장음표시 사용
471쪽
Ecclesiastica communione priuari, Apostolici vigoris auctoritate censemus, donec resipiscant de Diaboli laqueis, a quo captiui tenentur secundum ipsius voluntatem et cosque interim Dominico ouili non recipi, quoad ipsi peruersae viae secuti tramitem, defcrcre noliuerint. Epist. 93. Et paxillo post: Haec igitur fratres carissimi, in supradictos
maneat fixa sententia. Absint atriis Domini: careant custodia pastorali: ne duarum ovium dira contagia, serpant forsitan per vulgus incautum, rapacique lupus corde laetetur, intra ouile Dominicum tantas ovium fulas cateruas, dum a custodibus dissimulanter habetur vulnus duarum. Od. Epist. itemse 91. 93. 96.97.
Quod vero iudicium attinet Palaestinum, sententiam suam aperit Innocentius, dum ait: Nobis nec persuaderi potest, eum esse purgatum, quamuis ad nos, a nostris quibusdam laicis, sint gesta perlata, quibus ille auditum se crederet & absolutum. Quae virum vera sint, dubitamus di quod sub nulla illius prosecutione venerunt, nec eorum aliquas accepimus de hac re litteras, apud quos istius rei iste praestitit caussas. Epist. 96. Sic Pelagius Celestiusque damnati sunt ab Innocentio, instantia Synodorum Africanarum, quarum se ferulae profugus uterque &in Oriente agens, subduxerat, ut proPterea imploranda fuerit Sedes Apostolica, toto praesidens orbe terrarum. Quo facit, quod Prospercecinit r-. Pestem bubeantem prima recidit, Sedes Roma Petri: qua Pastoralis honoris Facta taput mando, quidquιd non possida armis, Muirone tenet Poem. de Ingraι. c. a.
Deque Synodis Africanis, quarum iam ante meminimus: Tu caussam seri flagrantius astita nostra Exsequeris: reca, Auam iungentδ νlorem Iuris apostolui μυο, fera viserea belli Conicis, ct lata prostemis limite victos.
Conuenere tia de cunctis vrtibus almi Pontifur, gemino, senum celeberrima curtu, in Decernis quod Roma proba, quod regna siquantμνα eod. l. ct c.
Haec dum aguntur, dedit Augustinus litteras ad Hilarium, quibus pessimam Pelagii doctrinam, breuiter licet, distinctissime con-
472쪽
traxit: Epist. 9 . meninitque bini Prouincialis Concilij, de quo hactenus, tum ibi, tum Epist. 47. θ Io 6. fateturque ad omnia , quae Innocentio Pontifici missa secrant, eo illum modo restri psisse, quo fas erat atque oportebat Apostolicae Sed is antistitem. Epist. I o 6. Eodem accedit sermo a. de Verb. Apost. ubi ad extremum ait: Quod ergo dictum est de Iudaeis, hoc omnino in istis Pelagianis videmus. Zelum Dei habent. Testimonium illis perhibeo quia zelum Dei habent,sed non secundum scientiam. Quid est non secU- dum scientiam φ Ignorantes enim Dei iustitiam, & suam volentes ' γ' laeonstituere, iustitiae Dei non sunt subiecti. Fratres mei compatimini naecum. Vbi tales inueneritis, occultare nolite. Redarguite con--- tradicentes, & resistentes ad nos perducite. Iam enim de hac caussa, lduo Concilia missa sunt ad Sedem Apostolicam. Inde etiam rescri-lpta venerunt. Caussa finita est: error utinam aliquando finiatur. Er- H go ut aduertant, monemus: ut instruantur, docemus: ut mutentur,: oremus. ω. Ferm. . IO. .
Augustino cura data Pelagii pessumdandi.
