Vitae diui Aurelii Augustini Hipponensis episcopi et ecclesiae doctoris eximii, ex operibus eius concinnatae, rerumque ab eo gestarum et scriptarum libri quatuor. In quibus historiae ecclesiasticae Africanae, Manichaeorum item, Donatistarum, Arianoru

발행: 1646년

분량: 722페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

421쪽

ereptum, alis siollicitudinum cauctu, suis vinculis illigau/runt. Ita mim mihi Dein propitια sit, ut ego ancepsβm, quid in istis magis mireri, Sacerdoti3 ρινθ-Ganem, Philosophia dogmata, Historia plenam notitiam , an facundia plinam

ωu ditatem: qua etiam imperiros ita illitare potest, ut dones explicent, non dolianti, ct cum explicauerint, adhuc requirant. Di t. 3I.

Hos libros, fuisse primos quinque de Ciuitate Dei, si quis attente Macedoni j litteras perpendat; poterit haud de nihilo suspicari.

Sed Macedonio non benigno magis,quam humi liter,respondit Augustinus: Quamuis sapientiam quam mihi tribuis, in me non agnon cam; tantae tamen erga me beneuolentiae tuae,iamque sincerae, gratias ago debeoque plurimas :& meorum studiorum labores tali ac tanto viro placuisse, delector. Multo vero amplius, quod animum tuum charitate aeternitatis & veritatis, atque ipsius charitatis affectum diurnae illi caelesti querci publicae, cuius regnator est Christus, agnosco inhiantem, video propinquantem, eiusque potiundae amplector ardentem. Dist. sa.

F. V. Ad latinarium.

ΙΑnuarius etiam,quia nilat Augustinam latere existimabat,pluria eum interrogauerat. Cumque prolixe satis duobus libris ad ipsus interrogationes Augustinus relpondisset, subdit dcnique: Haec tibi, si satis esse ad ea quae requisisti, non putaueris; nimis ignoras & vires, &

occupationes meas.

Tantum enim absum ab eo, quod putasti nihil me latere ; ut nihili in Epistola tua legerim tristius. quia & apertissime falsum est; & mi-l ror quia hoc te latet, quod non lotum in aliis innumerabilibus rebust multa me latent, sed etiam in ipsis sanctis Scripturis multo nesciami plura, quina scilia. Epist. IIy.cv.2I.

422쪽

L1B. LII. CAP. XV.

s. VI. Multa a si ignorari Urmat: atque inter

hac Anima oriouem.

QVaenam autem ista sint, non puduit eum clare nonnumquam &signate confiteri.Nam cum ait Aposto ,Siue Sedes, me Domurationes,sive Prmcινι- .llae Potestares: esse quidem Sedes, Dominationes, Principatus,Potestates in caelestibus apparatibus, firmissime credo,inquit , & differre inter se aliquid, indubitata fide teneo. Sed, quo mel contemnas quem magnum putas esse Doctorem, quaenam ista sint, de quid inter se differant, nescio. Nec ea sane ignorantia periclitari me puto, sicut inobedientia, si Domini praecepta neglexero. ι ad Orossap. II. I.Enchirid.capi p. Licet deinde persuasum habuerit, animam hominis immortalem

& incorpoream esse: I. .de Orig. an.c. I 2. omni praeterea animae, etiam

paruuli infantis, necessariam esse liberationem ex obligatione peccati; eamque nullam esse,nisi per Iesum Christum,& hunc Crucifixum i attamen Animae originem c licet eo propendeat quod Hieronymus sentiebat,singulas animas singulis nascentibus facere Deum a se quae rentibus fatetiatur, sicut multa alia, & hoc se ignorare. Epist. 18. Qua in re, cum idem nepenumero repetisset; Epistra. 99. O is .grauiter offendisse visus est apud Vincentium Victorem,Laicum, iam tum iuuenem; de quo nos supra lib. a. cap. 8. g. s.) qui nihilominus i se non tantummodo imperite, verum impie etiam de Animae origine

Vincentius erg0 cum scire vellet, quod se nescire toties Augustinus fassius erat,puta Animarum originem,quae post primum hominem datae sunt, vel dantur hominibus; licet in principio litii sui, imperi. tiae suae admodum conscium, & doctrinae admi-Modestitutum dixisset; attamen non tantum senem iuuenis, & Episcopum Laicus, verumetiam hominem suo iudicio doctissimum de petitissimum non dubitauerat reprehendere. Sed mansuete respondit & humiliter Augustinus: Ego me doctissse

