장음표시 사용
481쪽
gitent quam prolixi laboris sit facere, quod me hic non facere suscepti operis necessitas cogit. Si enim miracula sanitatum ut alia taceam ) ea tantummodo velim scribere, quae per hunc Martyrem,id est,gloriosissimum Stephanum, facta sunt in colonia Calamensi,& in nostra;plurimi conficiendi simi libri, nec tamen omnia colligi poterunt, sed tantum de quibus libelli dati sunt, qui recitarentur in populis. Id namque fieri voluimus, cum videremus antiquis similia diuinarum signa virtutum, etiam nostris temporibus frequentari, &ea non debere multorum notitiae deperire. l. 22. de Civit. Dei cap. 8. Recitat interim nonnulla, quae diuersis locis edita sunt.
ATque in primis V sali, quae colonia Uticae vicina est, ubi Pr
to- martyri Stephano memoria ante alias omnes, ab Episcopo Euodio videtur erecta; cum multa praeclara per eumdem Martyrem facta essent, etsi libellorum dandorum non fuisset ibi hactenus consuetudo, tum recenter Petronia clarissima femina , magno atque diuturno, in quo Medicorum adiutoria cuncta defecerant, languore, mirabiliter sanata erat: cuius rei Petronia , hortante Augustino ibi
tunc priesente, ex voluntate Euodii, libellum qui in populo recitaretur, obedientissime dedit. In quo posuit etiam, quod non reticet Augustinus & sanationis miraculo attexitur. Α quodam Iudaeo dicebat sibi persuasum, ut annulum capillatio cingulo insereret,quo sub omni veste ad nuda cor- rIs cingeretur: qui annulus haberet sub gemma lapidem . in renius inuentum bouis. Hoc alligata quasi remedio, ad sancti Martyris limina veniebat. Sed prosecta a Carthagine, cum in confinio fluminis Bagradar, in sua possessione mansisset; surgens ut iter perageret,
ante pedes suos illum iacentem annulum vidit:& capillatiam Zonam qua fuerat alligatus, mirata tentauit. Quam cum omnino suis nodis
firmissimis, sicuti fuerat, comperisset adstrictam; crepuisse atque exsiliisse annulum se spicata est: qui etiam ipse cum integerrimus suisset inuentus ; suturae salutis quodammodo pignus, de tanto miraculo se Nnn s acci-
482쪽
7o LIB. III. CAP. XXI I. accepi in praesumsit: atque illud vinculum soluens, simul cum eodem
annulo proiecit in flumen. eod. l. ct c. Plura Viali patrata, videri possunt ιl. de Mirac. S. Steptam, quos paullo ante citauimus.
CAlamae, ubi & ipsa memoria prius quam Hippone esse coepit,
crebrius tum dabantur Miraculorum libelli, & incredibili multitudine Hipponenses superabant. Lucharius Presbyter ex Hispania, Calamae habitans, veteri morbo calculi laborabat: per memoriam supradicti Martyris, quam Posisidius illo aduexit Episcopus, saluus fatius est. Fuit ibi vir in ordine suo primarius, nomine Martialis, arvo iam grauis ,& multum a religione abhorrens Christiana. Habebat sane
fidelem filiam, & generum eodem anno bapti Eatum. Qui cum eum aegrotantem multis & magnis precibus de lacrumis rogarent,ut Christianus fieret, prorsus abnuit, eosque a se turbida indignatione submouit. Visum est genero eius, ut iret ad memoriam S . Stephani, &illic pro eo quantum posset, oraret, ut Deus illi daret mentem bonam, qua credere non differret in Christum. Fecit hoc ingenti gemitu & fletu, & sinceriter ardente pietatis affectu. Deinde abcedens, aliquid de altari florum quod occurrit, tulit, eique cum iam nox esset, ad caput posuit. Tunc dormitum est: & ecce ante diluculum clamat, ut ad Episcopum curreretur, qui tum forte erat apud Hi ponem. Cum ergo audiisset eum absentcm; venire Presbyteros postulauit. Venerunt, & statim se credere dixit. Admirantibus atque gaudentibus omnibus bapti ratus est. Hic, quamdiu vixit, in ore habebat: Christe accipe Spiritum meum: cum haec verba beatissimi Stephani,quando lapidatus est a Iudaeis, ultima fuisse nesciret, quae huic quoque ultima fuerunt. Nam non multo post cliam ipse defunctus est. Sanati sunt illic per eundem Martyrem etiam Podagrici duo, unus ciuis, peregrinus unus. Sed ciuis omnimodor peregrinus autem per reuelationem, quid adhiberet quando doleret, audiuite & cum hoc fecerit, dolor continuo conquiescit. l. m. de Ciuit. Dei. c. 8.F. I V.
