Vitae diui Aurelii Augustini Hipponensis episcopi et ecclesiae doctoris eximii, ex operibus eius concinnatae, rerumque ab eo gestarum et scriptarum libri quatuor. In quibus historiae ecclesiasticae Africanae, Manichaeorum item, Donatistarum, Arianoru

발행: 1646년

분량: 722페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

491쪽

V. Denique ut Ostendat non recte existimari Saram,ideo ab Abi. melecho corruptam, quoniam somnio est ab eius commixtione prohibitus: quasi nonnisi post concubitum dormire potui siet, de quare videri etiam potest quali. 26. in Gen. dicam , inquit, quod factum est in Mauritania Sitiphensi r neque enim Deus sanctorum, non est

ipse etiam nunc Deus. Viduam in proposito continentiae constitutam, Celtichius quidam Catechumenus, iuuenis rapuit, ut haberet uxorem. Antequam concumberct pressus somno, & territus somnio, Sitifensi Episcopo eamdem vehementissime requirenti, rouocauit intactam. Vivunt adhuc

de quibus loquor. Ille baptizatus , & ipso in se facto miraculo con . uersus ad Dominum, ad Episcopatum mirabili probitate peruenit: illa, in sancta viduitate pcrsistit. I. de octo Duliit. quas. q. 7. Hisce contentus, pluribus supersedco.

M VIII. in panis Eulogiae Augustino allisi probatus,

re stequentatus.

Nolo tamen omittere vel in transitu dicer quod assectum charitatis inflammat, frequentatum fuisse iam olim ab Augustino morem, mittendi ad absentes, & vicissim recipiendi Eulogias, siue panem benedictum. Etenim Paullinus Nolanus Episcopus, & Au gustinus Alipiusque, ex Africa in Campaniam,& ex Campania in Africam, Eulogias sibi tranuniserunt. Et quidem Paullinus: Panem unum , quem unanimitatis indicio misimus charitati tuae; rogamus accipiendo benedicas. Dist. 31. Et Augustinus ad Paullinum : Panem quem misimus,uberior benedictio fiet dilectione accipientis vestrae benignitatis. υιst. 3 . Rursus Paulinlinus ad Alipium : Panem unum sanctitati tuae, Vmtatis gratia , misimus, in quo etiam Trinitatis soliditas continetur. Hunc Panem, Eulogiam esse tu facies, disnatione sumendi. F pist. 3 Idem ad Romanianum: Ne vacuum fraternae humanitatis ossicium videretur,

de buccellato Bistino vulgo Christianae expeditionis, in cuius proci nctu

492쪽

cinctu quotidie ad fragilitatis annonam militamus; Panes quinque tibi, pariter & filio nostro Licentio misimus: non enim potuimus a benedictione secernere, quem cupimus eadem nobis gratia penitus annectere. Dist. 36. Ceterum Eulogiae, seu Panis benedicti, in quem nunc occasione rerum variarum & miraculorum incidimus , ipse quoque , Augustinus alibi meminit, dum ait: Non uniusmodi est sanctificatio. Nam& Catechumenos, secundum quemdam modum suum , per signum Christi & orationem manus impositionis puto sanctificari: Se , quod accipiunt, quamuis non sit Corpus Christi , sanctum est tamen, & anctius quam cibi quibus alimur : quoniam sacramentum est. l. 2.

de Pea. mer. Orem. cap. 26.

CAPUT XXIII.

DAMNATI PELAGIUS ET CELESTIVS

PRESIDIUM A FRAUDIBUS QUAERUNT.

s. I.

Augustini Epistola ad Paullinum: ου ad Aurelium de Gesiis Pavinis liber.