CVmque sagaciter animaduerti sicnt Synodorum Carthaginensis de Mileuitanae Patres, Pelagianam haeresn clam serpendo, magna quotidie incrementa sumere; ad reprimendum illius impetum, communibus suffragiis Augustinum designarunt, qui, ut erat perspicacissimo ingenio, deligeret e Scripturarum sanctarum armamentario validissimas machinas, quibus istorum humani arbitrii decomto rum, Gratiaeque diuinae contemtorum superbiam, solo aequaret. Id testantur Ecclesiastica gesta,quae post consecta sunt,dum coram Clcro populoque Hipponem, Eradium sibi succetarem Aususti nus nominauit. Dixit enim : Nostis ante aliquot annos quid iacere voluerim, & non permisistis. Placuit mihi & vobis , propter curam Scripturarum, quam mihi fratres & patres mei coepiscopi, duobus Conciliis, Numidiae & Cars,aginis, imponere di 8nati sunt, ut per quinque dies nemo mihi molestus csset. Gesta coniecta sunt: placuit: acclamastis: Recitatur placitum vestrum, & acclamatio vestra: paruo
473쪽
tempore seruatum est circa me,& postea violenter irruptum est: &nonp ermittor ad quod Volo vacare. Ante meridiem, &post meridiem, occupationi ous hominum teneor. Dist. IIo. Atque ex his quadamtenus patet, quot & quanta sanctissimo viro negotia, caput Sc latus circumsilierint: quando eo ne quidem casu de negotio , permissus est diebus pauculis esse otiosus. Libet idcirco in hanc messem nonnihil excurrere, ut pauculas saltem spicas colligamus.
AEgre a Diuinis ad secularia negotia avrahitur.
Rat tum moris derivati ab Apostolis, & non una Christianorumi T. Imperatorum lege firmatit imo nouissime Honorio Aug. IV. Eulichiano Cossi L 7. de Episcopat. Audient. Cod. Is Mn. vi caussasi suorum Episcopi audirent atque deciderent.Ea res Augustinum tantumnon obruit. Nam quantum inde taedij hauserit, paret, dum ait: Maligni exercent ad facienda mandata, a scrutandis autem auo cant, non solum cum persequuntur, aut litigare nobiscum volunt; verumetiam cum obsequuntur de honorant i & tamen suis vitiosis& negotiosis cupiditatibus adiuuandis ut occupemur, & eis nostra tempora impendamus efflagitant: aut certe infirmos premunt, ut caussas suas ad nos deserre compellant. Quibus dicere non audemus: dic homo, quis me constituit iudicem, aut diuisorem inter vost Con-
474쪽
LIB. III. CAP. XXI. stituit enim talibus caussis , Ecclesiasticos Apostolus cognitores, in foro prohibens iurgare Christianos. Ne illis quidem , qui non aliena
rapiunt, sed sua cupide repetunt, dicimus: Cavete ab omni cupiditate : constituentes eis ante oculos hominem, cui dictum est, Stulte , hac nocte auferetur a te anima tua: quae praeparasti, cuius erunt tmia & quando dicimus , non .recedunt, nec declinant a nobis :sed instant, urgent, tumultuantur, extorquent, ut ipsis potius ad
ista quae diligunt ; quam scrutandis Dei mandatis , quae diligi
Ol quanto tardio turbarum turbulentarum, & quanto desiderio Diuinorum eloquiorum, dictum est, Decimate a mi ligni, obrutabe ν mandata Dei mei. Ignoscant obed lantes fideles, qui pro suis faeculari bus caussis nos raro q-aerunt, & iudiciis nostris facillime acquies--cunt, nec nos conterunt litigando, sed obtemperando potius corisolantur. Certe propter eos qui & inter se pertinaciter agunt,dc quando bonos premunt, nostra iudicata contemnunt: faciuntque nobis perire tempora, rebus eroganda diuinis; certe influam, propter istos, nobis liceat exclamare, in hac voce corporis christi: Declinate a me maligni, &scrutabor mandata Dei mei. serm. 1 . in Psalm. N8. Ob eiusmodi quotidianas molestias, alibi dicebat: Dominum Ie- sum in cuius nomine securus haec ago, testem inuoco super animam meam, quoniam quantum attinet ad meum commodum, multo mali temper singulos dies, certis horis, quantum in bene moderatis mos nasteriis constitutum est, aliquid manibus operari, & certas horas
habere ad legendum & orandum , aut aliquid de Diuinis litteris agendum, liberas; quam tumultuosissimas perplexitates caussarum alienarum pati de negotiis saecularibus, vel iudicando dirimcndis, vel interueniendo praecidendis quibus: nos molestiis idem affixit Λώ-postolus, non utique suo, sed eius, qui in eo loquebatur arbitrio.