483쪽
S. STEPHANI RELI Q. ET MIRA C. i
s. I V. δίracula Hippone patrata.
CVmque haec scriberet Angustinus, nondum biennium erat, ex quo apud Hipponem Regium coeperat esse S. Stephani memoria : & multis quod certissimum erat, non datis libellis, de iis quae mirabiliter erant facta; illi ipsi qui tum dati erant, ad septuaginta
serme numerum peruenerant. videri potest sierm. 29. 3G. 9 3r. dediuers praeterquam l. 21. de Civit. Dιic. 8. quem cum circa vitae suae finem perfecerit, ut alibi diximus, colligi potest quantillo tempore pro tanto miraculorum numero, S. Stephani memoria apud Hipponenses fuerit. Igitur apud Hipponem, Bassus quidam Syrus, ad memoriam eiu C. flem Martyris orabat pro aegrotante & periclitante filia,coque secum vestem eius detulerat: cum ecce pueri de domo cucurrerunt, qui ei mortuam nuntiarent. Sed cum orante illo, ab amicis eius exciperentur; prohibuerunt eos illi diccre, ne per publicum plangeret. Qui cum domum reci isset iam suorum eiulatibus personantem, & vestem filiae quam ferebat, super cam proiecisset; reddita est vita. Rursus ibidem apud nos Irenaei, cuiusdam collectari j, filius, aegritudine extinctus est. Cumque corpus iaceret exanime, atque a gementibus & plangentibus exequiae pararentur; amicorum eius quidam inter aliorum consolantium verba suggessit, ut eiusdem Martyris oleo corpus perungeretur. Factum est: I reuixit. Itemque apud nos vir Tribunitius Eleusinus, super memoriam Martyris, quae in suburbano eius est, aegritudine exanimatum posuit
infantulum filium suum i & post orationem quam cum multis lacrymis ibi fudit, viventem leuauit. Denique unum est, quod apud nos factum, non maius quam illa quae dixi, sed tam clarum atque illustre Miraculum, ut nullum arbitrer esse Hipponensium, qui hoc non vel viderit, vel didicerit: nullum qui obliuisci ulla ratione potuerit. Decem quidam fratres,quo rum septem sunt mares, tres feminae, de Caesarea Cappadociae, se rum ciuium non ignobiles, maledrino Matris crecenti Patris eorum obitu
484쪽
q LIB. III. CAP. XXII. obitu destitutae quae iniuriam sibi ab eis factam acerbissime tulit,
tali poena sunt diuinitus coerciti, ut horribiliter quaterentur omisnes tremore membrorum. In qua foedissima sycie, oculos suorum ciuium non ferentes, quaquauersum, cui ire visum est, toto poene vagabantur orbe Romano.
