Vitae diui Aurelii Augustini Hipponensis episcopi et ecclesiae doctoris eximii, ex operibus eius concinnatae, rerumque ab eo gestarum et scriptarum libri quatuor. In quibus historiae ecclesiasticae Africanae, Manichaeorum item, Donatistarum, Arianoru

발행: 1646년

분량: 722페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

461쪽

rat, non esse volentis neque currentis, sed miserentis Dei. Hoc est totum quod breuis illa Epistola continet, eaque inteniatione dictata est. Et post recitatam Epistolam: In ipsa quoque se scriptione quod posui, νι Domino placeat: magis hoc esse significaui in eius gratia, quam in sola hominis voluntate : quando id nec hortatus sum, nec praecepi, nec docui, sed optaui. Quemadmodum vero si hortarer, aut praeciperem, vel docerem pertinere hoc , & ad liberum arbitrium demonstrarem, nec tamen Dei gratiae derogarem: ita, quia optaui; Dei quidem commendaui gratiam , non tamen arbitrium

voluntatis extinxi.

Vt quid ergo in iudicio protulit hanc Epistolam 'secundum quam, ab initio sapuisset, nullo modo fortassis, licet a bonis fratribus, sedi tamen peruersitate disputationum eius o ensis, ad Episcopale iudi-

, cium vocaretur. 1. de gest. Palas. c. 26. 9 28.

. Quae libentius ideo descripsi, quod opusculum de Gestis Palaestinis potius quim de gestis Pelagi j ab hinc annis paullo amplius trigin-

ta, e Bibliotheca Fcsulana S. Bartholomaei Canonicorum Regula rium Lateranensium erutum, nondum vulgo exstet.

F. VILAlia qua post Synodum a Pelagio

gesta sunt .

ce Parsi & xlia nonnulla, quibus si posset, innocentiam suam totoo orbe testatam faceret. Gestorum enim Synodalium tarditate procurata, scripsit epistolam ad amicum quemdam suum Presbyterum, a quo fuerat per litteras benigne admonitus, ne per eius occasionem se aliquis 1 corpore Ecclesiae lepararet. Ibi inter cetera,ait: Quatuor- decim Episcoporum sententia definitio nostra comprobata est, qua ες. diximus: Posse hominem fine peccato esse, 9 Dei mandata facilὲ custodire resi velit. Quae sententia, inquit, contradictionis os, confusione persu- .cdit: & omnem in malum conspirantem societatem, ab inuicem sepa- .crauit. l. de Ges. Palast. c. 3o. Sed mentitus est impostor. Siquidem de facilitate non peccandi, quam nunc aggerebat, nulla fuerat in hoc

Lil iudicio

462쪽

que LIB. III. CAP. XIX. iudicio quaestio, quasi iudicibus etiam de hoc verbo plaeuisseti de

Gratia vero Dei, quam confitendo & addendo, poenam Ecclesiasticae damnationis euaserat, Omninδ num tacebat. eod. l. c. 3 I. Ex quo coniici potest, quam veraciter in Synodo Dei Gratiam quae neque natura cst cum libero arbitrio ; neque legis scientia; neque tantum remissio peccatorum et sed ea , quae singulis nostris actibus necessaria est fuerit confessus r quamque veraciter anathematizauerit eos, qui talia sentirent. eod. l. o c. Quare non est de nihilo, quod Pelagii discipuli, Magistro postea suo propter eiuscemodi in tarum interpretationum nebulas quarum nonnullas Augustinus re-- serti. I. sont. Iresia n. c. I. ) toto capite annuentes; iudicium illud Dios. politanum illusum, ac tot Episcopos ab eo irrisos tae riserint: ipse vero fraudes fraudibus pertexerit , ne quando , aut repente Via

derentur.