475쪽
AVGVsTINI VARIAE OCCUPATIONES. ης;
OVid de his rebus prodat Possidius, audiamus. Nam postquam
Apostoli Paulli sententiam retulisset, cuius vigore decretumi est, ut si quis fidelium aduersus alterum negotium haberet, id potiusi decidi apud sinctos pateretur, quam apud iniquos : ex qua deinde iudicandi potestas, ad Episcopos peruenit; Bar. anno i . subdit: Interpellatus Augustinus a Christianis, vel a cuiuscumque seste hominibus, caussas audiebat diligenter ac pie et cuiusdam sententiam a - te oculos habens, dicentis se malle inter incognitos,quam inter ami-ycos caussas audire : eo quddde incognitis, pro quo arbitrata equitate judicaretur, amicum posset acquirere: de amicis vero unum esset, contra quem sententia proserretur, perditurus. Et eas aliquando usque ad horam resectionis , aliquando autem tota die ieiunans, semper tamen noscebat & dirimebat : intendens in eis Christianorum momenta animorum , quantum quisque vel in fide, bonisque operibus proficeret, vel ab iis deficeret. Atque compertis rerum opportunitatibus, diuinae legis veritatem partes docebat, eamque illis inculcabat: & eos quo adipiscerentur vitam aeternam, edocebat & admonebat: nihil aliud quaerens ab iis, quibus ob hoc vacabat, nisi tantum obedientiam & deuotionem Christianam , quae & Deo debetur & hominibus: peccantes coram
omnibus arguens, ut ceteri timorem haberent.
Et faciebat hoc, tamquam speculator a Domino constitutus D mui Israel: praedicans verbum, atque instans opportum impori ne et arguens, hortans, increpans, in omni longanimitate & d ctrina et praecipueque operam dans instruere eos, qui essent idonei Sestos docere. PMd. c. I9.
476쪽
QV inta'enim erga omnes, sed potissimum Hipponenses suos,charitate flagraret, nimis quam manifeste patet, ubi ait: Quid autem volorquid desidero 'quare loquor'quare hic sedeo quare vivo,nisi hac intentione ut Christo simul vivamus ' Cupiditas mea ista est, honor meus iste est, gloria mea haec est, gaudium meum hoc est, possessio mea illa est. Sed si me non audieritis, & tamen ego non tacucro; ani-- mam meam liberabo : sed nolo saluus esse sine vobis. homil. 28. inter Ο. c. 2. Quamobrem cum admonuisset populum suum , abstinere alacerandis Dei seruis, quorum merces falsis detractionibus crescit, sed crestit etiam poena detrahentibus; subiungite Nolumus cum de trimento Vestro magnam habere mercedem. Minus ibi habeamus, &- tamen vobiscum ibi regnemus. βrm. o. de diuersAd beatitudinem aeternam omnes adducere, iam ab initio conuersionis unicum ipsius desiderium fuit, ideoque pridem dixerat: Domine Deus meus, intende orationi meae,& misericordia tua exaudiat desiderium meum, quoniam non mihi soli aestuat, sed usui vult esse fraternae charitati: & vides in corde meo quia sic est, ut sacrificem se tibi famulatum cogitationis & linguae meae, & da quod octram tibi. I. I I. Cmf. c. 2. Quo facit, quod adhuc altius ante haec tempora dixerat Nebridius: Itane est, mi Augustine, serpitudinem ac tolerantiam negotiis ciuium praestas i Necdum tibi redditur illa exoptata cessatio ἶ Quaeso qui te tam bonum homines interpellant, credo nesciunt quid ames, quid concupiscas. Nullusne tibi est amicorum, qui eis amores re rat tuosi Nec Romani anus, nec Lucinianusime certe audiant: ego clamabo, ego testabor, te Deum amare, illi seruire, atque inhaerere cupere. Epist. Irq. Id autem tum iudicauit persectius fieri, si cum utilitate proximi esset coniunctum : alioquin sibi soli vixisset in deserto loco, non & aliis: ut superius demonstrauimus, ex ι. Io. COU. c. ε 3. Ceterum quis Lucinianus hic fuerit, fateor me ignorare: quamquam eum esse putem,cuius adhuc meminit I. a. coni. Academ. c 3.