Ex his etiam ad nos venerunt duo, frater & soror, Paullus & Palladia, multis aliis locis miteria diffamante iam cogniti. Venerunt autem ante Pascha serme dies quindecim: Ecclesiam quotidie , & in ea memoriam gloriosissimi Stephani frequentabant: Orantes ut iam sibi placaretur Deus,& salutem pristinam redderet. Et illic, & quacumque ibant, conuertebant in se Ciuitatis aspectum. Et nonnulli qui eos alibi viderant, caussamque tremoris eorum nouerant, aliis, ut cuique poterant indicabant. Venit & Pascha: atque ipso die Dominico mane, cum iam fre quens populus praesens esset, & loci sancti cancellos, ubi Martyrium erat, idem iuuenis orans teneret; repente prostratus est dormienti simillimus iacuit: non tamen tremens, sicut etiam per somnium solebat. Stupentibus qui aderant, atque aliis pauentibus, aliis dolentatibus, cum eum quidam vellent erigere, nonnulli prohibuerunt, sed
potius exitum exspectandum esse dixerunt. Et ecce surrexit, non trcmebat, quoniam sanatus erat et stabat incolumis, intuens intueniates. Quis ergo intuentium se tenuita laudibus Deil Clamantium, gratulantiumque votibus Eccleta usquequaque completa est. Inde ad me curritur ubi sedebam iam processurus: irruit alter ouisque post alterum: omnis posterior, quasi nouum,quod alius prior dixerat nuntiantes. Meque gaudente, & apud me gratias Deo agente, ingreditur etiam ipue cum pluribus: inclinatur ad genua mea, erigitur ad osculum meum. Procedimus ad populu'. plena erat Ecclesia: personabat vocibus gaudiorum: Deo gratias,Deo laudes, nemine tacente, hinc atque hinc clamantium. Salutaui poeulum,& rursus eadem seruentiore voce clamabat. Facto tandem utentio, Scripturarum Diuinarum sunt lecta solemnia. Vbi autem ventum est ad mei sermonis locum, dixi pauca pro tempore , & pro illius iucunditate laet itiae. Magis enim eos in opere diuino quandam Dei eloquentiam, non audire, sed considerare permisi. Nobiscum homo prandit,& diligenter nobis omnem suae ac maternae fraternaeque calamitatis indicauit historiam. Sequenti itaque die post Sermonem reddi
485쪽
tum, narrationis eius libellum in crastinum populo recitandum promisit t. ar. de Civit. Diat. 8. Exstat hic Paulli libellus, post Sermonem 3 3. de diuers. Quod cum ex Dominico Paschae die tertio fieret in gradibus exedrae, in qua de superiore loquebar loco; feci stare ambos fratres,cum eorum legeretur libellus. Intuebatur populus uniuersus sexus utrius,que, unum stantem sine deformi motu r alteram membris omnibus contrementem. Et qui ipsum non viderant, quid in eo diuinae misericordiae factum esset, in eius furore cernebant. Videbant enim quid in eo gratulandum, quid pro illa esset orandum. Inter haec recitato eorum libello, de conspectu populi abire eos praecepit &de tota ipsa caussa , aliquanto diligentius coeperam disputare: cum ecce me disputante, voces aliae de memoria Martyris, nouae gratulationis audiuntur.' Conuersi sunt eo qui me audiebant, coeperuntque concurrere. Illa enim ubi de gradibus descendit in quibus steterat ; ad sanctum Martyrcm orare perrexerat. Quae mox vi cancellos attigit ;collapsa similiter velut insemnum,sana surrexit.
Videri potest etiam sermo 33. de vives. Dum ergo requireremus quid factum suerit, unde iste strepitus Iaetus extiterit; ingressi sunt cum illa in Basilicam ubi eramus, adducentes cam sanam de Martyris loco. Tum verδ tantus ab utroque sexu admirationis clamor exortus est, ut vox continuata cum lacrymis, non videretur posse finiri. Perducta est ad eum locum, ubi paul. lo ante steterat tremens. Exultabant eam similem fratri factam, cui doluerant remansisse dissimilem. Et nondum fusas preces suas pro illa; iam tamen praeuiam voluntatem , tam cito exauditam esse cerne bant. Exultabant in Dei Iaudem voces sine verbis , tanto sonitu, quantum aures nostrae ferre vix possent. Quid erat in cordibus exultantium, nisi fides Christi, pro qua Stephani sanguis effusus eae t. a 2. do Ciuit. Dei c. 8. Quae aliis locis patrata sunt, refert ibidem. Ooo 3. r.
