Vitae diui Aurelii Augustini Hipponensis episcopi et ecclesiae doctoris eximii, ex operibus eius concinnatae, rerumque ab eo gestarum et scriptarum libri quatuor. In quibus historiae ecclesiasticae Africanae, Manichaeorum item, Donatistarum, Arianoru

발행: 1646년

분량: 722페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

431쪽

tare debes, quamuis ad hominem id agere pertineat, hoc quoque

munus esse diuinum: atque ideo non dubitare, opus esse diuinum Deus est enim, qui operatur in vobis,ait Apostolus, & velle & operari, pro bona voluntate,&c. Sed illis acerrime ac vehementissime resistendum est, qui putant sine adiutorio Dci, per se, ipsam vim voluntatis humanae, vel iustitiam posse perficere,vel ad eam tendendo proficere. eod. c. 2. Nam ne

que liberum arbitrium quidquam, nisi ad peccandum valet, si lateat veritatis via r & cum ad id quod agendum & quo nitendum est, coeperit non latere ; nisi etiam delcctet & ametur, non agitur, non suscipitur, non bene vivitur. Vt autem diligatur; Charitas Dei diffundi tur in cordibus nostris: non per arbitrium liberum , quod surgit ex nobis; sed per Spiritum sanctum, qui datus est nobis. eod.lc. 3. Doctri-- na quippe illa, qua mandatum accipimus continenter recteque vivendi; Littera est occidens, nisi adsit vivificans Spiritus. eod.ι. cap. . niam Legis littera, quae docet non esse peccandum ; si Spiritus vivifi- cans desit, occidit: sciri enim facit peccatum potius quam caueri, & idco magis augeri quam minui: quia malae concupistentiae etiam

praeuaricatio legis accedit. eod.I.c s.

Nam quod ait Apostolus: Littera Occidit, Spiritin autem νω cani non de figuratis locutionibus dictum squamuis de illic congruenter acci piatur)sed potius de lege, aperte quod malum est prohibente. eod. ct c. ut adeo per Spiritum non equidem aliud tunc intelligatur, quam Spiritus gratiae,qui diffundit charitatem in cordibus nostris,qua & facere velimus & faciamus quod bonum est. Atque ex his porro Marcellino demonstrat, quandoquidem & ipsa humana iustitia operationi Dei tribuenda sit, quamuis non fiat sine hominis voluntate; eius perfectionem etiam in hac vita esse possibilem,tametsi careat exemplo: sicut exemplo caret transitus Cameli perforamen acus. Colligitur deinde dixisse verissime, hoc se libro acriter contra inimicos Gratiae Dei, ua iustificatur impius,disputasse;ne que tantum contra Academiae Pelagianae uniuerstatem, sed pro fidei& scholae Catholicae articulis, firmissima fundamenta iecisse. videri etiam potest. La. t.Aduersiego Proph. c.7.

432쪽

I. II I. Epistola octogesima nona.

NE quis enim arbitretur , diuinae gratiar adiutorio, humani uberique Arbitrii momenta subverti; ut dicat, non esse hominis opus, quod quia munere sit Dei, etiam Dei est; Desinant, inquit,sic insanire : de ad hoc se intelligant habere quantum possunt liberum

arbitrium, non ut superba voluntate respuant adiutorium; sed ut pia voluntate invocent Dominum. Haec enim voluntas libera, tanto erit cliberior quanto sanior; quanto diuinae milericordiae, gratiarque sub

lectior. Epist.89 Etenim iubet Deus continentiam, & dat continentiam. Iubet per legem , dat per Gratiam : iubot per litteram, dat per Spiritum. Lex enim sine gratia, facit abundare delictum: & littera sine Spiritu, o cidit. Nam voluntatis arbitrium non ideo tollitur, quia iuuatur: sed ideo iuuatur, quia non tollitur. Qui enim Deo dicit: adiutor meus esto; confitetur se velle implere,quod iussit: sed ab eoqui iussit adiutorium poscere, ut possit. ead. viii. Iam adiuuari non potest,nisi qui etiam aliquid sponte conatur : quia non sicut in lapidibus insensatis, aut sicut

in eis , in quorum natura rationem voluntatemque non condidit ; salutem nostram Deus operatur in nobis. 1.2.de peccat. mer. θνemiis . . Nouerat ille legem Dei, qui dicebat, Condelector enim legi Dei, secundum interiorem hominem: & tamen adiungebat, Video autem aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentu mea, ct captiuum me ducentem in legem peccati, qua est in membris meis. Infelix ego homo , quis me liberabit de corpore mortis huius λ Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum. Cur non

dixit potius,per meum liberum arbitriuml nisi quia libertas sine gra--tia,non ost libertas, sed contumacia. Dist. 89. Quae Epistola quia cum Libro de Spiritu & littera tantum non gemellia est; paullo ante aut post eam, ut diximus, scripta est..