423쪽

mum ac peritissimum,nescio: imo vero me non esse,certissim stio. Ee fieri posse non ambigo, ut aliquid imperito & indocto cuipiam scire contingat, quod aliquis doctus & peritus ignorat. Et in hoc te planὸ laudo, quod veritatem, etsi numquam percepisti, certe quam putasti, homini praetulisti: ideo quidem temere, quia existimasti scire te,quod nescis; sed ideo libere, quia personam non veritus, elegisti aperire

quod sentis. ι.ε. de Orig.An. cI. Porro autem cum suam ipsi Vincentio Victori ineptiam demon. Irasset, ut qui nesciret quomodo soleat utrem homo inflare; quem natura ipsius hominis existimabat inflari, & naturam hominis inde nihil minus habere: quem errorem Augustinus confutauerat I. 3. c. .ὶ subdit denique: Quomodo tibi committam, ut me doceas de origine Animarum , quoci me nescire confiteor; qui, quod tuis naribus atque ore sine intermissione facis, unde facias ignorabas φ Et post pauca: Proinde ignorantiam meam de ori sine Animarum , te corripie Iem atque obiurgantem non moleste ferrem; imo insuper & gratias magnas agerem : s eam mihi non solum duris percuteres conuitiis, sed veris etiam excuteres dictis. Si enim me posscs docere quod ne scio; non solum te verbis, sed & pugnis caedentem deberem patientis- sime sustinere. I. . de Orig an M. cap. 3.

s. VII.

Doceri senex a iuuene cupit.

AVxilius Episcopus, sed aetate iuuenis, Classicianum virum spe

ctabilem,ob culpam ouae si erat, sola erat Classiciani cum Omni domo sua , anathematis lententia percusserat. A quo interpellatus Augustinus, scripsit ad Auxilium, ut si haberet de hac re sententiam certis rationibus vel Scripturarum testimoniis exploratam; docere se quoque dignetur, quomodo recte anathematizetur pro patris peccato lius, aut pro mariti uxor; aut pro Domini, seruus; aut quisquam etiam in domo nondum natus, si eodem tempore quo uniuersa domus est anathemate obligata, nascatur , nec ei possit per lauacrum regene rationis in mortis periculo subueniri.

424쪽

ti LIB. III. CAP. XV. Id enim praeterquam quod Scripturis aduersari videatur, quas citat ; numquam se ausum facere testatur, tametsi de quorumdam facinoribus aciuersus Ecclesiam perpetratis grauissime permoveretur. Verumtamen si tibi,quam iuste fiat Auxilium alloquiturὶ Dominus reuelauita, nequaquam iuuenilem aetatem tuam, di non oris Ecclesialtici rudimenta contemno. En ad sum: senex a iuuene coepiscopo,& Episcopus tot annorum 1 collega necdum anniculo, paratus sum di secret

=uomodo vel Deo vel hominibus iustam possimus reddere rationem, i animas innocentes pro scelere alieno, ex quo nontrahunt sicut ex Adam in quo omnes peccaucrunt originale peccatum , spiritali supplicio puniamus. Epist. Ps. Etenim ob hanc caussam fiebat,ut, quid alii sentirent in re dissicili, libenter exquireret, suo numquam ingenio praefisus. Atque hinc institit apud Paullinum, ut paullo uberius exponeret,quomodo diuinae voluntati humana subdatur : Epist. 6 s. fateturque in Expositione loci cuiusdam sancti Paulli, malle se audire intelligentiores atque docti res, quam aperire quid sentiat. l.de s .ctver.ιap. I 6.

s. VIII. Internogantem se, i e interrogat.

ΙΝter ceteras quaestiones quas Augustino per Epistolam soluendas

proponit Euodius, una est: Quomodo esset intelligendum,quod ins Epistola sua dicit Apostolus Petrus, de Christo: Mortilitatus carne, viviis Mariu βtritu: in quo ct eis qui in carcere eraηι hpiritibus, veniens praedicauit rhoc inserens quod in inserno fuerunt, & descendens Christus omnibus Euangelizauit, omnesque 3 tenebris N poenis per gratiam liberauit. Epist. 98. Huius dissicultatis angulos postquam Augustinus diligenter admodum rimatus esset, nihil alicubi temere pronuntians, propter loci ipsius obscuritatem; per mortuos autem quibus euangeli Zatum ense Petrus ait, infideles & iniquos intellexisset, ruxta illud, Dimitte mortuos νι sipeliant mortuos suos; denique subiungit: Haec Expositio verborum Petri, cui displicet; vel cui etiamsi non displicet, non tamen lassicit ; quaerat ea secundum inseros intelligere.