477쪽
Atque ob hanc indubio caussam, bonorum omnium profectibus de studiis fauens erat, & exultans: indisciplinationem pie ac sandiata tolerans seatrum, ingemiscensque super iniquitatibus malorum, siue illorum qui intra Ecclesiam, siue eorum qui extra Ecclesiam sunt constituti: Dominicis lucris semper gaudens, dc damnis moerens.
Rogatus quoque ὶ nonnullis, in eorum temporalibus caussis Epistolas ad diuersos dabat. Sed hanc suam a melioribus rebus occupationem, tamquam angariam deputabat, suavem semper habens de iis quae Dei sunt, vel allocutionem, vel collocutionem fraternar ac domesticae familiaritatis. Psid. c. i9. Inter eiuscemodi Epistolas censeri possunt, Epist. 213. 219. a 8. 229. 23 O. ast. 233. 2qI. ω.
Neque omnium caussas suscipit: neque alicuius
Ed neque interim promiscue ac temere suscipiebat in suam cu- Iram, alieni cuiuilibet negotii suffiagium. Nouimus enis , inquit Possidius, a suis eum carissimis litterarum intercessum apud saeculi potestatos postulatum , non dedisse: dicentem cuiusdam sapientis seruandam esse sententiam, de quo scriptum esset, quod multa suae famae contemplatione amicis non praestitisset. Et illud nihilomi nus suum addens et Quoniam plerumque potestis quae praestat,
premit. Cum vero intercedendum esse, rogatus videbat; tam id honesta ac temperate agebat, ut non solum onerosus ac molestus non videretur, veru metiam mirabilis existeret. Nam dum exorta necessitate,
suo more apud quemdam Africae Vicarium, nomine Macedonium, pro supplice litteris interuenisset, atque ille paruisset; hoc modo respondit: Miro modo assicior sapientia tua, &in illis quae edidisti, fein iis quae interueniens pro reis, mittere non grauaris. Nam & illa tantum habent acuminis, scientiae, & sanctitatis, ut nihil supra siti re haec tantum verecundiae, ut nisi iaciam quod mandas, culpam penes
478쪽
remanere , non in negotio esse diiudicem , Domine merito veneis rabilis. & suspiciende pater. Non enim instas, quod plerique homines istius loci vi faciunt, vi, quodcumque sollicitus petitor voluerit, extorqueas ; sed quod tibi a iudice tot curis obstricto petibile visum fuerit, admones, & rogas subseruiente verecundia, quae maxima dissicilium inter bonos emcacia est. Proinde statim commendatis effectum desiderii tribui: nam sperandi viam, antς patefeceram. s. II. Dg. c. 2 O.
s. V. Matrimonium s Militiam, numquam
ET quamquam beatum Ambrosium imitatus, tria haec seruanda
non tantummodo diceret, sed ipse quoque ex acie seruarct: Vt Vxorem nulli umquam poscerct: ut militare volentem, militiae ducibus haud commendaret: ut ne conuiuium adiret inuitatus in patria: reddita singulorum caussa, cur sic agendum existimaret; Possa. c. 17. attamen ubi procurandae salutis alicuius aut publici boni ratio poposcillet, dabat non inuitus in ea matcria salubre consilium. Sic puellam quandam Christianam , quae tum in ea erat aetate, Vt, si voluntatem nubendi haberet, nulli adhuc dari vel promitti debe-- ret; Pagano adolescenti tradi non probat: Epist. 233. 9 234. Sic Bonifacium virum spectabile,elata coniuge,omnes actus publi-I cos, quibus tum occupatus erat, relinquere cupientem, di se in otium sanctum conserre, atque in ca vita viuere, in qua servi Dei Monachil uiuunt; una cum Alipio reuocauit a propolito, ostendendo quantum prodesset Christi Ecclesiis quod Bonifacius agebat, si ea sola in-ltcntione ageret, ut defensae ab intestationibus barbarorum quietam l& tranquillam vitam agerent, sit cui dicit Apostolus, in omni pietate& castitate. Ipse autem ex hoc mundo ni nil quaereret, nisi ea quael necessaria essent huic vitae sustentandae, suae ac tuorum: accinctus balteo castissimae continentiae, & inter arma corporalia spiritualibus armis tutius sortiusque munitus. Epist. 7Ο.