433쪽

sCRIPTA CONTRA PELAG. ET DONATIST

Liber de Fide oe operibuου.

INterea missa sunt ei a quibusdam fratribus, Laicis quidem, sed di

uinorum eloquiorum itudiosis, scripta nonnulla : quae ita distin- guerent a bonis operibus Christianam fidem; ut sine hac non posse, line illis autem poste perueniri suaderetur ad aeternam vitam. Quibus respondens, librum scripsit cuius nomen est, De Fide &Operibus. Tm. . In hoc disputauit non solum, quemadmodum viuere debeant gratia Dei regenerati; veru metiam 'uales ad lauacrum regenerationis admitti. l. r. Rurare. c. 38. Tota aute libri huius disputatio tribus potissmum dissicultatibus, siue quaestionibus enodandis destinata eii. quarum una est, Quomodo peccantes corripiendi sint; quandoquidem in Ecclesia bonis mali, tamquam tritico Zietania, siue mundis animalibus immunda, iuxta Domini praedictionem permixti sunt, eruntque usque in finem l Altera quaestio est, in qua quibundam visum est, Fidem solam bapti et andis esse tradendam: postea vero - 4am baptiratos docendos esse de moribus. Tertia periculosissima,qua parum considerata educi posse videbatur, solam fidem in Christum, ilicet scelcstissime turpissimeque vivatur, sussicere ad salutem. De histribus quaestionibus, inquit, satis quantum existimo dispu-ui: demonstrauique , sic tolerandos in Ecclesia malos, ut non negligatur Ecesesiastica disciplina: sic Catechizandos eos qui Baptismum

perunt, ut non solum audiant atque suscipiant quid credere, verum- etiam qualiter vivere debeant: sic promitti fidelibus vitam aeternam, ut non per fidem mortuam , suae sine operibus saluare non potest, ad eam se quisque peruenire posse arbitretur ; sed per illam fidem gratiae, quae per dilectionem operatur. l. dιβLO ver.cap. 27.

434쪽

LIB. III. CAP. XVI.

s. V.

Donatiuarum contra Collationem calumnia

ab AugusIino destructa.

LIbrum etiam scripsit grandem, satis quantum existimat diligenter, ad ipsos Donatistas, post Collationem quam cum Episcopis

eorum habuerant, ne ab eis seducerentur ulteri US. l. 2. Retract. cap. 6O.

Eius libri meminit Dist. i 38. coque respondit, quibusiam illorum vanitatibus, quas victi, ubi potuerant & quomodo potuerant, iacta

bant. I. 2. Retract. c. qΟ.

Calumniabantur in primis, Iudicem praemio suisse corruptum: I. post Coll. cap. i. cumque Catholicae communionis esset, suaeque Ecclesiae fauens; non permiserit, ut omnia pro suis partibus aduersari j dicerent: Possc .r 4. quos adeo potestate potius oppresicrit, quam veritate. I.de Gest. cum Emer. Verum impudentiam tantam, non minore veritatis spiritu Augustinus discussit, dum calumniam resumens: Obiiciunt, ait, nobis, ut adhuc vos seducant,quod aurum iudici dederimus,ut pro nobis contra illos sententiam diceret. Vos dicite si potestis, quantum dare de buerimus electis defensoribus Episcopis vcstris,ut tanta contra se pro nobis vel dicerent vel proserrent' ut sic agerent caussam nostram, sic perimerent suam i Quanti emere debuimus, ut post verba Primiani, quibus dixerat, Indignum es vi in unum conueniant si mryram ct progenies Traditorum ; venirent tamen, & in unum nobiscum, quod inl-gnum esse dixerant, conuenirent lQuanti emere debuimus, ut more sorensium Advocatorum, de temporibus, & diebus, de personis etiam , nobis praescribere conarentur: & sic omnibus hominibus, etiam illis qui nostras disputationes intelligere non possent, satis apertὸ monstrarent, quam malam causiam haberent, quam proferre & agere sic timerent apud eum i dicem, cuius erga si benignitatem atque iustitiam tanto praeconio laudauerant, & cuius motum aduersus se nullum adhuc senseranti Quanti emere debuimus, ut ipsi deinde exigerent, non secum agi debere Diuiligod by Goc le