425쪽

AUGUSTINI MODESTIA MINIME PHILODOXI. I3

Qui si valuerit illa, quibus me moueri supra commemoraui, ita soluere, ut eorum auferat dubitationem ; impartiat & mihi. Epist. 99. Nam prius in capite Epistolae suae dixerat: Quastio quam mihi proposuisti ex Epistola Apostoli Petri, solet nos ut te latere non arbitror in vehementissimc commouere. Quomodo illa verba accipienda sint tamquam de inseris dicta. Replico ci go tibi eandem quaestionem: ut sue ipse potueris,sive aliquem qui polst inuc neris; austras de illa atque fi

nias dubitationem mcam. ibid.

Non enim pudebat eum, undocumque posset, addiscere aliquid. Vnde & quaestionibus Dulcitii respondens : Quod attinet, inquit, ad quaestionem Resurrectionis, propter illos qui creduntur non esse morituri , sed ex hac mortalitate ad immortalitatem sine morte media uansituri;inquisitio diligentior adhibenda est: &,si quid hinc absolutum ac definitum disputatione rationabili atque perrecta vel audisti, vel legisti; vel etiam ipse adhuc audire , aut legore, aut excogitare pO- tueris: Peto mihi mittere non graueris. Ego enim,quod confitendum est charitati tua, plus amo discere, quam docere, &c. bb. de quaesii ib. Dulcis3, qu. 3. quod idem repetit in fine libri.

s. IX. Mavult discere, quam docere

Plius iterum verba sunt i Credant qui volunt, malle me legendo, R quam legenda dictando, laborare. Qui autem hoc nolunt credere , experiri autem & possitnt & volunt; denique legendo vel meis inquisitionibus respondeant, vel interrogationibus aliorum,quas pro mea persona quam in seruitio Christi gero, & pro studio quo fidem nostram aduersum errorem carnalium & animalium hominum munire inardesco necesse est me pati: & videant, quam facilὸ ab isto labore me temperem, & quanto etiam gaudio stilum possim habere seriatum. Pream. d. de Trinit.

Hinc in omnibus litteris suis, non solum pium Lectorom, sed etiam desiderabat liberum correctorem et Quamquam sicut Lectorem meum, inquit, nolo mihi esse debitum; it correctorem nolo sibi. Ille

426쪽

- me non amet amplius, quam Catholicam fidem: ille se non amet ama plius, quam Catholi eam veritatem. Sicut illi dico, Noli meis litteri, quasi Scripturis Canonicis inseruire: sed in illis, & quod non credebas , cum inueneris incuctanter crede;in istis autem quod certum non habebas,nisi certum intellexeris, noli firmiter retinere t Ita illi dico, Noli meas litteras ex tua opinione vel contentione, sed ex diuina le- - ctione vel inconcussa ratione corrigere. Si quid in eis veri compre- henderis, existendo non est meum : at intelligendo di amando, &s tuum sit & meum. Si quid autem falsi conuiceris; errando fuerit

meum: sed iam cauendo, nec tuum sit, nee meum. eνd.loco.

s. X.

. Existimat, multa a se tradita culparipse.

N Eque enim negare debeo, sicut in ipsis moribus, ita multa esse in

tam multis opusculis meis, quae possint iusto iudicio & nulla temeritate culpari; dicebat Vincentio Victori scribens: lib. 4. de Orig. Anima c. I. ad Simplicianum vero: Siue in iis, quibus me exercere benigne paterneque voluistir siue in aliis, quaecumque nostra in tuas sanctas manus forte peruenerino: quia sicut Dei data, sic etiam mea. errata cognosco; non solum curam legentis impendas, sed etiam cu- ram corrigentis assumas. Distφωπινι .lι. ad Simpl. r. 4. Ego quippe fateor, me ex eorum numero esse conari, qui proficiendo scri bunt, & scribendo proficiunt. Vndes aliquid usi incautius vel indoctius a me postum est, quod non solum ab aliis qui videre id possitnt, merito reprehendatur,verum etiam 3 me ipso:quia Ac ego saltem videre debeo postea ,si proficio: nec mirandum est,nec d lendum, sed potius ignotccndum atque gratulandum, non quia erra-- tum est, sed quia improbatum. Nam nimis peruersu seipsum ama qui alios vult errare,ut crror suus lateat,&c. Di I. T. Quamobrem ait ad Paullinam : Nolo auctoritatem meam sequa ris, ut ideo putes tibi aliquid necesse esse credere, quoniam a medicitur: sed aut Scripturis Canonicis credas,si quod nondum quam verum sit vidcs; aut interius demonstranti veritati,ut hoc plane videas. Di

427쪽

AUGUSTINI MODESTIA MINIME PHILODOXI.

s. XI. Catholici omnes sicriptores, haud Canonici.

