Vitae diui Aurelii Augustini Hipponensis episcopi et ecclesiae doctoris eximii, ex operibus eius concinnatae, rerumque ab eo gestarum et scriptarum libri quatuor. In quibus historiae ecclesiasticae Africanae, Manichaeorum item, Donatistarum, Arianoru

발행: 1646년

분량: 722페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

541쪽

incendium, quo se ac suos, cum ipsa in qua erat Ecclesia Gaudentius consi mere minabatur : addens, , t , si se iustos putarent, fugerent potius secundum praeceptum Domini Christi, quam nefandis sese

ignibus cremarent.

Respondit Gaudentius Dulcitio, Epistolis duabus: breuiore una, festinante ut asserebat perlatore t alia prolixa , quasi plenius diligentiusque ut arbitrabatur ipsis sacrosanctae legis diuinae verbis re

spondens t. a. Retract. c. i9. O I. I. coni. Gaud. c. I. Ora.

s. X I II. Dulcitim ad Augustinum confugit: is Gaudentium refutat, Dulcitium insit t.

DVlcitius Tribunus ambas Gaudentii litteras existimauit Augustino mittendas , ut eas potius ipse refelleret: ι. 2. Reιract. c. 9. ad harc territus voluntariis hominum fanaticorum mortibus, consuluit per litteras eundem: doceri cupiens, quemadmodum sit istis haereticis respondendum. Disi. 6ι. Augustinus autem quamquam esset & occupati ssimus, & plurimis huius generis opusculis multos iam libros implesset; in gratiam nihilominus Dulcitis & Thamugadensium, refutationem pollicitus, Dist. 6 i. ambas Gaudenti j litteras uno Libro redarguit: l. a. Retract. c. 39. ad litterarum verb Dulciiij argumentum respondens, Non debui, ait, contemnere petitionem tuam qua desiderasti a me institui, quemadmodum te oporteat haereticis respondere et quorum salus Domini misericordia, instantia quoque tuae strenuitatis, inquiritur. Quamuis enim ingentes eorum multitudines, unde plurimum gratulamur, quid sibi beneficii conseratur intelligant; quidam tamen eorum & Deo & hominibus miserabili instinctu furoris ingrati,si suis caedibus nos vastare non possunt, suo nos exitio terrere se credunt; aut laetitiam suam quaerentes de mortibus nostris, aut tristitiam n stram de mortibus sitis. Sed non debet tot tantorumque populorum salutem, furiosus er-

542쪽

ror hominum impedire paucorum. Quid eis velimus, non solum Deus & prudentes homines ; verumetiam ipsi cum sint nobis inimi cissimi, sentiunt. Cum enim sua pernicie terrendos putant; non dubitant nos timere ne pereant. Sed quid faciamus, videntes quod multi adiuuante Domino, per occasionem Vestram, viam pacis inueniant i Numquid prohibere nos possumus vel debemus ab hac V nitatis instantia , dum metuimus ne quidam durissimi, & in seipso, crudelissimi, non nostra, sed propria voluntate se perdant ' Diis. 6 r. Et post pauca. Proculdubio melius, incomparabili numerositate plurimis ab illa pestifera diuisione redintegratis atque collectis, quidam suis ignibus pereunt; quam pariter uniuersi sempiternis ignibus gehennarum, merito sacrilegae dissensionis ardebunt. dic. eis. Epist. Videri

in eandem rem potin ι. I. c t. Gaud. c. 12.

Replicat Gaudentius: iterum restondet Augustimis.

A ustini liber , quo binas illas Gaudentit redarguit, cum in

eius manus peruenisset; rescripsit quod ei visum est, ne, si tacuisset, conuictus esse videretur et nulla certe ratione respondens; sed magis se nec respondere, nec tacere potuisse, declarans. Quod etsi pollet satis intelligenter legentibus & conserentibus vltro citroque scripta, apparere; noluit tamen Augustinus sine rescripto relinquere, quidquid illud Gaudentii fuit: ideoque factum est, ut duo sint contra Caudentium Libri. l. a. Miris. O. 6 9.ιχ. mr.

Gaudent. c. I.

Hunc autem ordinem tempori sciue indicem, aliter atque Baronio ad Annum r . visum est, eis dedimus ; quod scriptos esse com. stet post congressionem cum Emerito, ut liquet ι. I .cent. Gaudens. cap. 14. 3δ. O 39. X xx 2 3. XU. Diuitiaco by Corale

543쪽

L I B. IV. C A P. I.

y. XV. Libri duo de Adulterinis coniugiis,

ad Pollentium. '

PRaeter- propter hunc Annum , POLLENT Ius vir studiosus, sed nulla ut apparet Ecclesiastica dignitate eminens, Auod eum fratrem dilectissimum tantummodo nominet Augustinus; proposita illum quaestione pulsauit: Vtrum id Apostoli, dum ait, Hu qui runt

in com to , pracipio non ego, sed Dominus, mulιerem a viro non discedere :quod si disesserat, manere innuptam , aut viro suo reconιiliari : Et νιν rorem non dimittat; ita sit accipiendum, ut eam quae sine catissa fornicationis discessit a viro , intelligatur prohibuit se nubere, quod Pollentius sentiebat: an vero etiam prohibuerit eam , quae a viro suo recesserit ea caussa quae sola permissa est, id est, fornicationis: quod ipse olim Augustinus docuerat, dum sermonem Domini in Monte Prcsbyter

explanaret. I. l. de adult. comug. c. l.

Ob hoc scripsit duos Libros, De Coniugiis adulterinis; quantum potuit. secundum Scripturas cupiens soluere difficillimam quaestionem. Quod nescire se ait, utrum enodatissime secerit: imo vero se non peruenisse ad huius rei periectionem sentit, quamuis multos sinus ejus aperuerit: uti iudicare poterit quisquis intelligenter legerit. I. 2. Retract. c- T. Hoc interim docet, Coniugis a coniuge discessim , nulla, praterquam fornicationis caussa, concedi: qui si fuerit sub tali utique causia permissus ; ad secundas attamen nuptias transitum vetari, non tantummodo verbis Christi apud Matthaeum c. s. sed etiam Apostolii. ad Corinth. 7. qui quamuis nullam discedendi caussam alleget, non tamen nisi ad fornicationis, discellium permittit. Neque enim praecepisset , si a viro discellerit, innuptam manere mulierem;nisi eam, cui discedere licuisset, illa una videlicet caussa , quae ibi propterea tacita est, quia notissma est, hoc est , fornicationis. Hanc enim solam Deus magi iter excepit , cum de dimittenda loque retur uxore: deditque intelligi, talem formam etiam in viro esse seruandam: Diqitigod by Corale

544쪽

AVG. COMMVNIS OMNIUM MAGISTER, S c. ras

tiandam : quoniam non solum mulier, non habet potestatem corporis

sui, sed vir; sed & vir, non habet potestatem corporis sui, sed

mulier. l. de adult. coniug. cap. s. videri potest l. 3 s. qq. q ast. vlt. Quapropter tum eodem, tum sequenti libro, pluribus conficit , paresic utriusque ius, parem utriusque poenam: imo tametsi femina peccauerit; non debere idcirco virum plumbeas iras gerere, ut nullo tempore reconciliationem admittat, quam cupit ipse fidei violator ab uxore obtinere. Operae pretium est audire ipsum sapientissimum Antistitem, hac de redisserentem. Cum hoc cis dicimus, inquit , non selum nihil volunt detrahere seueritati; sed irascuntur insuper veritati: & loquuntur atque respondent, Sed nos viri sumus. An vero sexus nostri dignitas hanc sustinebit iniuriam, ut cum aliis seminis praeter uxores nostras si quid admittimus, in luendis poenis mulieribus comparemur ' Quasi non propterea magis debeant illi sitas concupiscentias viriliter fraenare, quia viri sunt. Quas non propterea magis debeant mulieribus suis ad virtutis huius exemplum se praebere, quia viri sunt. Quasi non propterea minus debeant a libidine superari, quia viri sunt. Quasi non propterca minus debeant lasciuienti carni seruire , quia viri sunt. Et tamen indignantur, si audiant adulteros viros pendere similes

adulteris seminis poenas: cum tanto grauius eos puniri oportuerit, quanto magis ad eos pertinet, & virtute vincere di exemplo regere

feminas. Christianis equidem loquor, qui fideliter audiunt: Caput mutitru Uir: ubi se agnoscunt duces, illas autem comites esse debere. Et ideo cauendum eli viro illac ire vivendo, qua timet ne sequatur

uxor imitando.

Sed isti quibus displicet , ut inter virum Sc uxorem par pudicitiae forma seruetur: & potius eligunt, maximeque in linc caussa, mundi legibus subditi este quam Christi: quoniam iura scirensa non eisdem

quibus seminas, pudicitiae nexibus viros videntur obstringere : legant quid Imperator Antoninus , non utique Christianus, de hac re constituerit, ubi maritus uxorem de adulterii crimine accusare non sinitur , cui moribus suis non praebuit castitaris exemplum : ita ut

ambo damnentur , si ambos pariter impudicos conflictus ipse

conuicerit.

Nam supradicti Imperatoris haec verba sunt, quae apud Grego-X x x 3 rianum

545쪽

is rianum leguntur: Sanc, inquit, meae litterae, nulla parte caligae praeiudicabunt. Neque enim lipeneste culpa fuit, ut Matrimonium sol - , , ueretur, & secundum legem Iuliam Eupasia uxor tua nuberet; pr is pler hoc rescriptum meum adulteris damnata erit, nisi constet esse, commissum. Habebunt autem ante oculos hoc inquirere, an cum tudii, pudico viveres, illi quoque bonos mores colendi auctor fuisti. Peris iniquum enim mihi videtur esse, ut pudicitiam vir ab uxore exigat, , , quam ipse non exhibet: quae res potest & virum damnare, non obri compensationem mutui criminis rem inter utrumque componere, is vel causiam facti tollere. Quibus subdit Augustinus: Si haec obseruanda sunt propter decus terrenae ciuitatis; quanto castiores quaerit caelestis patria, di societas Angelorum ιλ. de adsit. sonmg. c. 8.

Libri contra Aduersarium legis σProphetarum.

INterea liber quidam euiusdam haeretici, siue Marcion istae, siue

cuiuilibet eorum quorum error opinatur, quod istum mundum Deus non fecerit: nec Deus legis quae data est per Moysen,& Prophetarum ad eandem legem pertinentium, verus sit Deus ; sed pessimus Daemon: cuiusmodi plures recensentur libro de haeresbus cum hic,inquam, Liber apud Carthaginem multis confluentibus,& alte tissime audientibus, in platea maritima legeretur: peruenerunt fratres ad eum studiosissime Christiani, eumque Augustino redarguen dum sine ulla dilatione miserunt: multum rogantes, ut nec ipse I spondere disserret. Resellit eum libris duobus : quos ideo praenotauit, Contra Αduersarium legis N Prophetarum; quia codex ipse qui missis erat, nomen Auctoris non habebat. l. a. Retris. 6. 8. Huius vero Auctoris, quicumque is fuerit, vestigia, sicuti adeo premunt hodie Athei & Libertini, ut eorum blasphema nugamenta

iam tum strangulata dici haud immerito possint; ita Manichaeus ille

546쪽

AVG. COMMUNIs OMNIUM MAGISTER, &e. 3

imitatus est, qui commentarium selim De duobus principiis , Iustiniano Imperatore in viam publicam proiecerat: quem a se repertum, brcui syntagmate Zacharias Episcopus Mitylenes mox refutauit: quod exitat apud Canissium Tom. I. Lect. Antiq.

s. XVII. Augustinus , Gratia diuina Vnicus ac perpetuus assertor.

SI cuiquam non negligenter Augustinum legenti obseruare liber, reperiet eum in omnibus pene operibus quae post damnatam Pelagii haeresin conscripsit, Pelagianismi dogmata tacite plerumque, ubi se occasio offert, perstringere r huncque unicum fuisse Augustiniscopum, Dei gratiam , quae fidei & vitae Christianae fundamentum

ac robur est, sartam tectam conseruare. Vt inter alia videre est in opere memorato coni. Λduers teg. ct Prophet. ι. 2. cap. 7. ct 8. Adeo ut, quantum contra Valentinianos & Gnosticos, Irenaeo;

contra Arrianos, Athanasio & Hilario; contra Nestorianos, Cyrillo; contra Eutychia nos Leoni Pontifici , Ecclesia Catholica tribuu- re consueuit ; tantum debeat Augustino in huius argumenti

Nam quemadmodum isti aduersus memoratos haereticos diuinitus sunt excitati; ita Augustinus, singulari Dei prouidentia , contra Gratiae Dei inimicos: cuius auspiciis & ductu Catholica acies pugnaret, ac vinceret. Vnde ipsius tametsi defuncti auctoritatem & f mam, aduersus tum eius, tum Gratiae Dei oppugnatores, Caelestinus Pontifex tuendam suscipiens, tantum illi perhibet scientiae testim nium; ut non modo illum dicat, Necessarium in scribendo non cxcessiile modum, neque ullo umquam sinistrae suspicionis vel rumore saltem fuisse asperuam; veru metiam inter optimos Ecclesiae Magistros suis semper antecessioribus habitum, qui proinde cunctis &amori & honori fuerit, meminisse se amrmet. Epist. ad Discopos Gallic. 2.ct, Prost. ι rent. Collat. c. 62. Sed haec extra callem: redeamus. f. X II.

547쪽

LI B. IV. C A P. I.

s. XVII LLiber contra Mendacium, ad Consentium.

ΕRant Priscillianiste vii impij, ita sordidissimi omnium haereti cirin quorum videlic t sectam, aliarum sordes, tamquam in sentinam quandam horribili et fione confluxerant. Cum essent , ut inruit Hieronymus, pars de turpitudine Manichaei, soli cum solis clauuntur mulierculis : & illud eis inter coitum amplexusque de--tant , Tam Pater omnipotens secandu imbribus aether Comugu in gremium lata defendu: ct omnes Magmia aut, magno ιοmminis corpore μι-.

Dist. ad Cleob. Propter occultandas autem contaminationes & turpitudines suas, habebant in suis dogmatibus ἐκ haec verba: Iura, periura, secretum prodere noti. Aug. l. de bars har. 7o. Vt qui ham sin suam non solum negando atque mentiendo, veru metiam peierando existimabant occulendam.

Visum idcirco fuit quibusdam Catholicis, Priscillianistas se debeare simulare r ut sic eorum latebras penetrarent. ιbιd. Quamobrem Consentius ad quem Presbyter adhuc Augustinus librum De Mendacio scripserat vir apprime Catholicus & cruditus, ex Zelo quo aduersus etiam latentes haereticos ircndebat, multis super hoc Augustinum, per Leonam quemdam Dei famulum, consuluerat: eo vi apparet propendens, ut cum eis sentiret quibus videbatur non ense illicitum , Priscillianistam se simulare; ad eorum penetrandos

errores.

Verum euolutis atque perlectis omnibus,& quanta potuit consideratione perpensis, quae Consentius miserat; id Augustinus fieri prohibet pluribus sane de caussis, quas pari robore atque elegantia adducit: modumque designat, quo contra Priscillianistas disputare oporteret. Atqiae ita librum Contra Mendaciumςondidit, quem

548쪽

ARIANI IN AFR. PELAGIANI IN ITAL. 337.

Exstant ad eundum nonnullae Augustini Epistolae, Be vieissim Consentit ad Augustinum i quem vitave Consentius tanti faciebat, H inter cetera praeconia quibus excellentiam ipsus Iu hnte prosequitur, libelli a se compositi praefatiunculam conscripsem his verbis r Placvit fluctuantem ei nostra cymbam , beatι augustini Fρί pistabilire sint/ntia. Epist. a M. L qua Epistola coniicere licci, Insulam Sardiniam inhabitasse.

G I A N I IN ITALIA.

. I. Bonifacius, s cum eo Gothi: qui Ariani.

I Nicrca cum Bonifacio quem bellicis artibus praeclare instructum, Anno Callinus,dux exercitus contra Vandalos in Hispaniam missi, inep-qir. to & iniurioso imperio, ab expeditionis suae societate auerterat Gothi in Africam irrepsere, Ariana haeresi pridem insccti. Resert quippe Orosius, Gothos petiisse quondam ad se mitti Episcopos, a quibus Christianae religionis doriri nam discerent: Valentem voro Imperatorem cis misisse Doctorcs Arianos: atque ita Gothos primae suae fidei rudimenta ab Arianis accepta, in posterum retinuisse. Cuius perinde rei praemium, iusto Dei iudicio, Valens tuli tra Gothis, quorum ille animis pestiferum erroris virus infuderat,

concrematus.

