장음표시 사용
201쪽
super puteum Sedebat in via, ut in ore duorum , vel trium testium Trinitatis clareat sacramentum . Reversis iam tribus ad fundam , eam tumidam vidente prohibet sanctus quemquam illorum appropinquare , ut orationis virtute daemonis prodatur fallacia. Recedens inde quantum iactus est lapidis, orationi sacrae incumbit: rediens ab oratione iubet fratrem levare bursam , quae, ipso exorante , pro pecunia colubrum continebat. Tremit frater, & stupet, & nescio quidiam praesentiens alia, quam solito, animo volvit. Timore tandem obedientia: sanctae dubietatem ' abigens cordis bursam manibus capit, Sc ecce serpens non modicus de bursa exiliens diabolieam deceptionem fratri monstravit; & ait sanctus. ad eum: pecunia servis Dei , O frater, nihil aliud est, quam diabolus, & coluber venenosus.
De paupertate vestimentorum. I Ndutus homo iste virtute ex alto plus intus igne
calescebat divino, quam foris corporeo tegumen to . Execrabatur vestitos triplicibus , & qui pωternecessitatem mollibus utebantur in ordine. Nece sitatem Vero, quam non ratio , sed voluptas ostentat, signum extincti spiritus asserebat : spiritu, inquit, tepido. & pedetentim a gratia frigescente, necesse est, carnem , & sanguinem quae sua sun t quaerere . Quid enim, ait, restat, anima non inveniente deli'tias, nisi ut caro convεrtatur ad suas & tunc animalis appetitus necessitatis articulum palliat, tunc sensus carnis conscientiam sormat. Subdebatque t adsit fratri nostro vera necessitas , quaevis eum indigentia tangat; si satissae e re properat, eamque a se longe
repellere, quid mercedis accipiet incidit quaedam
202쪽
oecasio meriti, sed displicuisse sibi studiose proba.vit. His , & similibus ignotos necessitatibus configeia hat , cum ipsas patienter non ferre nihil aliud sit,
quam AEgyptum repetere . Denique nulla vult oce sione plures duabus tunicas fratres habere, quas tamen consutis petiis resarcire concedit: exquisitos pannos horrere lubet , & contraria lacientes acerrimet eo ram omnibus mordet; atque ut tales suo exemplo eonfunderet, super tunicam propriam rudem consuit saccum ue in morte etiam exequialem tunieam vili sac- eo petiit operiri . Fratri bys autem, quos urgeret ininfirmitas , seu necessitas alsa , mollem subtus ad carinnem tunicam indulgebat, ita tamen , quod foris inhabitu asperitas, & vilitas servaretur ; dicebat enim: tantum adhuc laxabitur rigor, dominabitur tepor, quod filii pauperis patris etiam sortu laticos portare , colore solum mutato, minime verebuntur. Non tibi, pater, mentimur filii alieni, sibi potius nostra mentitur iniquitas. Ecce enim luce clarius innotescit, &crescit in dies . Nonnunquam etiam haec ingeminabat sanetus tquantum fratres declinabunt a paupertate, tantum
mundus declinabit ab eis, A quaerent, inquit, &non invenient; sed si dominam meam paupertatem complexi fuerint, mundus eos nutriet, quia mundo dati sunt ad salutem . Et iterum e commercium est inter mundum , & fratres; debent ipsi mundo bonum exemplum, debet mundus eis provisionem necessitatum . Quando ipsi retraxerint bonum exemplum fide mentita, retrahet mundus manum iusta censura. Paupertati cavens homo Dei multitudinem metuebat, quam etsi non res, tamen species divitem monstrat ; unde dicebat o si fieri posset, poterit, inquam, ut mun
dus perraro fratres Minores aspieiens ide) paueitate
203쪽
anireturi Indissolubili itaque vinculo dominae pauperistati connexus non primentem , Sed futuram eius dotem expectat. Psalmo si qui paupertatem sonant, ut illud, patienti ' pauperum , &, videant pauperes, Selaetentur , ferventiori affectu , & laetiori iubilo deean
De perevda eleem yua . ΡAter sanetus utebatur eleemosynis ostiatim quaesitis