435쪽

sCRIΡΤΑ CONTRA PELAG. ET DONATIS T.

debere forensibus formulis,sed Diuinis potius testimoniis,& de Scripturis sanctissimiliter se responsuros ei se promitterenti &, cum mandatum Concilii Catholici, quod Obtuleramus, recitatum csset, atque in eo ipsis etiam confitentibus claruisset, nos Ecclesiae Catholicae causiasam testimoniis sanctarum Scripturarum agere voluisse; rursus tamquam obliti quid sibi placere dixissent, ad easdem renses praescriptiones perplexis & odiosis contentionibus rem carenti Et plura eiuscemodi: quibus ostendit, cum pessimam caussam Donatime haberent, cam male agendo prodidisse potius,& Catholicis arma dedisse quibus ipsi oppugnarentur, idque nullo ab cis praemio siue petito siue accepto; quam gnaviter defendisse. L post Coll.c. ras. Nam poliquam id euidenter demonstrauit: Quid adhuc,inquit,exspectatis,quid pro vobis pronuntiauerit Cognitor; cum videatis,quid. contra seipsos Episcoporum Vestrorum pronuntiauerit ti inori Dedc -

, rat ccrtu ipse Cognitor potestatem , ut alium cum ipso quem vellent iudicem constituerunt. Quod illi recusarunt. Quoniam , si aliquom delegissent, mentiri vobis non possent, etiam a nobis ipsum inisset corruptum. Sed fecerunt, quod recusauerunt. Constituerunt prorsus cum illo alium Iudicem: non quemlibet extraneum , sed intimum suum. Ecce ipse timor corum, alius iudex fuit: certe ipse a nobis nihil acoepit, I pro nobis libere iudicauit. Non gratificatus est eorum personae, quibus internus haerebat, de quorum secreto cubiculo procedebat. Et antequam caussa diceretur, prior iudicauit, quia eam

prior in ipsorum corde cognouit, &c. eod. l.c. 26.

Sanc si quid aduersus iudicem habuissent;proponendum id erat ante disputationis exordium: neque crat tam prolixe laudandus, atque secerant non semel. Denique friuolum omnino fuisse, quod potestate potius quam veritate fuerint ab eo oppressi, ut qui, quod loqueban- tur, haud acceperit: constare inde potest, quia praeterquam quod cle--- psydra abiecta dicere permiserit quidquid voluissent; non piguerit aliquot post annis Augustinum, cum Emerito Caesariensi Episcopoc ex septemviris disputatoribus uno populo coram inspectante de

auscultante, nulla potestate praesente, caulium reuoluere, li acceptare aduersarius voluisset. I.de Ges.cum Emerito.

436쪽

s. VI.

Altera calumnia ab eodem refutata.

Porro autem calumnia altera, sententiam impetebat: quam dicebant esse nullam, quia noctu latam. t. pos Collar. cap. I 2. Mirum vero si non fabricaucrit hanc Petiliani ingenium, in forensi rabie,&eiuscemodi captionibus egregie subactum : quique cum collegis suis, totum diem cauillando ea fraude consumserat, ut in tenebris omnes pariter effugerent. Haec igitur inter alia Augustinus ad Donatistas: Quis serat victos homines conqueri, quod nocte contra eos est prolata sententia i quasi non sepe iudices audiendi necessitas teneat, ut usque ad multam partem noctis sedere cogantur. Aut ideo non est verum quod dicitur, quia per noctem dicitur φ l.post. Coll. cap. I 2. Nam licet priscis olim legibus cautum extiterit, ne iudicia nocti bus agerentur, iuxta illud : Sol occasu , suprema tempestas estor & Senai tus Consultum, scribente Gellio, neque ante exortum, nec post occa sum Solem factum, ratum fuerit; attamen non omnium decretorumi eadem ratio fuit, neque semper illa lex seruata est. Nam & saepe iudi- . ces Romani imitati sunt Areopagitas, qui non nisi noctu iudicabante& ipse Iustinianus in Nou. 81. iubet pedaneos suos iudices, sedere pro tribunali a summo diluculo, usque ad vespertinum crepusculum, siue Vt loquitur, ιι δώλην--ν.Neque quidquam obstat,quin,s caussa postu et, iudex possit diutius etiam sedcre. Deniq; & testamenta & contra- cius, noctu posse fieri dubitandum non esse, lex ait, i. 22.6 pamuli de Testam. l. non minorem, Cod.de Transact. Frant.Bald. hi si Coll. Carth. Ergo post multa quae superitis dixerat Augustinus,o serrea, inquit, frontem l O furoris tenebras, nocturnam sentcntiam iudici obiicien- tes, & in sui cordis nocte palpantes, offendentes, cadentes,contra nos rabidὸ litigantes, & pro nobis tanta dicentesi I.post Collar. cap. I9. quae nimirum prioribus capitibus enumerauerat. Ad extremum itaque: Nocte caussa finita est, sed vi nox finiretur erroris: nocte dicta sentcn- tia est, sed fulgens lumine veritatis. eod. l. cap. s.