Nam cum bello in Thracia gesto , in quo Romanae Legiones a Gothis ad internecionem usque caesae sunt, Valens sagitta saucius fu- feret, atque obdolorem saepius equo delaberetur; ad cuiustam vil-ulae casam deportatus es t ubi ab insequentibus Barbaris deprehensus, igne consumtus est. Orosl. 7 ap.33. videri quoque potest Ammian.

Marcell. lib. 3I. S. II.

549쪽

ET quandoquidem Augus inus,postquam ca rcccnsiuit quae contra Pelagianos & Donatistas hactenus clucubrauerat, dicat venisse in manus suas quemdam Sermoncm Arianorum, sine nomine Auditoris sui: cui,petento atque instante qui eum miserat,quanta potuit breuitate ac celeritate respondit ;l. 1. Ret. capsi. existimari haud tomore potes eumdem librum hac circiter tempeltate, qua N Sermo prodierat, edidi isse. Liceat idcirco subiicere haud inepte hoc loco,tametsi alio sortas. se tempore & occasione pronunciatum, quod inquit: In illo Populo, fratres, in quo multa si3ua faciebat Moyses per virgam , exsurrexerunt magi Pharaonis, facientes & i psi prodigia contra famulum Dei Moysen. Sed ad hoc quadam mira faccre pcrmiisi sunt, ut mirabi

lius vincerentur.

Magi Pharaonis quid aliud significabant, nisi omnes haereti coeministros diaboli, qui sub nomine Christi deuorare cupiunt popi

tum Christi l Scatent nunc haereses in hanc terram, tamquam serpentes Magorum , quos deuorauit & deuorat ille serpens exaltatus in ligno. Sed quoniam non est temporis ire per multos; lingulorum capita conterantur : quomodo exturgunt, lic devorentur. iiiiit hic ut nollis, dilecti simi, viperea doctrina Donatistarum rcontrita est, consuima est. Manich Eorum v cnenum aspidis surreps rat: contritum est, consumtum et . Pelagianorum nouum clogma a ministris diaboli, tamquam a magis Pharaonis excitatum , illi nostro serpenti certamen indixit: conteritur,consumitur. Cu tot serpentum capita , Catholica doctrina contriuerit, dissipauerit, cosum serit; ecce uobis unus anguis Arianus, olim mortuus, insultat, caput erigit , veluti vivum se demonstrare conatur , quem iam olim constat occisum. Serm. de Carai hys c. F rom.st. Sane libro illo, quem cootra Sermonem Arrianorum conscripsit, destruit carnales & blasphemas cogitationes eorum, pondere ciui

narum

550쪽

narum Scripturarum : Ostendens nullam esse in Trinitate naturae diauersitatem : nullam in perlonis inaequalita tona : Deum in Essentia unum , in Perlonis Trinum ζ quarum Una alteram neque tempore, neque Maiestate , neque operatione praecedat , excedat , aut succedat. Eandem haeresim alibi quoque frequenter oppugnat, quast. So. 969. inter 8 s. l. . de Con Euang. c. IO. Orat. coni. Iudaeos, Paganos ct Arianos. Epist. 56. ut iam de disputationibus nihil dicamus, quas cum Pasccntio, Maximino , S Feliciano habuit: de quibus suo loco agemus postea.

s. III. Bonifacius Augustino charm.

ERat Bonifacius, de quo dixi, genere Thrax , Sebastiani Comitis cuius multa cum laude meminit Victor Vticens. l. I. ' socer: pietate insignis, multarumque rerum scientia r charus idcirco Augustino: cuius ad illum exstant, Praeter Librum de Correctione Donatistarum, S Epistolam To. ac 2 os . aliae plures: qua S,quia contra morem scribendi Augustini breviculae sunt, in Appendicem relatas, abiudicant ei nonnulli: alii vindicant, germanasque cile volunt; si non ab Augustino, ab Alipio saltem, vel Aurelio Carthaginensi conscriptas. Faron. Anno q22. Continentur iis quaedam ad hunc annum roserenda : quae videre Lector potest in Appendice Tom. 2. Epist. I. 2.3. O 6. Porro aliis quibusdam ea significantur, quae biennio circiter post euenerunt : quando Castinus, e Consule priuatus effectus, & apud Bonifactum quem prius oderat: in Africa cum exercitu Gothorum agentem, profugus; salutem ab eo, mutata rerum facie quaesiuit, S: Augustini interuentu tantisper inuenit. Epist. Io. II.

SEARCH

MENU NAVIGATION