multo libentius, quam oblatis; verecundiam mendicandi inimicam saluti dicebat, verecundiam in mendicando eam , quae pedem non retrahit, sanctam esse confirmans ; nasci ruborem in tenera fronte laudabat, timore confundi non ita. Nonnunquam suos adpetendam eleemosynam hortans his utebatur verbis et ite, inquit, quoniam hac novissima hora fratres Minores commodati sunt mundo, ut electi in eis compleant
unde a judice commendetur quod uni secistis ex fratribus meis minoribus, mihi fecisti ; unde privilegiatam a magno propheta dicebat religionem ,
quae titulum nominis ejus tam evidenter expressit. Ideoque volebat fratres non solum in ei vitatibus, sed in heremis commanere , ubi cunctis. merendi tribue retur materia, & excusationis velamen reprobis tolleretur . Ne vel semel sanctam illam sponsam offenderet, hoe facere solitus erat servus excelsi . Si quando invitatus a dominis mensis esset profusioribus honoran. dus , prius per propinquas vicinorum domos panum fragmenta quaerebat, ac deinde sic ditatus inopia suestinabat accumbere. Interrogatus quandoque cur faceret istud, respondebat, pro laudo ad horam concesso haereditatem stabilem se relinquere nolle. Paupertas , inquit, est, quae haeredes, & reges regni caelorum instituit, non falsae vestrae divitiae . Cum
204쪽
Cum venerandae memoriae Papam Gregorium adhue in minori ossicio constitutum visitaret quadam vice sanctus Franciscus, instante iam hora comestio nis, pro eleemosynis vadit, & rediens frusta nigri panis super Episcopi mensa componit ; quo viso, ali quantulum verecundatur Episcopus , maxime propter
convivas noviter invitatos . Acceptas autem eleemosynas pater militibus, & cappellanis convescentibus laeto vultu distribuit, quas universi mira devotione suscipiunt, alii comedentes, alii ob reverentiam re servantes . Finita comestione, surrexit Episcopus, &iotrorsum virum Dei assumens, elevatis brachiis am plexatus est eum: mi frater, inquit, eur fecisti mihi verecundiam in domo , quae tua est, & fratrum tuorum, ut pro eleemosynis ires 3 Ad quem sanctus: honorem potius vobis exhibui, dum maiorem domi num honoravi ; siquidem beneplacitum est Deo in paupertate , & ea maxime , quae mendicitas volvata ria est. Ego autem regalem habeo dignitatem, & nobilitatem insignem illum sequi Dominum , qui cum
esset dives, pro nobis egenus factus est. Et addidit: plures delitias sumo de paupere mensta , quae parvis eleemosynis occupatur, quam de magna, in quibus fercula, quorum vix est numerus. Exinde plurimum
aedificatus Episcopus dixit ad sanctum: fili, quod bo
num est in oculis tuis, fac, quia Dominus tecum est. Nonnunquam vero se ipsum exercitans, & fra trum verecundiae parcens ipse solus in principio proeleemosynis discurrebat. Videm autem plures voca tionem suam non debite attendentes, semel aliquando
dixit: charissimi fratres, Dei Filius nobilior nobis erat, qui pro nobis se fecit pauperem in hoc mun
do . Suo amore viam paupertatis elegimus: non de'
bemus confundi pro eleemosynis ire, rrham caelesti'
205쪽
haered itatis erubescere nequaquam regni haeredibus eo venit . Dico vobis, multos nobiles, & sapientes no- sim congregationi iungendos, qui pro honore ducent, eleemosynas mendicare. Vos igitur, qui estis illorum primitiae, laetamini, ' gaudete, nec renuatis facere quae sanctis illis facienda transmittitis. Dicebat saepe beatus pranciseus, quod verus frater Minor non multum ruboris) subire deberet, quando pro eleemosynis iret; & quanto nobiliortilius meus est, tanto sit promptior ad eundum , . quoniam taliter ei merita cumulantur. Aderat in . quodam loco frater quidam ad eleemosynam nullus
