quidem dixisse Apostolum legimus, quod non sine caussa gladium geratis; &ministri Dei sitis, vindices in eos qui male agunt. sed alia caussa est

410쪽

Prouinciae, alia Ecclesiae. Illius terribiliter gerenda est administra

tio : huius clementer commendanda est mansuetudo, &e. E II. iso. t Paullo post: Contende ergo bonitate cum malis. Illi scelere immani, membra de corpore vivo auulserunt: tu opere misericordi essice, ut illa quae nefandis operibus exercebant, alicui utili operi integra eo--rum membra deseriuant, &c. ωd. viii.

Pro ii idem Donatum, Proconsulem Africae, ita rogat: Vnum est quod in tua iustitia perti nescimus, ne forte, quoniam quidquid mali contra Christianam societatem ab hominibus impiis ingratisque committitur, profecto grauius & atrocius est quam si in alios talia

committantur; tu quoque pro immanitate facinorum, ac non potius pro lenitatis Christianae consideratione censeas coercendum: quod te per Iesum Christum ne facias, obsecramus. Neque enim vindictam inimicis in hac terra requirimus: aut vero ad eas angustias ani- mi nos debent coarctare quae patimur, v 0bliviscamur quid nobis Praeceperit, pro cuius veritate ac nomine patimur, qui diligimus inimicos nostros, & oramus pro eis. Dist. I 27.

Potis lima cur sic instaret, caussa erat, quod nollet passiones Seru serum Dei, quae prodesse debent ad exempla patientiae, quasi vice tali -nis, paribus suppliciis vindicari. Epist. I 8. 9I6o. Quapropter si nec litteris suis Proconsul consenserit; rogat, ut saltem hoc praestet, ut in custodiam recipiantur rei: impetraturum se de clemcntia Imper Oris, ne passiones Seruorum Dei, quae debent esse in Ecclesia glori . sae, inimicorum sanguine dehonestentur. Sciebat enim in caussa Clericorum Anaunensium qui occisi 1 Gentilibus Anno Aoo. tunc Martyres honorabantur) Imperatorem rogatum, facile concessisse,

ne illi qui eos occiderant, &capti iam tenebantur, poena simili pu

Et hoc quidem a Proconsule, per Marcellinum desiderabat immis

rarer ab ipso vero Marcellino exigit Augustinus, ut Acta publica, quae erant super confessis Donatistarum criminibus digesta, populo exponerentur,ad eorum ignominiam & confusionem,dum ait: Gesta, quae promisit Praestantia tua,vehementer exspecto, & in Ecclesia Hiri ponensi iamiam cupio recitari, ac si fieri potest, per omnes Ecclesias etiam in nostra dioecesi constitutas et ut audiant homines, pleneque agnoscant consessores iniquitatis, non Dei timore extorquente poenitentiam, sed iudiciaria diligentia crudelissimorum pectorum aperiente Diuitiaco by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION