장음표시 사용
521쪽
s. XII. Doctrina AuguHini de Sacramento Eucharistia: 'Sacrificio: Altari, sc.
IN Libro iam memorato De Cura pro mortuis, Capite I. clare meminit Augustinus commodationis mortuorum, quam solet Ecclesia facere in precibus Sacerdotis, quae Domino Deo ad eius Alta re funduntur. Sed & alibi mentionem facit Missae Sacrificij non obscure ei. I 6. de Ciuis. Dei c. 22. imo S materiae ipsius, Panis nimirum& Vini, I. ao. coni. Favsi. c. I 3. ob quae existimabant olim nonnulIi, Christianos Cererem & Liberum colere. Porrd memoriam Sacrifici j, & Victimae quam Chri lius obtulit, celebrare nunc Christianos ait, sacrosancta oblatione ex participatione Corporis N Sanguinis Christi: quam utique nuncupat Sacrificium Christianorum. eod. l. c. I S. Et alibi: Corpus & Sanguinem Christi dicimus , quod ex fructibus terrae acccptum, & prece mystica consecratum, rite sumimus ad salutem spiritalem , in memoriam Dominici Passionis. I. s. de Tri
nit. c. 6. viri etiam l. 2Ο. coni. Dui I. c. II.
Esse autem Sacrificium istud propitiatorium deiunctis; hisce verbis exprimit nimis quam luculento : Cum ergo lacrificia sue Altaris, siue quarumcumque Eleemosynarum, pro baptigatis defunctis omnibus offeruntur; pro valde bonis gratiarum actiones sunt: pro non valde malis, propitiationes sunt: pro valde malis, etsi nulla snt adiumenta mortuorum , qualescumque vivorum consolationes sunt. Quibus autem prosunt ; aut ad hoc prosunt ut sit plena remissio , aut certe tolerabilior fiat ipsa damnatio. L Enchirid. c. IIo.Quapropter pro filio Presbyteri Armeni Melonitani qui Euodio a manibus fuerat anno vigesimo & secundo aetatis corpore soluto, exsequias se praebitisse satis honorabiles S dignas tantae animae Nam per triduum, inquit, hymnis Dominum collaudauimus super sepulchrum ipsius, & redemptionis Sacramcnta tertio die obtulimus Euodius ipse testis est, Dis. a 38. Similiter sublato ex humanis Augustino,
522쪽
gustino, pro eius commendanda corporis depositione .Sacrificium Deo oblatum esse se praesente, scribit Postidius, cap. 3 r. vii nimirum factum olim fuerat , in beatae Monicae scpultura. libro s.
Iam vero cum Corpus ipsiim & Sanguinem Domini, Augustinus, unicum ait esse Sacrificium pro salute nostra, ι. I. conr. Cyesicon. c. 21. satis insinuat propitiari quoque vivis. Hinc etiam tum solebant of serri pro impetrandis iis rebus, quibus humana nonnumquam necessitas indiget. Cuius rei alibi adducit exemplum : Vir, inquit, Tribunitius Hesperius qui apud nos est, habet in territorio Fussalensi fundum Lubedi appellatum : ubi cum afflictione animalium & seruorum suorum, domum suam spirituum malignorum vim noxiam perpeti comperisset; rogauit nostros me absente Presbyteros, ut aliquis illorum eo pergeret, cuius orationibus cederent. Perrexit unus: obtulit ibi sacri hciiim Corporis Christi, orans quantum potuit ut cessaret illa vexatio: Deoque protenus miserantecessauit. I. 22. de
Quae autem requiratur susceptum Corpus Sc Sanguinem Domini, tum animi tum corporis dispossitio ; docet his verbis: Quam multi. de Altari accipiunt, & moriuntur : & accipiendo moriunturi Unde dicit Apostolus, Iudicium sibi manducat O bibit. Nonne buccella D minica venenum fuit Iudae l& tamen accepit: & cum accepit, in eum inimicus intrauit: non quia malum accepit; sed quia bonum male malus accipit. Videte ergo, fratres: Panem Celestem spiritaliter manducate: innocentiam ad Altare apportate. Peccata etsi sunt quotidiana, vel non sunt morti sera ; antequam ad Altare accedatis, attendite quod dicatis, Dimitte nobu debita nosra , sicut O nos dimittimus debitoribus nostris,&c. Trant. 16. ιn Io. Et alibi: Liquido apparet, quando primum acceperunt discipuli Corpus &Sanguinem Domini, non cos accepisse ieiunos. Numquid tamen propterea calumniandum est uniuertae Ecclesiae, quod a ieiunissemper accipitur Et hoc enim placuit Spiritui sancto, ut in honorem tanti Sacramenti, in os Christiani prius Dominicum Corpus intraret , quam ceteri cibi. Nam ideo per uniuersum orbem mos iste seris uatur, &e. Epist. II 8. c. 6.
Quod denique eiusdem Sacramenti usum spectat; quoniam iam tum Augustini aetate quibusdam videretur, non quotidie accipiendam Dissili od by Gorale
523쪽
dam Eucharistiam , alij ver5 contra sentirent: Faciat, inquit, unusquisque quod secundum fidem suam pie credit esse faciendum. Neuter enim eorum exhonorat Corpus & Sanguinem Domini, si saluberrimum Sacramentum certatim honorare contendunt. Nam & ille honorando non audet quotidie sumere, & ille honorando non audctvllo die praetermittere. ead. Epist. c. . Iam & ex Liturgi a sui temporis recitat subinde nonnulla, quae et iamnum in ea continentur. De Sacrificio enim Christianorum a gens: Nosti, inquit, in quo Sacrificio dicatur, Gratias agamus D mino Deo nostro. Dist. 17. & alibi saepius. ι. de Dono perstu. cap. II. l. de bona Vivit. c. is. F st. Is 6. herm. 29. de Perb. Dom. I. Io. de Cruit. Dei c. q. ct L 13. oc. Videri de eadem rc Cyprian. potest l. de Orat. Do m. post, Sed libera nos a malo et & ad cum mine. lii notae. Porro A itare, in quo Sacrificium offerri solet, de consuetudine Graeca fuisse appellatum N ENs Abire serm. ta s. de diae s. palam est, dum ait: Sicut nostis quicumque Carthaginem nostis, in codem
loco ubi propter nomen Christi sanguis fusus est Cypriani. mensa Dei constructa est. Tamen mensa dicitur Cypriani. Non quia ibi cst unquam Cyprianus epulatus, sed quia ibi est immolatus, &quia ipsa immolatione sua parauit hanc mensam : non in qua patacat siue pascatur; sed in qua Sacrificium Deo, cui & ipse oblatus est, osteratur. Hac ibi, Ad quam perinde mensam S. Cypriani, habiti suntaermones 9 q. Ois . de Te . n non Tract. in γελ. .
Liber de Octo Dulcitii quastionibus.
S Equitur de Octo Dulciti j quaestionibus. quem librum hoc an
no scriptum esse patet ex eo, quod post editum librum de Cura pro mortuis gerenda squem tum nuper scripserat, ut ait quaest. 3. ad Dulcitium ) Dominicus Paschae fuerit tertio Kalendas Apri lis: id autem hoc anno euenisse , constet ex computo Paschali. Nam cum circa eam solemnitatem , Dulcitit litteras , a Carthagine
524쪽
DONATI ITAE ET PELAGI ANI ITERUM. sis
gine missas, accepisset ; paulloquepost Carthaginem ipse esset prosethusi adeo ut ciuitate Hipponensi totis tribus mentibus abfuerit, occasone fortassis Legationis in Mauritaniam: eo demum reductus, id est quarto mense post Pascha, Dulcitio rescribere non distulit, &abs illo missis quaestionibus. quas iam per diuersa sua opuscula per-t ractauerat, ex eisdem reddere vel solutionem, vel certe disceptationem nouam. P al. t. ad Dulcit. Ob hanc enun solam caussam, quod videlicet aliquid disputationis nouae , quae tunc potuit occurrere, huic libro sit interpositum, annumerauit illum inter alios a se consectost omittendum alioquin, veluti fabricatum ex iis , quae iam erant antea conscripta. l. a.
Sitne autem DuIcilius hic idem cum eo, qui iussionum Imperialium contra Donatistas executor Marcellino succesIit, an alius ab eo i supra diximus. quamquam haud existimem fratre suo Laure tio, urbis Romae Primicerio ad quem datus est Liber Enchiridis,q. 1. ad Ollicit. . siue pietate, siue doctrina inseriorem fuisse.
525쪽
Ic in acie contra haereticos continenter
postus Augustinus; merita dubitari potest , *trum aliquod otium reperire potuerit , cuius tranquillitate , intrica tum magnopere animum ad alias exer
citationes , horis salieni subcemis
transferret. Fecisse tamen, neque γ
iam temporis momentum studiis deperire passum i tum quae mox 'en teriti libri retulimuι, tum quae dicturi summi , assatim ostendunt.
526쪽
C A Ρ V T PRIMUM. AUGUSTINVS COMMUNIS OMNIUM
MAGISTER , ET IN DUBIIS PERFUGIUM.
Enchiridium de Fide. Spe s Charitate , ad
Launntium Vrbis Roma Primicerium.
Rogauerat Laurentius, cuius supra meminimus) per litteras, ut aliquod haberet Augustini opusculum, de suis manibus non recessurum : quod genus Graeci Enchiridion vocant. l. a. Retract. cap. 63. Huius postulatis Augustinus obtemperans, scripsit Librum doFide, Spe & charitate. Vis enim tibi, inquit, librum i me fieri quem Encsiridion habeas, & de tuis manibus non recedat: continens postulata, id est, quid sequendum maxime, quid propter diuersas principaliter haereses sit fugiendum: quid primum , quid ultimum teneatur et quod certum propriumque sidci Catholicae fundamentum. Haec autem quae requiris proculdubio scies, diligenter sciendo, Quid credi , quid sperari debeat , quid amari , &c. Eηιbιrid. ad Laa
Ante duo proxima opuscula, aut haec inter editum fuisse Enchiri dium, iam indicauimus: sed merito putamus disquiri posse, utrum Laurentius hic , sit is, qui disputationis Augustini cum Pascentio Ariano, siue iudex, siue Arbiter sedit' Ερili. 178. In re dubia, nihil
Eo interim Libro Catholicum dogma, de infirmitate liberi arbitris ad faciendum bonum absque adiutorio gratiae, enucleate tradit: cap. 3 o. ipsamque fidem a Deo esse : c. II. denique & bonam ad cre-- Tit a dendum Diuitigod by Corale
527쪽
dendum N agendum voluntatem: c. totidem locis, hydrae Pelagianae totidem secans capita. Nam si nullus Christianus dicere audebit, Non miserentis est Dei, sed volentis est hominis, ne Apostolo
apertissime contradicat; restat ut propterea recte dictum intelligatur, non volentu neque correntis, sed inserenιu o Dei, ut totum Deo detur rqui hominis voluntatem bonam & praeparat adiuuandam, & adiuuat praeparatam. Praesedit enim bona voluntas hominis multa Dei dona, scd non omnia: quae autem non praecedit ipsa, in eis est & ipsa,
Omnino autem granditer & euidenter in Iesu Christo Domino nostro, Dei gratia cominondatur. Quid enim, inquit, natura humana in homine Christo meruit, ut in unitatem personae unici filij Dei singulariter esset assiamta ' Quae bona voluntas: cuius boni propositi studium et quae bona opera praecessere, quibus moreretur iste homo , ut una fieret persona cum Deo Numquid antea fuit homo , & hoc ei singulare beneficium praestitum et , ut singulariter promereretur Deum Nempe ex quo homo elle coepit; non aliud coepit ei se homo quam Dei filius, & hoc unicus: & propter Deum Veroum, quod illo suscepto Caro factum est; utique Deus: ut quemadmodum est una persona qui libet homo, anima scilicet rationalis Sc caro ; ita sit Christumna persona, Verbum & homo. Vnde naturae humanae . tanta gloria, nullis praecedentibus meritis, sine dubitatione gratuita ; nisi quia magna hic &sola Dei gratia, fideliter & sobric consideranti. bus, euidenter ostenditur: ut intelligant homines per eandem gratiam se iustificari a peccatis , per quam factum est ut homo Christus nullum habere posset peccatum l L Enchir. c. I 6. Quod idem argumentum ponderat di tractat. l. de Corrept. O grat. c. I i. cyl. de Praedes. υηctor. c. II. O i. de Dou. Perstu. c. 24. ροι. I . de Dinιι. c. I T.