SI cuti Libris Canonicis Augustinus summam auctoritatem ac V nerationem deserebat; ita non omnia omnium scripta in eorum numero collocmda esic sciebat: a quibus si quando distentiret, summa id faciebat humanitate ac revehentia. Neque enim , inquiebat, quorumlibet disputationes quamuis Catholicorum & laudatorum hominum, velut Scripturas diuinas habe- re debemus, ut nobis non liceat salua honorificentia quae illis debetur hominibus, aliquid in eorum Scripturis improbare atque respuere; si forte inueneri mus quod aliter senserint, quam veritas habet, diuino adiutorio vel ab aliis intellecta vela nobis. Talis ego sum inscriptis aliorum : tales volo esse intellectores meorum,&c. Epist. I II. Ego enim fateor Charitati tuae scribebat Hieronymo J solis ei Scripturarum libris, qui iam Canonici appellantur,di ὀici hunc timorem honoremque deferre, ut nullum eorum auctorem scribendo aliquid errasse, firmissimc credam. Ac si aliquid in eis offendero litteris, quod videatur contrarium veritati; nihil aliud quam vel mendosum este codicem;vel interpretem non assecutum esse, quod dictum es' vel me minime intellexisse non ambigam. Alios autem ita lego; ut quan talibet sanctitate doctrinaque praepolleant,non ideo verum puto,quiλ ipsi ita senserunt; sed quia mihi vel per illos auctores Canonicos, vel probabili ratione, quod a vero non abhorreat persuadere potuerunt.

s. XII.

Alios ante sie scriptores citat. Ab iis quos scriHendo ofenderat , sibi ignosci postulat.

QVapropter sicuti non iis tantum libris, quos antea post que conscripsitwitat Patres tempore priores: puta siae Doctrixa Chri

stiana

428쪽

mana: st. de Baptismo contra Donatista : L r .contra Iulianum cap 3. seseqq. lib. a. cap. 2. O seqq. ubr. 4 contra rna Epistolas Pelagianorum cap. 4. O 8.

ubi Partim allegat, partim meminit Irenaei, Rhetici j, Olympii ,Αmbrolis, Innocenti j. Gregoris, Basili j Magni, Ioannis Constantinopolitani, Hieronymi, Hilarit, &c.ὶ ita eo libro, quem de videndo Deo circa hoc tempus elucubrauit ad Paullinam ; meminit Ambrosij saepius,atque etiam Hieronym i,eorumq; auctoritatu sequitur. vi I. ria. Ceterum eiusdem argumenti De videndo Deo, exstat Epistola ad Fortunatianum: in qua dum rogata iubet Episcopum quemdam qui sentiebat nos Deum oculis corporeis visuros) ut ei ignostat, si quid durius & asterius in se dictum accepit Epistola illa quam dederat; praebuit iterum insigne humilitatis Christianae exemplum. Vbi sic inter cetera : Deum, talem non estὰ nempe corporalem, membrisque per loca diuisibilem omnino non ambigo, &, ne talis esse crederetur. illam Epistolam scripsi in qua dum essem in admo- nendo sollicitus, in corripiendo nimius atque improuidus fui: ncca raternam & Episcopalem personam sicut frater & Episcopus, quemadmodum suorat dignum , cogitaui: hoc non defendo, sed reprehendo : hoc non excuso, sed accuso. Indica ei, cum quanto & quam

vero dolore de ostensione animi eius fuerim collocutus. Nouerit, qu m non eum conlcmnam, & quantum in illo Deum timeam, &cogitem caput nostrum in cuius corpore fratres sumus. Dist. m.

. . C A P V T XVI. SCRIPTA HOC ANNO CONTRA

PELAGIANOS ET DONAT ISTA S.

s. I.

QVo interim tempore, Marcellini clementiae reos homicidii in Restituto Presbytero patrati commendabat; Din. 138. O ,3 9.

429쪽

tot & tantis occupationibus erat implicatus, ut Marcellino dicat: Si rationem omnium dierum & lucubrationum aliis necessitatibus impensarum,tibi possem reddere;grauiter contristatus mirareris,ctuanta me distendant, quae diserri omnino non possunt: nec agere illa permittant, in quae me, petendo Ze admonendo urges volentem, & ineia sabiliter, quia non possum,dolentem. Cum enim ab eorum hominum necessitatibus aliquantulum vaco, qui me sic angariant, ut eos nullo modo liceat euitare, nec contemnere oporteat; non desunt quae dictanda praepono, sic in articulis temporum constituta, ut dilationem

non serant. Dis. is 'Haec quae fuerint, tum eadem Epistola, tum alibi exponit, ubi ait:

Eodem ipso tempore, quo contra Donatistas vehementer exercebamur, & contra Pelagi anos exerceri iam coeperamus; amicus quidam

Honoratus) misit mihi ii Carthagine quaelliones: & rogauit ut eas illi scribendo exponerem. l. a. Retract. cap. 36. Fecit: intuensque supra dictam haeresim nouam, inimicam Gratiae Dei ; sextam sibi aestionem proposuit,de Gratia noui Testamenti: de qua disputans interposita expositione Psalmi xx I. in cuius capite scriptum cst quod D minus exclamauit in cruce, quod ille amicus in primis ei proposuerat exponendum lomnia alia quinque ditatuit mon hoc ordine quo erant proposita,sed sicut ei digerenti ae Gratia noui Testamenti,tamquam

suis locis congruenter occurrere potuerunt. Nd. l. GQuid caussae fuerit, cur tum prius Honorato, quam Marcellino, satisfacere respondendo voluerit, tametsi hic illi videraur praeserendus; ipsemet exponit his verbis: Chari tas enim quae tamquam nu- trix fovet filios tuos, non ordine amandi, sed ordine subueniendi, infirmiores neque enim per id tempus Honoratum fuisse bapti Eatum l. I. diximus fortioribus anteponit: quos tales vult esse, quales iam illi sunt, quos non contemnendo, sed de his confidendo interim praeterit. &c. Epist. Is 8. ad Marciam. Nam, uti apparet, aliis dictationibus, quibus erat Marcellino satisfacturus, magis inardescebat: Cum alioquin non ea tantum, quam familiariter uni alicui, sed etiam quam matri Ecclesiae uniuersaliter debebat, charitate ac seruitute compellebatur , si quid per operam ipsus, Dominus,quos illi fratres fecit adiuuari iuberet,nullo modo recusare, sed potius promta& deuotavo

Iuntate suscipere.ut de se loquitur, Catechi ruisita

430쪽

618 LIB. III. CAP. XVI.

s. II.

Liber de Spiritu π Littera.

M Arcellinus, ad quem tres libros, quorum titulus est De Peccatorum meritis & remissione, scripserat; rescripsit Augustino, se fuisse permotum, qudd libr. 2. cap. 6. dixerit, Fieri posse visit homo sine peccato, si voluntas eius non dest, ope adiuuante diuina: quamuis nemo tam perfectae iustitiae in hac vita vel fuerit, vel sit, vel futurus sit. Quaesiuit enim, Quomodo dixerit posse fieri, cuius rei dest exemplum. Propter hanc eius inquisitionem , ser ipsit Librum cuius est titulus De Spiritu & Littera : pertractans Apostolicam sententiam ubi

ait, Littera occissit, Spiritus autem piuificat. In quo Libro, inquit, quantum Deus adiuuit, acriter disputaui contra inimicos gratiae Dei, qua iusti ficatur impius. I. I. Reirati . c. 3T. Et quidem Marcellini scrupulo respondens,ait: Cum sicut credo, non dubites numquam esse factum,ut perforam C acus camelus trani siret, & tamen ille hoc quoque dixit Deo esse possibile: lcgas etiam, duodecem millia lcgiones Angelorum pro Christo , ne pateretur, pu-l gnare potuisse; nec tamen factum et legas, fieri potui ste ut semel gen tes exterminarentur a terra quae dabatur filiis Israel; Deum tamen id paullatim fieri volui siet & alia sexcenta possimi occurrere; qua fieri vel potuisse vel posse fateamur, & eorum tamen exempla, quod facta sint, proferre nequeamus. Vnde non ideo negare debemus, fieri posse ut homo sine peccato sit, quia nullus est hominum praeter illum qui non tantum homo, sed citam natura Deus est in quo id perfectum esse, demonstrare pollimus. l. de vir. 9uti. c. r. Hic fortasse respondeas, Ista, quae commemoraui facta non esse &fieri potuisse, opera esse diuina: ut autem sit homo sine peccato , ad opus ipsus hominis pertinere: idque opus esse optimum, quo fiat Plena & persecta, & ex omni prorsus partu absolutat ultitia: Se ideo credendum non esse, neminem vel fuisse, vul este, vel fore in hac vita, qui hoc opus impleuerit, si ab homine impleri potest. Sed cogi-

- tare Diuitiaco by Gorale

SEARCH

MENU NAVIGATION