486쪽
in ea memoria Stephani Martyris. Puerum quendam paruulum, cum in area luderet, exorbitantes boues qui vehiculum trahebant, rota obtriuerant, & consestim palpitauit exspirans. Hunc mater arreptum, ad eandem memoriam potuit et & non solum reuixit, veru metiam illaesus apparuit. Sanctimonialis quaedam in vicina possessione , quae Caspatiana di- citur, cum aegritu ine laboraret ac desperaretur; ad eandem memo-- Tiam tunica cius allata est: quae antequam reuocaretur, illa defuncta est. Hac tamen tunica operuerunt cadauer parentes, & recepto spiritu, salua secta est. II. Α Ο Is TIBILITANI s. Hῖc Episeopo agerente Proiecto reliquias Μartyris gloriosissimi Stephani, ad eius memoriam veniebat magnae multitudinis concursus & occursus. Ibi caeca mulier, ut ad Episcopum portantem pignora sacra duceretur, orauit: flores uos ferebat dedit, recepit, oculis admouit,protenus vidit. Stupentibus qui aderant praeibat exultans, viam carpens, & viae ducem ulterius non requirens. III. PAGO SYNICEN s I. Memorati memoriam Martyris,
quae posita est in Castello Synicensi, quod Hipponensi Coloniaevi cinum est, ciusdem loci Lucillus Episcopus, populo praecedente atque sequente, portabat: fistula, cuius molestia iam diu laborauerat , dc familiaritumi sui medici qui eam secaret, opperiebatur manus; illius piae sarcinae vectatione repente sanata est. Nam deinceps eam in suo
corpore non inuenit. I. 22. de Civit. Dei. c. 8.
Et quandoquidem occupatus ibi est enarrandis Miraculis, quae ut mundus in Christum crederet , facta sunt, & fieri mundo credente non desinunt; plura alia recitat quae nos pr.eterimus et qui tantummodo haec deligenda putauimus, ad panegyrin Reliquiarum S. Stephani ab Orosio allatarum. f. VI. Diuitiaco by Corale
487쪽
S. STEPHANI RELI Q. ET MIRAC: s
SEd neque isto tantummodo libro meminit talium operum , ast saepius alibi: l. 9. Cons. c. 7. l. de Unit. EGI. c. I9. ut non de nihilo limitandum putarit & declarandum, quod libro de Vera Religione, iam olim conscripto, dixerat his verbis, c. 23. Nec Mιracvia illa ru nostra tempora durare permissa sunt , ηι anima semper visibilia quareret : ct eorum consuetudinι frigesceret genu humaηum , qaorum nouitate flagrauit. Cum verum id quidem esse asserat: non enim nunc usque cum manus imponitur bapti Eatis, sic accipiunt Spiritum sanctum, ut loquantur linguis omnium gentium: aut nunc usque ad umbram transeuntium praedicatorum Christi, sanantur infirmi:& si qua talia tunc facta 1 unt, quae postea cessasse manifestum est sed non sic tamen accipiendum est quod dixit, ut nunc in Christi nomine fieri Miracula nulla credantur. Nam & ego ipse , inquit, quando istum ipsum librum . scripsi, ad Mediolanensium corpora Martyrum, in eadem ciuitate, caecum illuminatum fuisse iam noueram: & alia nonnulla, qualia tam multa etiam istis temporibus fiunt , ut nec omnia cognosce
re , nec ea quae cognoscimus enumerare possimus. libro I. Reis traia. cap. I 3.