Nam & in chartula defensionis suae, quam ad Augustinum direxit per quemdam Hipponensem ciuem dc Diaconum Orientalem , fecit

ali quid, quod aliter se haberet, quam gestis Episcopalibus uti potaea deprehendit Augustinus) contineretur. I. deges. Patis. c. sa. Quod licet videri exiguum posset; attamen hanc chartulam ita concinnave--rat, ut aliquarum sententiarum Celectit, quas in gestis anathematietasse perspicuum erat, reseruasse sibi defensionem videri nihilominus pos- let. Alios denique nonnullos articulos ita congesserat, ac si post SP l nodum licita adhue eorum defenso esset: cum videlicet non dixisset Od modo se sentire ac sapere,quod Ecclesia iudicasset;sed quod in po- serum fuisset iudicatura. eod. l. s. Utque eiuscemodi strophis parum esset erepsisse iudicio, & Iubricitantum ac degeneris animi dedisse signum; coepit mox libris quatuor de Libero arbitrio editis, cuncta quae in Palaestina Synodo damna- Merat, adstruerer Dist. ι . tanta impudentia; ut di aperte peccatum originale tolleret, & simul de gestis Palaestinae Synodi gloriaretur. , La. de peta. Orig. c.M. Et quamquam eodem opere Dei gratiam vi-' deri voluerit vehementer commendasse, sicuti hostea iactitauit in i litteris ad Innocentium Papam, quae successori ipsius ZoZymo tradi- sunt, ut post dicemus: attamen cum ad legem doctrinamque, dclesia externa adminicula, aut Christianis Ethnicisque communia,eδndem retulit; sustulisse potius, qua m sanxisse dicendus est. Quare post absolutam Synodum, cum repetente Africam Orosio recte scribebat

463쪽

bebat ad Augustinum Hieronymusr Magis demus operam, ut per-α-niciosissima haeresis de Ecclesiis auferatur: quae semper simulat poe- c. ii tentiam , ut docendi in Ecclesiis habeat facultatem et ne , si aperta . . e luce prodiderit, foras expulsae moriatur. Dist. 2 o. apud August. Quo coin loco poenitentiam videtur appellare Hieronymus, eam Pelagii hypocrita qua Palestinis iudicibus absolutionem extorsit. Ceterum aduersus Hieronymum cui non obscure crat infensus, ob Dialogorum libros, quibus plerosque amfractus haereseos Pelagianae patefecerat in aperta vindicta , ipse, vel ipsius assectae arserunt. Historiam Augustinus attigit, ad calcem Libri De gestis Palaestinis,

unde eam breuiter commemorabimus.

De his, inquit, quae post hoc iudicium ibi, nescio a quo cum eo perditorum, qui valde in peruersum perhibentur Pelagio suffragari, incredibili audacia perpetrata dicuntur, ut Dei serui &. ancillae ad curam sancti Hieronymi Presbyteri pertinentes, sceleratissima: caede assicerentur: Diaconus occideretur: aedificia Monasteriorum incen--derentur: vix ipsum Hieronymum ab hoc impetu atque incursa impiorum, in Dei misericordia turris munitior tueretur: tacendum nobis potius video, & exspectandum, quid illic fratres nostri Episcopi, de his tantis malis agendum existiment, quibus eos dissimulare se poste quis credati impia quippe dogmata eiuscemodi hominum, quibullibet Catholicis. etiam qui ab illis terris longe absunt, redar- Aguenda sunt, ne ubicumque nocere possint, quo peruenire potuerint ri impia vero facta, quorum coercitio ad Episcopalem pertinet discit plinam, ubi committuntur, ibi potissimum a prauentibus, vel in pro-l ximo constitutis, diligentia pallorali,& pia seueritate plectenda sunt.

Quare cum super hisce malis Hieronymus, tum Eustochium &Paulla, generosae lanctaeque virgines,questae Innocentio Papae essent, nominibus hominum caussaque suppressis; leuera Ioannem, Hieros lymitanum Episcopum, Innocentius monitione perstrinxit. Ioannem enim dilexisse Pelagium, satis ex Augustino colligitur, Epistolii asa. qua Ioannem inlatuit,quid de Dei gratia Pelagius sentiat: sicque in et diligendum , ut ne ab eo quem diligit, homines qui Pelagium no- unt & audierunt , filii Ioannem putent. Nam Ze firmae eum P

lagio amicitiae Ioannis indi a est , quod in eodem ipso Palae-

stino

464쪽

sa LIB. III. CAP. XIX.

stino Concilio , in absentes accusatores Pelagii , tamquam ea -- lumniatores , Ioannes videatur inuectus. Iubro degest. Pal. c. 16.

s. ' VIII. Argumentum Litterarum Aucustini ad Hieronymum, ab Orossio allatarum.