ET quoniam ad Paullinum Episcopum lapsa nunc oratio est;

Innocentio Pontifice ad meliorem vitam transsato quod eo . tigit Anno quadringentesimo decimoseptimo, quinto Kal. Augusti scripsisse videtur eam Paullino Epistolam Augustinus, quae est ordine Centesima sextar in qua contra Pelagium luculente demonstrat,Gr viam non secundum merita nostra dari , quae ipsa sunt Dei dona gratuita, sed sola Dei misericordia: eaque fieri, ut paruulus unus Baptismo regeneretur, alius relinquatur in massa perditionis: inscruta

bili quidem, sed iusto Dei iudicio. sic

493쪽

Sic enim ostenditur, quid vasis misericordiae per non debitam. sed veram gratiam, hoc est gratuitam, conferatur. Nam cum per liberum arbitrium primi hominis, in condemnationem uniuersa massa defluxerit; proculdubio, quod ex ea fiant vasa in honorem . non ip si iustitiae, quae gratiam nulla praecessit: sed Dei misericordiae:quod vero in contumeliam; non iniquitati Dei,quae absit ut sit apud Deum, sed iudicio deputandum est. In eadem enumerat, quidquid in nupera Palaestina Synodo Pelagio est obiectu me do qua is damnatus exiisset,nis, quae obscurare nori potuit, ipse damnasset. Ex quibus colligitur Acta Synodi Palaestinae, quae pridem summopere Augustinus desiderauerat, iam tum fuisse an lacutum t ut perinde exactὸ doceat quid Pelagium fateri necesse sit, ut cum Catholica Ecclesia in primis, & Episcopalis illius auctoritate iudicii consentiat. Epist. Οε. Clim ergo, uti iam diximus, in Augustini manus, Concilii Palae stim quatuordecim Episcoporum gesta venissent 3 scripsit de his li- brum: ne Pelagio veluti abistuto, eadem quoque dogmata putaren---tur iudices approbasse, quae ille nisi damnasset, nullo modo ab eis,nisi

damnatus, exisset. I. 2. Retract. o. 'T.

Librum hunc Aurelio Carthaginensi Episcopo inscripsit: Lis pece. Orig. c. r . qui tametsi nuncupari vulgo soleat, De Gestis Pelagii; aptilis tamen inscribitur, De Gestis Palaestinis, ut ipse Augustinus loco citato nominat: Equo corrigendus Possidii descriptor, Indiculi e. q. ubi habete Contra Gesta Pelagi j.

F. II

Celestim Romam venit , ut si purget.

P Elagius interea & Celestius nihil non agebant, ut ubique Catholici haberemor. Et hie quidem iam in Asia; .li diximus, Presby-nie' ter factus, Romam venit, ubi Innucentio riminus successerat. Ibi j λ λ -D tum Celinius non tam de Conellis Catthaginensis contrae se iudicis . se γ quo ante quinquerentu damnatus prouocauerat ibam nouissimo c x-- - is iv

494쪽

OB. III. CAP. XXIII.

In eo omnia, Herote & Laχaro auctoribus, calide peracta. Nullum sibi de quibus accusabatur, umquam fuisse cum praedictis sermonem: neque antequam de se scriberent visu fuisse compertos. LaZ rum iam in transitu cognitum: Herotem vero etiam satisfactione in- a terposita, quod secus de ignoto S absente sensisset, a te cum grati recellisse. Quibus perinde Zozymus acceptis , licet maioribus vinculis Ecclesiasticorum, ut ait, negotiorum distraheretur, ne diutius tamen