Bonifacium enim licite militare posse, iam ante securum reddide
479쪽
tarat, instruxeratque Atlgustinus, dum ait: Noli existimare neminem meo placere posse , qui in armis bellicis militat. In his erat sanctus David, cui Dominus tam magnum perhibuit testimonium. In his etiam plurimi illius temporis iusti. In his erat & ille Centurio,qui D mino dixit, Non sum gignus, ut intres sub tectum meum, sed tantum dic verbo, & fanabitur puer meus. Nam dc ego homo sum sub potestate constitutus, habcns sub me milites, de dico huic vade de vadit, de alij veni de venit, & seruo meo fac hoc & facit. De quo de Dominus : Amen dico vobis, non inueni tantam fidem in Israel, &c. Maioris quidem loci sunt apud Deum, qui omnibus istis secularibus actionibus derelictis, etiam summa continentia castitatis ei se uiunt; sed unusquisque sicut Apostolus dicit, proprium donum ha- beta Deo, alius sic, alius autem sic. Alij ergo pro vobis orando, pugnant contra inuisibiles inimicos: vos pro eis pugnando, laboratis
contra visibiles barbaros, dec. Ornet mores tuos pudicitia coniugalis: ornet sobrietas & fruga- itas. Valde enim turpe est, ut, quem non vincit homo, vincat libi-- do : dc obruatur vino, qui non vincitur ferro. Diuitiae seculares si desunt, non per mala opera quaerantur in mundo : si autem adsunt, per bona opera seruentur in caelo. Animum virilem & Christianum
nec debent, si accedunt, extollers: nec debent frangere, si recedunt,&c. D . 2Os. Verumtamen ut fateamur quod res est, consilii istius Bonifacio dati, postea, visis euentis , poenituit Augustinum, ut colligi potest ead. Dist. 7o. ubi sic inter caetera: Si coniugem non haberes, dic rem tibi quod de Tubunis diximus, ut & in sanctitate continentiae viveres: adderem, quod tunc fieri prohibuimus, ut iam te ab istis rebus bellicis abstraheres, & ei vitae vacares in societate Sanctorum, cui tunc vacare cupiebas, ubi in silentio pugnant milites Christi. non ut occidant homines, sed ut expugnent principes & potestates& spiritualia nequitiae, id est, diabolum δέ angelos eius, O .
480쪽
F. Loratoria S. Stephano ab Augustino abi Episic exstructa.
AL latas ab Oroso in Africam s. Stephani Proto- martyris reliquias, praeeuntibus Episcopis, populus Christianus summopere veneratus est. Recondendis iis, Euodius in primis Vsali , Possidius
Calamae, Augustinus Hippone Oratoria siue Altaria excitarunt. I. 2 1. de Civit. Dei ι .8. Ea tum Memoriae vocabantur: quod eorum opinor nomina quae gercbant, aeternitati consecrarent. Videri potest. I.de
ra pro mori. c. q. Pluribus aliis locis, eadem Protomartyris religio propagata est: a Proiceto, ad Aquas Tibilitanas: 1 Lucilio , in Castello Synicensi et in agro etiam Anduritano : exstatque Augustini Epistola ad Quintianum, qua significat easdem reliquias, deferenti bus Dei famulabus Galla & Simpliciola se mittere, ut pariter honorentur. l. 21. de Ciuit. Dei c. 8. Epist. ios. Pietatem populi, magna repente Miraculorum multitudo subsecuta est: quae tum Augustinus descripsit, tum iis libris continentur, ut de Miraculis S. Stephani, Euodit nomen praeserunt, siue ab eo, iue, quod magis apparet, ad eum conscripti. Append. Tom. io. In horum aliquot recitandis, libet Augustini verbis uti, ita scribentis: Quid faciam' Vrget huius operis implendi promissio r nunhic possum omnia commemorare quaestio : & proculdubio plerique nostrorum cum haec legent, dolebunt me tam multa prie termisisse, quae utique mecum sciunt. Quos iam nunc ut ignoscant rogo: & cogitent Diqitiaco by c oste