APpulerat interea in Palaestinam Orosius,nequaquam tamen Synodo praesens, ut ex Augustino patet. ι. de Gestis P. L c. Is. de sanctum Hieronymum adiens, quas habebat ab Angustino litterast porrexit. Erant uti diximus, de A ni mae origine, & Iacobi Apostoli sententia, Qui peccat in uno, &c. Non erit iniucundum , candorem & humilitatem Augustini, ita tanta eruditione, audire paucula loquentem. Infit igitur: Deum nostrum qui nos vocavit in suum regnum S gloriam, & rogaui & rogo, ut hoc quod ad te scribo, sancte frater Hieronume , consulens te de his quae nescio, fructuosum esse nobis velis. Quamquam enim te, multo quam ego sum aetate maiorem, tamen etiam ipse iam senex Monsulo. sed ad discendum quod opus est, nulla mihi aetas sera vide--- ri potest : quia etsi senes magis decet docere, quam discere ', magis ta-l men discere, quam quid doceant ignorare. Nihil equidem molestius sero in omnibus angustiis meis quas patior in dissicillimis quaestionibus, quam in tam longinqua tuae charitatis absentia, ut vix possim meas dare, vel recipere litteras tuas, . per linerualla nondierum,non mensium, sed aliquot annorum e cum

si fieri posset, quotidie praesentem te habere vellem , cum quo loque rer, quidquid vellem. Noc ideo tamen non debui hicere quod potui, si non potui totum quod volui. Ecce venit ad me religiosus iuuenis, Compresbyter noster Orosius, utile vas in domo Domini esse desiderans, ad refellendas falsas perniciosasque doctrinas, quae animas Hispanorum multo infeliciusquam corpora, barbaricus gladius trucidarunt. Nam inde ad nos Vsque ab Oceani littore properauit, fama excitus quod a me posset de his quae scire vellet, quidquid vellet audire. Neque

465쪽

Neque nullum cepit aduentus sui fructum. Primo, ne de me muti tum famae crederet: deinde docui hominem quod potui: quod autem non potui, unde discere posset admonui,atque ut ad te iret, horis ratus sum. Qua in re consilium vel praeceptum meum, cum libenter& obedienter acciperet , rogaui eum, abs te veniens, per nos ad propria remearet. Quam eius pollicitationem tenens, occasionem mihi

credidi a Domino esse concessam, qua tibi scribercm de his, quae perte scire cupio. Quaerebam enim quem ad te mitterem , nec mihi fa- . cile occurrobat idoneus, & fide agendi, & alacritate obediendi , &- exercitatione peregrinandi. Vbi ergo istum iuuenem expertus sum; eum ipsum esse,qualem a Domino petebam, dubitare non potui. Epist. . Et haec quidem de Orosio, eiusque itinere. Post quae, cum quaestionem de Anima ingessisset, atque exposuisset ordine quae firmissime tenebat ipse; retulisset praetcrea varias de hac re opiniones; ad Hieronymum rediens: Ne longum faciamus,i quit, hoc certe sentis quud singulas animas, singulis nascentibus, e iam modo Deus faciat. ead. Dist. & paucis interiectis: Ecce volo , ut illa sententia etiam mea sit : sed nondum csse confirmo. ibid. posteai:

Doce quod teneam : & dic mihi , si animae sigillatim in singulis

nascentibus fiunt; ubi in paruulis peccent, ut indigeant in sacramento Christi remissione peccati, peccantes in Adam ex quo caro est propagata peccatit Aut si non peccant; qua iustitia Creatoris ita peccato obligantur alieno, cum exinde propagatis membris mortalibus inseruntur, ut eas, nisi per Ecclesiam subuentum fuerit, damnatio consequatur, cum in earum potestate non sit, ut eis possit gratia Baptismi subueniri l &c. ead. Dist.