Quibus perinde verbis Nestorianam haeresin, priusquam pul- 'ulare coeptilet, ad viuum rosecuit r ut haud fuerit opus praetente Augustino in Ephesina synodo, qui sententiam suam tam ante Pridem pronuntiauerat: praesagus quantam securim Christianae fidei Pelagiana impietas esset inflictura, si simeretur adolescere. Sublata etenim gratia, tolli Cesilium necesse est.
528쪽
AVG. COMMVNIS OMNIUM MAGISTER, &e.
Eiusdem Libri doctrina caelestis Pelaolet-n simum iugulat.
Eodem libro, tarnetsi non admodum grandi, totam conditae, lap- , redemtaeque naturae ceconomiam, quantum scire homini fas est, complexus videri potest : de qua tam constanter A categorice , licet ineffabili sublimitate sermocinatur ; atque si Dei ipsius arcana praesens oculis inspexi siet. Et vero inspexit, in oraculis Scripturarum. Quamobrem docet absque ulla fluctuatione, Nequaquam dubitari debere , rerum quae ad nos pertinent bonarum caussam , non osse nisi bonitatem Dei: malarum vero . ab immutabili bono deficientem boni mutabilis voluntatem: prius Angeli , hominis postca. L Enιhιν. c. 23. Etsi autem condito homine, peccatum in solo libero arbitrio erat costitutum;non tamen iustitiae retinendae sufficiebat liberti arbitrium, nisi participatione immutabilis boni, diurnum adiutorium praeberetur. Sicut enim mori est in hominis potestate, cum velit: nemo est enim qui non seipsum , ut nihil aliud dicam , vel non vescendo possit occidere ad vitam vero tenendam, voluntas non satis est , si adiutoria siue alimentorum, sue quorumcumque tutaminum desint: sic homo in paradiso ad se occidendum relinqvcndo iustitiam , idoneus erat per voluntatem: ut autem ab eo teneretur vita iustitiae, parum erat velle , nisi illum, qui eum secerat adiuuaret. ιb. En
Iam vero libero arbitris male utens homo,& se perdidit &ipsum. Sicut enim qui se occidit., utique vivendo se occidit; sed se occidendo non vivit, nec seipsum potest resuscitare cum occiderit: ita cum libero peccaretur arbitrio , victore peccato amissum est & liberum
arbitrium . A quo enim quis deuictus est; huic & seruus addictus est. Petri certe Apostoli est ista sententia: quae cum vera sit; qualis quaeia potest serui addicti esse libertas, nisi quando eum peccare delectat φ Liberaliter enim seruit, qui sui Domini voluntatem libenter facit. Ac per hoc ad peccandum liber est, qui peccati seruus est. Vnde
529쪽
318 LIB. IV. CAP. I. ad iuste saciendum liber non erit ; nisi a peccato liberatus, esse iustiti. e ccepcrit seruus. Ipse est vera libertas, propter reictu facti licentiam : rimul & pia struitus, propter praecepti obedientiam. Sed ista libertas ad benefaciendum, unde erit illi Domini addicto N vendito. nisi redimat ille, cuius illa vox est : Si vos filius liberauerit, tunc Veruliberi eritis' I. Embirid. c. 3Ο. Quod cum Deus facit, per miscricordiam facit: cum autem non facit, per iudicium non facit. ι eod. c. 98. M i scretur scilicet magna bonitate, obdurat nulla iniquitate : ut nec liberatus, de suis mcritis glorictur; nec damnatus, nisi de suis meritis conqueratur. Sola enim Gratia redemtos discernit a perditis, quos in unam perditionis concreuerat malium ab origine ducta caulla communis. Enchirid. .99. Deus igitur omnipotens. sive 'r misericordiam cuius vult misereatur, siue per iudicium quem vult obduret; nec inique aliquid facit, nec nili volens quidquam facit, & omnia quaecumque vult facit. ι. EnchIr. c. Io r. Ac per hoc cum audimus, S in sacris Litteris legimus , quod velit omnes homines saluos fieri: quamuis certum sit nobis, non omnes homines saluos fieri; non . tamen ideo debemus