causi e Celeiiij exspectatio penderet; posthabitis omnibus, in Basilica

S. Clemcntis cognitione habita, omnia quae prius fuerant Acta discussit. i Et primum intromisso Celestio, libellum, quem is obtulcrat,secit recitari. Huius libelli exstant tantummodo quaedam fragmenta, apud Augustinum: l. depecc. Orig. c. s. in quibus licet manifeste negaret peccatum Origiqesu; nc propcerea tamen habςrςtur haereticus,lic fuerat praefatus: Si sorte ut hominibus quispiani ignorantiae cr-ror obreplerit, vestra sentcntia corrigatur. eod. l. c.6. am eius praelocutioncm tςnens Vcncrabilis Papa Zozymus, egit cum homine, quem false doctrinae ventus inflauerat, ut ea , quae illi Paullino Diacono fuerant obiecta, damnaret: atque ut ridis Apostolicae litteris, quae a sanctae memoriar suo praecellore manaverant, . pr*beret assensum. eod. l. c. 7. Erant obiecta Paullini, propior quae -' μω in iudicio Episcopali, habito Carthagine anno post Collationein se cum Donatistis c ubi non interfuit Augustinus communicatio nem Celestius meruerat: quaeque quadriennio post in Carthaginoni 1 item Synodo recensita, caussam Innocentio dederant ut cum dam

naret .

Is Paullinus, fuit Mediolanensis EccIesiae quondam Lector: quia Venerio Simpliciani in cathedra Epilcopali siccessore in Atricani

destinate viteficientri ibi Cleri numerum aligeret, Carthagine 2 Aliud Fortunatum Diaconum consedit, & rogatu Augustini, Ambro Episcopi vitam conscripsit,ut ipsemet in ea testatur. ac primus d inrinae sagacitate , Celestiani erroris toxicum odoratus, hominem apud Episcoporum tribunal accusatum Carthagine atque conuictum, anastematis sententia feriri procurauit. Baron. anno Ao I.

. Porrisiam Celta ius, cum Originale peccatum, de quo antea Carthagine dubitauerat, in libello tuo aperte destrueret ; ut videri po-

495쪽

DAMNATI PELAGIUS ET CELESTIVS. 48

test l. de Pecc. Orig. c. 6. idcirco Innocentis litteris, Anni quadringentesimi decimi septimi initio datis ad Patres Synodi Carthaginensis& Mileuitanae, urgebatur assentire. Quid fit ' Noluit Celestius Paulia lini Diaconi obiecta damnare e sed, cum beati Papae Innocenti j litteris non esset ausus obsistere , se omnia qua Sedes illa damnaret, damnaturum esse promisit. eod. I. O c. videri etiam potest l. a. ad Bouis. c. s.

Audit Celestium Zora mus Papae s in Africam scribit.

OB hoc Zozymus, plus in Celestium potuisse calumniam, quam

innocentiam ratus; quaecumque gesserat, Africanis Episcopis per litteras transfudit : eademque illos opera non perfunctorie perstrinxit, quod aures tam faciles Heroti & La Zaro, factiosis homini bus praebuissent: qui nimirum contra fas in Gallia sibi sacerdotia ruindicassent, unde porro fuerant, non secus atque communione, subin moti . Subiungit: ut intra secundum mensem, aut veniant qui prae sentcm redarguant alitet sentire quam libellis & consessione contexuit ; aut nihil, poli haec tam aperta & manifesta quae protulit., du bij, Sanctitas vestra resedisse cognoscat. Ita Zoum in ιη Epistola ad Di suos astica. Denique Paullinum Diaconum adesse iubet: quem fuga sibi consuluille, fama per Celestium sparsa vulgauerat. Vt vero ex his appareat, clementer admodum & leniter cum Ce- lestio Zoetymum egisse; a vinculis tamen Excommunicationis,inquit Augustinus, nondum cst creditus esse seluendus: sed interpolito duorum mensium tempore, donec rescriberetur ex Africa, resipi scendi locus sub quadam medicinali sententiae lenitate, concessus est. Quoniam reuera, si, deposita pervicaciae vanitate, quod promiserat vellet attendere,& easdem litteras,quibus se consensurum esse responderat, diligenter legeret; sanaretur, ι. δε ραέ. Orig. c. .

496쪽

εῖε - LIB. III. CAP. XXIII.

F. IV. '

Pelagius absiens se purgare satagit.