Ceterum Diuitiaco by Corale

437쪽

Ceterum quod Donatiste vim sibi caussarentur illatam , eo quod Secrethriod hermarum Gargutianarum, Collationis tempore snssent conclus; ita redarguit: Inclusos, & tamquam in carcere se fuisse, conquesti sunt. Ibi & nos eramus. Aut utrisque facta est iniuria, aut utrisque adhibita diligentia. Sed quomodo dicemus iniuriam ,

quando in tam spatiosork lucido & refrigerante loco nos iu ille recolimus' Aut quomodo erat carcer,ubi erat & iudex 'Postremo clausos fuisse nos nestiebamus, qui simul intus eramus: ipsi unde niunt, nisi quia fugere fortasse voluerunt i Sed quis non videat, quod ista inania, & ridenda poti usquam refellenda, de tali Cognitore non dicerent; si pro sua caussa possent validum aliquid inuenire quod dicercnt i Od. l. oc.

A. VII. Cirtensi Catholicorum Concilium.

A Deo interim haec Donatistarum calumniandi audacia proter-uiaque increuir, ut de remedio apponendia Patres Ai ricani incommune consuluerint, congregati in svnodo Cirtensi Numidiae ciuitate, anni post Collationem mense Iunio. Huius quidum Synodi acta , culorum edacitas absumsit, relicta tamen superstite Epistola Augustini, Patrum congregatorum nomine edita ad DO- natistas, Pist. is 2. Attingit in ea praeteritas calumnias quibus Collationis vires, iudiciumque Marcellini frustia faccre moliebantur tanta acrimonia& sale, ut non fuerit otiosum audire. Non ergo vobis dicant, inquir,

quia praemio corrupimus iudicem. Quid enim aliud solent victi homines diceret Aut ii aliquid dedimus iudici , ut contra illos pro nobis pronuntiaret ; ipsis quid dedimus, ut contra se pro nobis tanta

non solum dicerent, veru metiam recitarent ' An sorte volunt ut eis apud vos gratias agamus, quia cum dicunt iudicem praemio a nobis esse corruptum; ipsi tamen multa quae pro nobis contra seipsos dixe runt & recitauerunt, gratis nobis omnia praestiterunti Aut certe, si

438쪽

Αι ε 16 LIB. III. CAP. XVI. Caeciliani , quam nos ; hoc plane credatis illis. Nos enim duas lactiones pro illo sussicere putaueramus, illi autem quatuoo Pro

s. VIII. Cirtensis , 'r Augustinum conuersa schi ate.

VT Synodi huius, sicut diximus, Acta perierint; constat tamen primum ci ues Cirtenses per Augustinum, a schismate ad Vnitatem Ecclesiae conuersos: ut videre est Epist. Is O. quamquam ipse pro solita humilitate & gloriae diuinae zelo , nihilum huius operis, id est conuersionis, sibi arroget: sed , quantumquantum est, refundat in Deum. Iam enim ad suos redierat Augustinus, quando conuersionem istam populi sui Cirtenses nuntiauerant. Porro cum Cirtam, ad Synodum forte, proficisceretur cum collegis suis; placuit Fortunium Tubursicensem Episcopum D natistam, in transitu alloqui: cetera moderatum satis & benignum. Discussa hic sunt Schismatis Praecipua capita , De Ecclesiae per totum terrarum orbem diffusione: De Persecutionis tolerantiar De Baetismi repetitione; Sc talia eius generis: adeoque conuersionis ipuus iacta veluti fundamenta , donec proxima occasione altius promoueretur , licet de successu nihil exploratum iuueniam.

F. IX. Iuliana oe Demetriadi Augusinus antidotum

propinas , contra pestψeram Pelagij

INter alias seminas, quarum salutis curam nonnumquam Augustinus gessit, Iulianam & Demetriadem nobilissimas, matrem & si. liam

439쪽

liam fuisse, supra lib. I. c. q. confuse memorauimus. Har,post Alarici formidine relictam Romam, prope iam tertium Carthagine agebant annum, cum Demetrias sponso nuptiisque valefactis i quibus tum opulentissimis destinabatur in mutato habitu Sanctimoniam professa est, toto poene admirante ut colligi potest ex Epistola 8. Hieronymi orbe terrarum.