Referri namque huc potest, quod eo tum tempore siue in more siue in religione positum erat,ut, siquis criminis accusatus, non adeos plene cohuinceretur, ut posset damnari; neque probaretur iustus, ut absolui: mitti consueuisse huiuscemodi tum reum, tum actorem, ad' sepulchra sanctorum Martyrum, quae per id tempus Miracu Iis clarebant: praestito ibidem iuramento, ius suum aut innocentiam palam aedituros. Id enim Augustinus ipse fieri iussit in caussa tum perplexa, neque satis ad excutiendum libera, quae continetur Epist. 137. memiis nitque ibidem similis Mediolani consuetudinis. Octo 2 q. VII. Diuitigod by Corale
488쪽
s. VII. Aliquot Historis memor es, ex Augustino
SEd & profert exempla nonnumquam, quae vicem supplere mir
culi possunt, sui raritate atque excellentia. Nos e multis paucula eius verbis adducemus.
PRIMA. Dicam quid secerit pauperrimus homo, nobis apud Mediolanum constitutis: tam pauper, ut proscholos esset Grammatici, sed planὸ Christianus: quamuis ille esset Paganus Grammaticus, melior ad velum quam ad Cathedram. Inuenit sacculum, nisi forte me numerus fallit, cum solidis ferme ducentis. Memor legis, proposuit pittacium publicet reddendum enim sciebat, sed cui redderet ignorabat. Proposuit pittacium publico: Qui solidos perdidit, veniat ad locum illum: & quaerat hominem illum. Ille qui plangens circum- quaque vagabatur, inuento & lecto pittacio venit ad hominem ne forte quaereret alienum, quaesiuit signa, interrogauit sacculi qua- itatem, sigillum, solidorum ci iam numerum. Et cum omnia illi si deliter respondisset; reddidit quod inuenerat. Ille autem repletus
gaudio & quaerens vicem rcpendere, tamquam decimas obtulit solidos viginti: qui noluit accipere. Obtulit vel decem : noluit accipe - re. Saltem rogauit vel quinque acciperet: noluit ille. Stomacha- bundus homo proiecit sacculum: nihil perdidi, ait. Si non vis aliquid a me accipere, nec ego aliquid perdidi. Quale certamen,fratres mei, quale certament qualis pugna, qualis conflictust theatrum mundus, spectator Deus. Victus tandem ille, quod osserebatur accepit. Continuo totum pauperibus erogauit: unum solidum in domum suam non dimisit. Serm. I9. de verb. Apos. c. 7. - ΙΙ. Vtrum quod ait Apostolus, Mulier non babet potestatem μι ων-I paris, sed νini similiter θ pir non habιt potestatem sui corporis . sed mulier ;possit in tantum valere, ut permittente uxore quae maritalis corporis potestatem habet, possit vir cum altera, quae nec aliena uxor sit, nec
a viro disiuncta, concumbere ἶ Sed non ita est existimandum, ne hoc
489쪽
etiam semina, viro permittente sacere posse videatur, quod omnium sensus excludit. Quamquam nonnullae caussae possint existere, ubi & uxor mariti consensu, pro ipso marito hoc facere debere videatur: sicut Antiochiae factum este perhibetur, ante quinquaginta ferme annos, Constanti j temporibus. Nam Acindinus tunc Praefectus, qui etiam Consul fuit, cum quemdam tib e auri debitorem fisci exigeret, nescio unde commotus quod plerumque in istis potestatibus perniciosum est, quibus quod libet licet,aut potius putatur licere ) comminatus est iurans & vel ementer assirmans, quod si certo die quem consti lucrat,
memoratum aurum non exsolveret, occideretur.