I Am & ipse Pelagius, in Synodo Palaestina absolutus, cum percepisset quid contra se in Africa gereretur ; quoad potuit conatus est, ut quemadmodum Palaestinos iudices presentes, ita & Innocentium falleret absentem: sicque utriusve Concilii Asricani vim eluderet, quam sciebat ab Innocentii supremo solio pendere. Optimum i laque consilium existimauit, congerronis Celestii astutiam imitari rimo superare astu maiore. Romam litteras suas mittere satis arbitratus, per nam Orienti reseruauit: unde uniuerso orbi doctrinae lucem , qui tunc in Palistinam frequens aduentabat, veluti phosphorus aliquis radiaret. Adiunxit & libellum fidei, non minori, quami fuerant eius Litterae, fraude consulum t ex quo perinde ater an albus fuerit, haud facile queas dignoscere. Hunc Librum cum Litteris praefatis ad Innoce tium Pontificem destinauit ; quem cum in corpore non inueniret, sancto Papae Zorymo datus citi t. de μ. Org. . I7 9 2I. Vt vero hic fidei libellus exstet i quem impostores nonnulin secerunt Epistolam decimamseptimam Hieronymi, sub titulo: Symboli Explicatio ad Damasum: immo quod magis admireris, capite caliaceque immutatis, sermonem Augustini centesimum nonagesimum primum de Tempore ita Litterae vel interierunt. vel alicubi etiamnum latent. Dicet tamen ex fragmentis, quae producuntur ab Augustino, sensum earum quadamtenus erucre..

Litterarum Pelagii fragmenta.

,QVnt, inquit Pelagius, de quibus me homines infamare conantur: , o unum, quod negem partuitis Baptismi Sacramentum : & absque

redem

497쪽

redemtione Christi, aliquibus regna Gesorum promittam. L degrat. Cbnin c. so. Numquam vero vel impium aliquem haereticum audi- ui, qui hoc de paruulis diceret. Quis enim ita Euangelicae lectionis ignarus est, qui hoc non modo amrmare conetur, sed qui vel leuiter dicere, aut etiam sentire possit Deinde quis tam impius, qui paruu- Φlos exsortes regni caelorum esse velit, dum eos bapti Eari, & in Christo renasci putati Scriptura dicente: Nisi quis renatis frunt ex aqua Ο Spiritu sancta, non potest iηtroire in regnum Dei. Quis ille tam impius, qui cuiustibet aetatis paruulo interdicat communem humani generis

redemtionem, & in perpetuam certamque vitam renasci vetet eum, qui natus est ad incertam' l. de pecc. Orig. c. 18.

Aliud est : Quod ita dicam posse hominem vitare peccatum , ut Dei excludam auxilium : & in tantum libero confidam arbitrio, ut gratiae repudiem adiutorium. l. de Grat. Christi c. 3 o. Hic interpositis inuidiosis contra suos inimicos querelis, ita loquitur: Ecce ad beatitudinem tuam Epistola ista me purget, in qua pure atque simpli- citer, ad peccandum , ad non peccand um, integrum liberum arbi. trium habere nos dicimus, quod in omnibus bonis operibus diuino

semper adiuuatur auxilio. eod. I. c. 3 .

Hic cum quaedam de hominis conditione &ad peccandum & non peccandum naturali eius potestate interposuisset, adiunxit: Quam li- εheri arbitrii potestatem dicimus in omnibus esse generali ter, in Chri- hianis, Iudaeis,atque Gentilibus. In omnibus est liberum arbitriam ae-

qualiter per naturam: sed in solis Christianis iuuatur a gratia. In illis nudu& inerme est conditionis bonum; in his vero quae ad Christum pertinent, Christi munitur auxilio. Illi ideo iudicandi atque damnan- ldi sunt, quia cum habeant liberum arbitrium , per quod ad fidem i venire possent, & Dei gratiam Promereri; male utuntur libertate Mi concessa : hi vcr3 remunerandi lunt , qui bene libero utentes arbi- rio,merentur Domini gratiam,& eius mandata custodiunt eod. O c.