Haec quippe sola ratio erat, quae procurrentem in tamdem senten tiam cum Hieronymo Augustini animam sussia minabat. Poterat alia luere, quae aduersus hanc opinionem dicebantur: Sed cum as pinnas ventum est paruulorum, inquit, magnis, mihi crede, coarctor angustiis, nec quid respondeam prorsus inuenio. Non solum ea6 pCe-inas dico , quas habet post hanc vitam illa damnatio, quo necesse ests trahantur, side corpore exierint sine Christianae gratiae Sacramento; sed eas ipsas quae in hac vita dolentibus nobis versantur ante oculos :quas enumerare si velim, prius tempus quam exempla deficientes anguescunt aegritudinibus, torquentur doloribus , fame & siti crucian

466쪽

tur, debilitantur membris, priuantur sensibus, vexantur ab immunia dis spiritibus. Democistrandum est utique, quomodo ista, sine ulla sua mala caussa, iuste patiantur. Non enim dici fas est, aut ista ignorante Deo fieri: aut eum non posse resistere facientibus: aut iniusta illa vel iacere vel permittere. ibidem: viderique potest. l. r. vi peccat. -r. O r 4s. c. 33. 36. 37. ct sitque

Et post nonnulla: Sed ut omittamus & contemnamus ea, Quae breui tempore patiuntur, nec transacta reuocantur; numquid similiter contemnere possumus, qudd per unum hominem mors, Sc per unum hominum resurrectio mortuoruml Sicut enim in Adam omnes moriuntur, sic & in Christo omnes vivificabuntur. Per hanc enim Apostolicam, diuinam, clara mque sententiam, satis euidenter elucet, ne minem ire in moriem nisi per Adam: neminem ire in vitam arter-

nam, nisi per Christum. Hoc est quippe omnes tu omnes. Quia sicut omnes homines per primam; hoc est per carnale nrgenerationem .pe

tinent ad Adam; sic omnes homines per secundam, id est per spiritualem generationem veniunt, quicumque ad Christum perueniunt,&c. ead. Dist.

Deinde: Huius igitur damnationis in paruulis, caussam requiro. Quia neque animarum , si nouae fiunt singulae singulis, video esse ullum in ulla aetate peccatum et nec a Duo damnari aliquam credo, quam videt nullum habere peccatum. eis. Epist. Et aliis quibusdam interiectis: Quae cum ita sint, quaerenda caussa est atque reddenda,quare damnentur animae quae nouae creantur singulis quibulque nascentibus, si raeter Christi Sacramentum paruuli moriantur. Damnari enim easi sic de corpore exierint, & lancta Scriptura, & sancta est testis Ec-- cIesia. Vnde illa de Animarum nouarum creatione sententia, si hanci fidem fundatissimam non oppugnat, sit B: mea: si oppugnat, noni sit & tua. ibidem. Post quaedam: Haec autem dissicultas etiam illos sequitur, qui iam existentes alibi animas, & ab initio diuinorum operum praeparatas, a Deo mitti opinantur in corpora. Nam & ab his hoc idem quaerituri Si animae inculpatae, obedienter veniunt quo mittuntur; cur in paruulis, si non baptizati vitam istam finierint, puniuntur ἰ eis. Epist. Denique: illam vcro opinionem , quod ex uni fiant omnes animae, nec discutere volo, nisi necesse sit: atque utinam ista, dc qua nunc agimus, Diuitiam by Corale