Id contigit opera potissimum Augustini, qui Carthagine , eo sor te tempore quo cum Donatistis Collationi erat intentus, verbi illis minis ferium impertierat: cuius ministeris, adi uuante gratia & misericordia Saluatoris, in domo Iulianae tantus fructus exortus est; ut humanis nuptiis iam paratis, sancta Demetrias spiritalem Sponsi illius praeserret amplexum, cui specioso prae filiis hominum, ad habendam ut loquitur Augustinus spiritus uberiorem fecundita. tem , nec ad amittendam carnis integritatem , virgines nubunt. Dist. 3qs. Quam rem cum Proba & Iuliana, auia & mater Demetriadis, per litteras significassent; eademque opera velationis apophorctum, id est, munus in ξratiam tantae sollemnitatis, ad Augustinum misisscnt: id se gratissime accepisse uti respondit, ita gaudi j lui magnitudinem tantae rei nuntio percepto, testatus est. Generosius quippe elegit Aniciana inquit posteritas, tam illustrem familiam beare nuptias nesciendo, quam multiplicare pariendo: & in carne iam imitari vitam Angelorum;quam ex carne adhuc numerum augere mortalium. Dist. 179. Sicut vero antea, ut existimo, Probam praestantissimam seminam orare docuerat, edito commentario de Orando Deum; Epist. rar. ita sub hoc tempus Iulianam monuit, serpens Pelagiani dogmatis venenum fugere: quando data in oriente ad Demetriadem Pelagius hoc anno Epistola, L i. cent. Pelag. 9 Cel . c. 37. haereseos suae virulenta semina sparsisset. Spiritalos diuιtivi scripserat Pelagius c. H. Epistolae suae in nullus tibi

prater te, conferre poterit. In hu ergo iure laudanda r in his meritis ceteris preferenda es, qua, nisi ex te, ct in re σι non possunt. Contra quem Augustinus ad Iulianam: Cernis quanta in his verbis, sit cauenda pernicies.

Nam utique quod dictum est: Non possunt esse ista bona , nisi in te; optime & verissime dictum est: iste plane cibus est. Quod vero ait, Non visi ex tι; hoc omninb virus est. Absit ut haec libenter audiat Hlci 1 virgo

440쪽

413 LIB. III. CAP. XVII. virgo Christi, quae pie intelligit propriam paupertatem cordis humani i & ideo illic nisi Sponsi tui donis, nescit ornari,&c. Dist. Iq. s. Quamobrem illius Pelagii Epistolae peltiferas plerumque sentet

tiam, pluribus aliis locis, i. I. coni. Pelag. π Celest. c. 12. 27. M7. sellerter Augustinus destruxit. Hanc vero Epistolam se Pelagius constria psisse iactabat, petente sancta Matre Demetriadis, imo iubente, , a se in Transmarinis posito, miro cum desiderio animi, flagitante. s. Pet. c. I. In qua perinde haercseos adeo suae, facundiaeque vela pandit; ut eam lucubratissimam appellet Auctor Apolog. delibero Arbit. Vnde & inter Hicronymianas locum diu habuit: at nunc me- Ito reiecta.

TRIBUNO IN AFRICA DULCITIO.

s. I.

Dulcitius Marcellino sufficitur

MArinus, dux exercitus Romani aduersus Heraclianum tyra num,traiiciens in Africam ad persequendos Imperil perduelles, Marcellinum, Tribunum illic Notarium, & Collationis supranarr tar Cognitorem, occidi iussit: instigantibus haud dubie Donatistis. Vnde is titulo Μartyrisen fastos Ecclesiasticos relatus est, vIII. Idus Aprilis: memini tque illius cum sancta & religiosa memoria Augustinus lib. de Nat. O Grai. c. 23. Hac Marcellini morte cum non obscure Donati e triumpharoni,sibi persuadentes una cum illo extincta aut breui extinguenda Acta publica, coram eo aduersus se consecta: Honorius imperator non solum Marcellini Acta edito Rescripto, ut supra retulimus, confirmauit; sed recentibus etiam pGnis quae exstant Cod. Theod. l. s s. O L sq. de iuret. Donatistas,

i tam

SEARCH

MENU NAVIGATION