Itaque cum ille teneretur immani custodia, nec se posset debito illo expedire; dies metuendus imminere & propinquare coepit. Et somte habebat uxorem pulcherrimam, sed nullius pecuniae, qua subuenire posset viro. Cuius mulieris pulchritudine cum quidam diues esset accensus, & cognovissct maritum eius in Alo discrimine constitutum; misit ad eam, pollicens pro una nocte, si ei misceri vellet, se auri libram daturum. Tum illa, quae se sciret non habere sui corporis potcstatem , sed virum suum; pertulit ad eum, dicens, paratam se esse pro marito id facere, si tamen ipse coniugalis corporis Dominus, cui tota illa castitas deberetur, tamquam de re sua vellet id fieri. Egit ille gratias, &vt fieret imperauit: nullo modo iudicans adulterinum esse concubitum, quod & libidomulla, & magna mariti charitas, se volente iciubente, flagitaret. Venit mulier ad villam illius diuitis: secit quod voluit impudicus : sed illa corpus non nisi marito dedit, non concumbere, ut solet, sed vivere cupienti. Accepit aurum. Sed ille qui dedit, fraude subtraxit quod dederat :& posuit simile ligamentum cum terra. Quod ubi mulier iam domi posita, inuenit; prosiluit in publicum , eadem mariti charitate clamatura quod fecerat, qua faccre coacta est: Interpellat Praesectum : fatetur omnia et quam fraudem passa esset , ostendit. Tum vero Praesectus primo se reum, quὀd suis minis ad id ventum esset, pronuntiat: tamquam in alium sententiam diceret, de Acindi ni bonis auri libram tisco inserendam: illam verδ mulierem , Dominam in eam terram,unde pro auro terram accepisset, induci.
490쪽
LIB. III. CΑΡ. XXII. Nihil hic in alteram partem disputo: liceat cuique a climare quod
velit. Non enim de diuinis auctoritatibus depromta historia est: sed tamen narrato hoc facto, non ita respuit hoc sensus humanus, quod in illa muliere, viro iubente commilLim est ; quemadmodum antea , cum sue ullo exemplo res ita poneretur, horruimus. ι. I. serm.
III. Pro certo, cum Mediolani essemus, audiuimus, quod cum debitum repeteretur a quodam, defuncti patris cautione prolata, quod filio nesciciate, a patre iam fuerat persolutum: contristari h mo grauissime coepit atque mirari, quod ci pater moriens non dixerit quid deberet, cum secisset etiam testamentum. Tunc ei nimis anxio apparuit idem pater in somnis, & ubi esset repositum , quo illa cautio vacuata fuerat, indicauit. Quo in uento iuuenis atque monstrato, non solum falsi debiti calumniam propulsauit, sed etiam paternum recepit chirographum, quod pater non receperat quando est persoluta pecunia. Hic itaque putatur anima hominis curam gessisse pro filio, & ad
eum venisse dormientem et ut docens quod ignorabat, a magna eum molestia liberaret. I. δε cur. mori. q. c. 16.
I V. Quartum est, quo monet hortaturque Christianos, ut pro eis qui grassante bellorum tumultu, ab hostibus aut barbaris in captiuitatem abducuntur, ac potissimum sanctis , non cessent ingemiscere ad Deum, di quaerere quantum possunt, quantumque Deus permittit, quid de illis sit factum, vel quae possint accipere solatiat Nam Sitifensis ante paucos annos, Seueri Episcopi neptis sanctimonialis, a barbaris ducta est, & per mirabilem Dei misericordiam. cum honore magno suis parentibus restituta est. Domus enim illa barbarorum, ubi captiua ingressa est; subita coepit dominorum infirmitate iactari: ita ut omnes iPsi barbari, tres nisi fallor, vel amplius, fratres, periculosissima inhrmitate laborarent. Quorum mater animaduertit puellam Deo deditam, & credidit quod eius orationibus, sui fisj pollent ab imminentis iam mortis periculo liberari. Petiuit ut oraret pro eis: pollicens, quod si salui facti cssent, eam suis parentibus redderent. Ieiunavit illa &orauit, & exaudita continue, est. Ad hoc enim factum erat , quantum exitus docuit. Ita illi tam repentino Dei beneficio salute percepta, mirantes eam & honorantes, quod corum mater promiserat impleuerunt. Epis. m. V. De-