467쪽

mus , s vera est, se abs te defendatur, ut hoc iam necesse non sit. Quamuis autem desiderem , rogem, votis ardentibus exoptem & -- spectem, ut per te mihi Dominus huius rei auferat ignorantiam; tamen si quod absit, minime meruero, patientiam mihi petam a Domino Deo nostro, in quem sic credimus , ut si aliqua nobis non aperiat etiam pulsantibus, nullo modo aduersus eum murmurare debeamus,&c. Dist. 28. Vt enim indicat Epistola sequenti ad Hieronymum, Potius hoc inquirendum est, quod ad agendam praesentem vitam attinet, quam quod est de perscrutanda praeterita. quam ponitus demersit oblivio. Eleganter enim dinum esse, narratur, inquit, quod huic rei satis ap--te conuenit. Cum quidam ruisset in puteum, ubi aqua tanta erat, uti eum magis exciperet ne moreretur, quam su caret ne loqueretur;

accessit alius, & eo viso admirans, ait: quomodo huc cecidisti l At ille r obsecro,inquit, cogita quomodo hinc me liberes,non quomodo e ceciderim quaeras. Ita quoniam fatemur, & fide Catholica teini nemus, de reatu peccati, tamquam de puteo , etiam paruuli infantis animam Christi gratia liberandam ; ratis est ei quod modum quomodo salua fiat nouimus, etiamsi numquam quomodo in malum illud deuenerit , nouerimus, &c. Dist. 29.

Hieronumus.

ΗΑnc interim quaestionem , pro D. Hieronymi sententia cinquam porro Augustinus ivit) tandem Ecclesia, licet sero defi--niuit: Gregoris enim magni aeuo adhuc pependisse indecisam, patet

apud eumdem. ι. 7. Dist. 33. ad Secundis. Quaeropter neque eandem Hieronymus respondendo asseruit, qua de caussa incertum. Rescripsit quidem per Orosium, vehementer laudans duos Augustini libellos, quos non eruditissimos solum, sed omni eloquentiae splendore fulgentes appellat: mox subdens: Quidquid dici potuit, & sublimi ingenio de Scripturarum sanctarum hauriri fontibus , a te positum atque dissertum cst. Dis. 3o. apud August. Ex

468쪽

Ex quibus perinde litteris apparet, tum respondendi forsitan o tim non habuisse : quod & Augustinus existimauit: ι. 2. RetracI.c. s. e propter gliscentes nunc Pelagianos, noluisse eam quaestionem at ingere : ne, si forte in sensum ab Augustino contrarium in quibus. abiisset , ipsi gauderent, partium Catholicarum duces inter se commissos. Vt ut est, donec in corpore Hieronymus esset, hosce libros edere noluit Augustinus, sperans aliquando responsurum et tuncque cum ipsa eius responsione , potitis ederentur. Siacum non secisiet; desuncto Hieronymo edidit priorem librum: ut qui legit, admoneatur aut non quaerere omnino quomodo dctur anima nascentibus : aut certe de re obscurissima eam solutionem quaestionis huius admi tere, quae contraria non sit apertissimis rebus, quas de Originali pescato fides Catholica nouit in paruulis, nisi regenerentur in Christo, sine dubitatione damnandis. Posteriorem vero ad hoc, ut qua . stionis de qua ibi agitur , etiam quae visa sit ei solutio, ipsa n

Synodus Carthaginensis , in caussa Pelagij.

Anno a lino post Synodum Diospolitanam, aperiente se mari, soluit i6. I ex Palaestina Orosius, deserens secum Reliquiarum partem Protomartyris Stephani recenter inuentarum, ab Auito Presbytero acceptam; de uti fuerat Augestino pollicitus, applicuit in Africam. Reperit

469쪽

s TvDIVM AUGUSTINI CONTRA PELAG. uer

Reperit Carthagine, ex diuersis caussis congregatam Synodum sexaginta octo Episcoporum, quibus litteras porrexit Herotis & LaZari: ist. 9o edentes,sicuti par est credere, Synodi Dios litanae succensum, & in ea absolutum Pelagium: quod & ipse Orosius poterat ex

ordine narrare.