Deinde cum ad librum fidei suae, iussisset transire Lectorem; de aliis opusculis sic subiungit: Legant illam Epistolam , quam ad san- ctum virum Paullinum Episcopum ante duodecim fere annos scrip- simus. quae trecentis forte versibus nihil aliud quam Dei gratiam de auxilium confitetur: nosque nihil omnino facere posse sine Deo.

Legant etiam ad sanctum Constantium Episcopum: ubi breuiter is

y p p 3 quidem,

498쪽

DAMNATI PELAGIUS ET CELESTIVS. 43

non posse : & cum Ioviniano, Nos non posse peccare; l. 1. Oper. imp. ut duos fidei articulos clam subuerteret: unum quo Augustinus d cuerat, Non omnia peccata in hac vita nos polle vitare: alterum, Gratiam ita agere voIuntatem, ut non peccet. Hominem fatetur & peccare posse,& non peccare : eod. l.c. 68. Oseeqq. eumque semper esse liberi arbitrii ; l. de 363. Pal. c. I 8. o I. I. ad Bonifc. Is . ve eo quasi duplici telo, quo haeresis illa semper via est, omnem adiutorii diuini necessitatem euerteret. Has enim Pclagis fraudes, tum citatis locis, tum alijs pluribus, dotexit Augustinus de refellit.

s. VII. Pelagis Hypocrisis sua tantumum sesccedit.

HIste innocentiae Pelagii tonantibus bullis, Praylii Episcopi

Hierosolymitani, qui Ioanni successerat ) litterae praubant: quibus cauta ipsius adstipulator enixius intorveniebat. Quamobrcm 'μ lectis Pelagii litteris, tanta est Romae orta laetitia ; ut dicat Lohymus m Epistola ad Africanos, data undecimo Kalcndas Octobris : Vtinam ullus vestrum, dilectissimi fratres, recitationi litterarum intereste potuisseti Quod sanctorum vitorum, qui aderant, gaudium fuit lquae admiratio singulorum i Vix fletu quidam se & lacrymis temperabant. Talem etiam absoritae fidei, infamari potuisse i Estne ullus locu scin quo Dei gratia vel adiutorium praetermissum sit ἰ OcDeinde grauiter inuehitur in Herotem& LaZarum, quos, tam quam improbos iam olim calumniatores fratrum suorum Episcop. rum , & communione submotos accusat: quod, ubi de Episcopatu Brixit Turonensis abdicando ageretur, maria terraque lustrarentur, ncc vlla suffragia praetermittercnt: ubi vero innocentium ut quidem existimabat Zoetimus Pelagi j atque Celesti fama percelleretur; otiosi ac delicati siue accusatores siue testes, sin utroque cnim fal-Ientibus, nomen infame est in cubilibus & lectulis, suis litteris abuterentur e & totam Africam, uniuersumque tranquillum Catholicarsereni tatis, duae istae Destes ad suas libidines obnubilarent. Magnae quoque Africanos Episcopos leuitatis arguit, quod famae

dum,

499쪽

LIB. III. CAP. XXIII. V dumtaxat, & litteris Herotis ac Laxari, itemque Timasi de Iacobi

scripta quaedam tamquam Pelagis Augustino tradentium, assertionibus credidissent: quod non deceret Episcopalem auctoritatem , ad levium susurronum lcripta pendere. Haec & alia Eozymus apud is ron. Anno II. circumuentus scilicet a nequillimis impolioribus: quorum calliditatem, simulatam professionem, de mendacia, aliud corde aliud ore gestantium, nondum penitub nouerat. Cumque his suis litteris Lorymus, illas etiam Pelagi i, formulamque fidei ipsius, in Africam transmisisti : quantumcumque set . . speciosa orthodoxae fidei larua, & simulatae subiectionis in omnibus - quae tiebant, ipse Pelagius Celiniusque induillent; non tamen, α. II ante iudicati sunt Excommunicationis vinculo, quo fuerant per Innocentium innodati, posse exsolui, quam Africanum Episcoporum L. e GOncilium rescriptillat. ω Quae tum igitur gerebantur ab hoc pari versipellium haeretic -cia, diarum , non absque caussa Possidium impulerunt, ut diceret, conatos fuisse perfidiam suam Sedi Apostolicae per summam ambitionem c persuadere. Posid. c. I8.

in M.

s. VI II. Pelagius detegitur ab Africanis Patribus:

s damnatur.