omnipotentissimae Dei voluntati aliquid derogare, sed ita intellige re quod scriptum es , Qui vult omnes boni nes saluos fieri, tamquam dicerctur: nullum homi ncm fieri filuum, nisi quem saluum fieri ipse voluerit. Non quod nullus sit hominum , nisi quem saluum fieri vclit; led quod nullus fiat, nisi qcem velit: N ideo sit rogandus ut velit, quia necesse est fieri, si voluerit. De orando quippe Deo agebat Apostolus,ut hoc diceret. Sic enim intelligimus, id quod in Evangelio icriptum est : di illuminat amnem hominem: non quia nullus cst hominum, qui non illuminetur;sed quia nisi ab illo nullus illuminatur. Aut certe sic dictum est , Qui omnes
homines ruit salvos fieri, non quod nullus hominum esset, quem saluum fieri nollet, qui virtutes miraculorum facere noluit apud eos, quos dicit acturos tuiste poenitentiam si fecisset: sed ut omnes homines, omne genus humanum intelligamus, per quascumque iusserentias distri l. litum : Rcges, priuatos, nobiles, ignobiles, sublimcs, humiles, doctos, indoctos, integri corporis, debiles, ingeniosos, tardi cordes,
fatuos, diuites, pauperes, mediocres, mares, reminas, infantes, pueros , ad Olcscentes , iuuenes, seniores, senes et in linguis omnibus , in artibus ommbus , in professionibus omnibus , in vo
530쪽
ΑVG. COMMUNIS OMNIUM MAGISTI R, &c. styliatatum & conscientiarum varietate innumerabili constitvios , &si quid aliud di serentiarum cst in hominibus. Quid est enim eorum, unde non Deus pcr Unigenitum suum Do . minum nostrum per omnes gentes saluos fieri homines velit, & ideo faciat , quia omnipotens velle inaniter non potest quod cumque voluerit' Praeceperat enim Apostolus, ut oraretur pro singulis hominibus, & specialiter addiderat, pro Regibus, & iis qui in sublimitate sunt: qui putari poterant, fastu & superbia seculari a fidei Christianae humilitate abhorrere. Proinde dicens , Hoc enim bonum est coram Saluatore nostro Deo, id est, ut etiam pro talibus oretur; statim ut desiperationem tolleret, addidit : Qui omn s hamines vult salvos fleri , ct in agnitionem veritatis venire. Hoc quippe Deus bonum iudicauit , ut orationibus humilium dignaretur salutem praestare sublimium. Quod utique iam videmus impletum. I. Enchirid. c. Io 3. Quibus dum similia , pluribus aliis locis, constantissime tradit:
quid aliud fecit quam,tum veteris Semipelagianismi e Massilia, tum hodierni neruos incideret cuius hic unus est e melioribus , quods,ost Adami lapsum statuerit Deus uni cuique dare sussiciens auxi tum perueniendi ad salutem : idque ideo, quod Apostolus perspicuὸ dicat , Deus vult omnes homines saluos fieri. De Enchiridio ista sufficiant.
Libri Locutionum Scriptura Scriptura.
E Didit S: septem Libros Locutionum Scripturae Sacrae: id est,de
Moysi quisque, & vno Iesu Naue,& altero Iudicum e notatis locutionibus ungulorum, quae minus usitatae sunt linguae nostrae, id est, Latinae: quas parum aduertendo, inquit, sensum quaerunt, qui legunt, diuinorum eloquiorum , cum ut locutionis genus : &nonnumquam exsculpunt aliquid, quod a veritate quidem non a horreat; non tamen id sensiste auctor a quo scriptum est inuenitur,