Pelagius alioquin perniciose vigilans, pro ipsis gestis scriptum

quoddam, per quemdam Orientalem Diaconum, ciuem Hipponensem miserat in Africam, ad Augustinum, ut antea diximus : in quo, cum nihil minus esset quam gesta Synodi; digesserat defensionem suam, qua se dixit obiectis respondisse Gallorum. Nam & huic scripto per Epistolam Augustinus ruspondit,quam ad Innocentium Pontificem, post Synodum Mileuitanam misit,Pelagio destinandam. Sic enim eam legere potius, non dedignabitur, inquit: magis in illa eum qui misit, quam qui scripsit attendens. Epist. 92FE. Lectis Herotis & Lazari litteris, quarum formam ad Synodales suas, Innocentio Ponti fici paullo post directas, subdendam curarunt Patres Carthagi nenses,Pelagiu m S Celestium, auctores nefari j pro sus,&ab omnibus anathematizandi erroris, itidem aduerterunt. Vnde factum est ut recensendum peterent, quod ante serme quinquennium , super Celestii nomine apud Ecclesiam Carthaginentem sui siet actitatum. Quo recitato, quamuis iudicatio manifesta constaret, quod illo tempore Episcopali audicio excisum hoc vulnus tantum ab Ecclesia videretur; attamen id communi deliberatione censuerunt, &eiusmodi persuasonis auctores, quamuis in Asia alicubi ad Presbyterium idem Celestius postea peruenisse diceretur , nisi haec apertissime anathemati Zauerint, ipsos anathematizari oportere: ut si iplorum non potuerit; saltem eorum qui ab eis decepti sunt, vel decipi possunt, cognita sententia quae in eos lata est, sanitas procuretur. Hoc ita gestum Innocentio summo Pontifici intimandum duxerunt et ut statutis Synodi ab se habitae, Sed is etiam Apostolicae adhiberetur auctoritas, pro tuenda salute multorum, & quorumdam peruersitate corrigenda. Ea propter post addunt: Si Pelagius Episcopa-l i bus gesti s , quae in Oriente consecta dicuntur, Sedi Apostolicae iuste vitus fuerit absolutus; errorem tamen ipsum & impietatem, quutam multos assertores habet per diuersa aispersos, ctiam auctoritate eiusdem Sed is anathematirandum esse. Dis. 9o. Hanc enim haeresin, sundamenta Christianae fidei evertere conari, non dicunt solum, sed demonstrant, eadem Epistola. Mmm , . IL

470쪽

F. II. Synodus item Agileuit a.

PEr idem tempus,atque ob caussam eandem, Synodus quoque Mileuitana conuenit, cui Augustinus, alijque sexaginta Episcopi interfuerunt: qui imitantes Carthaginensis Prouinciae coepiscopos suos, exposuerunt & ipsi per litteras, quam sit illa haeresis perniciosa,

quamque mature obuiam eundum, ne latius proserpat. Nam ut alia omittamus, aiunt, quae contra sanctas Scripturas plurima disserunt Pelagiani; haec duo, quibus omnino totum quod Christiani sumus, nituntur euertere, quae fidelia corda sustinent: Non esse rogandum Deum, ut contra peccati malum, atque ad operandam iustitiam , sit noster adiutori &, Non opitulari paruulis ad consequendam vitam aeternam, Christianae gratia: Sacramentum ' Haec, inquiunt, tanta sunt, ut omnino dissimulari non possint. Epist. 92.

F. III.

Pelagiis ab Innocentio damuatur.

VTriusque Synodi litteras, cum aliis item quinque Episcoporum, quae Carthagine scriptae sunt sui istuc e ciuitate Mileuitana, debuerit Augustinus mox aduenisseὶ Iulius Episcopus, ad Inn centium Pontificem maximum, Romam detulit: quibus omo ibus anno sequente, Honorio & Constantio Coss. quinto & sexto Kalend. Februarij, Innocentius per eumdem Iulium respondit: & collaudata Synodorum vigilantia , doctrinam nefariam cum auctoribus suis manifeste damnauit. Damnationis formula sic habet: Pelagium Celestiumque, id est inuentores vocum nouarum, quae sicut dixit Apostolus , aedificati nis nihilum , sed magis vanissimas consueuerunt parere quaestiones,

SEARCH

MENU NAVIGATION