A Llatis interea in Africam Zozymi significationibus, una post

alteram; Patres Africani non immerito turbati,sub finem Anni ut apparet Quadringentesmi decimiseptimi Carthaginem confluxerunt i datisiue ad Zoχymum litteris obtestati sunt, ut in pristiano statu omnia permitteret, donec accuratius de summa rei tantae perscriberent. Missis paullo post per Marcellinum Subdiaconum litteris, subinfenso se animo tulit se indicant,quod nimis credesus,fidem

in omnibus Celestio Zosymus commodasset. . .

Anno De quo Torymus quamquam per litteras Anni sequentis Martio 4I8. mense datas, se purgaret; ipsi nihilaminus eiusdem anni initio . Honorio κ I I. & Theodosio v iret. A A. Cossi Carthagine congrea gati

500쪽

DAMNATI PELAGI Vs ET CELESTIVS. 89

gati numero ducenti quatuordecim, ut testatur Prosper I. coni. Collat. c. Io. omnibus circa Celestium & Pelagium diligenter riteque discussis; eas litteras conscripserunt , quas deinde Pelagianae haeresis damnatio consecuta est. Sane praeter ea verba aut sensum, quom litteris suisse comprehensum testatur Augustinus, puta : Non sussicere hominibus tardiori-l bus& sellicitioribus, quod se generaliter Innocentis Episcopi litteris, consentire Celestius fatebatur; sed aperte eum debore anathemati Zare , quae in suo libello praua posuerat: ne, si id non secisset, multi l parum intelligentes, magis in libello eius illa fidei venena a Sede Α- . postolica croderent approbata , propterea quod ab illa dictum erat , i eum libellum esse Catholicum : quam emendata propter illud, quodi se Papae Innocenti j litteris consentire ipse responderat: l. 2. ad Bonifi c. 3-ὶ detectam praeterea in itidem Pelagii fraudem, qua sensus suos

in libello texerat, dum ait, Baptismum iisdem Sacramenti verbis in infantibus, quibus & in maioribus esse celebrandum; L depecc. Org. c. a I. refert Prosper ita demum fuisse decretum : Constituimus in M. Pelagium atque Celcstium , per Venerabilem Episcopum Innoce '' tium, de beatissimi Apostoli Petri sede prolatam manere senten- tiam, donec apertissima consessione fateantur, gratia Dei per Iesumi Christum Dominum nostrum , non tum ad cognoscendam, ve- , rumetiam ad faciendam iustitiam, nos peractus singulos adiuuari: Ui ita ut sine illa nihil verae sanctaeque pietatis habere , cogitare , dice-

re, agere valeamus. I. coni. Collat. c. Io. εε

. Neque immerito. Etenim: An alium in suem pulsi procedere sanctum

Concilium, cui dux Aureltus, ingeniumλAugustinus erat quem Christi gratis, cornu Vberiore rigans, nostro lumen deo allo. Accensum vero de lumIne. Nam cibus illι

Et vita ct requies, Deus es, Ommis voluptasVnus amor Christi est, unus Christi est honor iiti: Et dum uulla sibi rνibuit bona ; sit Dius illi Omnia, ct in sancto regnat sapientia templo. γ

In hoc eodem. Africano Concilio praeter iam dictas litteras,Constitutiones aliquot siue Canones conditos fuisse , quibus sigillatim

SEARCH

MENU NAVIGATION