ad mensam plures, quem sanctus attendens Ventris amicum , fructus participem , laboris expertem , si e semel intulit ei : vade viam tuam , frater musea, quoniam vis comedere sudorem fratrum tuorum , &esse otiosus in opere Dei. Similis es fratri apum , laborem apum non substinens mella vult come-ere primus. Deprehensam carnalis homo suam ingluviem noscens, mundum , quem pondum dereliquerat, repetit. Exivit namque religionem, & qui nul-dus ad eleemoVnam fuerat, nullus jam frater; coe qui plures ad mensam, pluribus daemon ethcitur . Alio tempore apud Portiunculam cum frater quidam rediret de Assisio cum eleemosyna , propin quus iam loco coepit in cantum prorumpere, & Do
minum alta voce laudare. Quo audito, repente exilit sanctu', accurrit foras, Si osculato fratris humero,
sacculum suo impon.: benedietus, inquit, sit frater meus, qui promptus vadit, humilis quaerit, gaudens
Contigit beatum pranciscum infirmitatibus plenum , & jam sere ad extrema vergentem in loco Noceriae requiri a populo Assisii nuntiis suis solemnibus
206쪽
VIT ALTERA I 8 diibui destinatis, ne gloriam suam alteri darent de
corpore viri Dei . Cumque milites reverenter in equis ipsum transveherent, devenerunt ad villam quamdam pauperrimam nomine Satrianum , ubi cum fames, ct hora cibi expeterent, euntes , & nihil venale invenientes milites redierunt ad beatum Franciscum dicentes: oportet, ut des nobis de eleemosynis tuis, quoniam nihil habere possumus ad emendum . Respondit sanctus, & dixit: ideo non invenitis, quia in vestris muscis plus, quam in Deo confiditis; muscas nempe denarios vocavit. Sed revertimini , ait , per domos, quas circuistis, & amorem Dei pro denariis offerentes , humiliter eleemosynam petite . Nolite erubescere, quoniam universa in eleemosynam concessa sunt post peccatum , dignisque, &indignis eleemosynarius ille magnus clementi pietate largitur. Ponunt erubescentiam milites , & eleemosynas prompte petentes , plura Dei amore, quam denariis emunt; siquidem cum hilaritate certatim cuncti dedere, nee lavatuit fames , ubi paupertas opulenta praevaluit. In eleemosynarum datione animarum lucrum potius quam carnis subsidium requirebat, & non minus in dando, quam in accipiendo se ipsum ponebat ceteris in exemplum. Cum enim apud Alexandriam Lombardiae verbum Dei praedicaturus accederet, & a quodam viro timente Deum , famaeque laudabilis devote fuisset susceptus hospitio, rogatus ab eo, ut propter sancti evangelii observantiam de omni apposito manducaret, annuit benigne hospitis devotione devietus. Aecurrit ille sestinus, & caponem septennem studiose homini Dei praeparat manducandum. Sedente ad mensam pauperum patriarcha,
ct familia iucundante . extemplo adest ad ostium filius
207쪽
sitius bellat omni gratia pauper, rerum oportunatum simulans paupertatem. Proponit sagaciter amorem Dei eleemosynam expetendo, & voce lacrimabili propter Deum sibi postulat subveniri. Recognoscit sanctus nomen super Omnia benedictum , & duleius sibi melle; gratissime membrum suscipit avis appositae , ac pani suppositum petenti transmittit. Quid plura Reservat infelix datum, ut sancto inserat Oin probrium . In crastinum populo congregato, Sanctus more suo praedicat verbum . Mugit subito sceleratus ille, & membrum eaponis ostendere nititur omni plebi: ecce , garrit, qualis est Franciscus iste , qui praedicat, quem honoratis ut sanctum ; videte omnes earnes, quas mihi sero, dum comederet, dedit. Inerepant illum pessimum universi , & velut daemone plenum omnes obiurgant; piscis revera omnibus apparebat quod nitebatur ille asserere membrum fore eaponis. Nam ' & ipse miser obstupefactus mira-- culo compulsus est confiteri quod ceteri fatebantur. Erubuit tandem infelix , & facinus deprehensum poenitentia diluit, coram omnibus veniam postulavit a
sancto, exponens quam habuit 'nefariam voluntatem. Redeunt carnes ad suam speciem , postquam rediit p varicator ad mentem .
De renuntiantibus secuti. Docebat sanctus venientes ad ordinem ante tradere mundo libellum repudii, prius sua foris , postea se intus Deo offerre. Nonnisi expropriatos, S nihil penitus retinentes ad ordinem admittebat tum propter verbum saneti evangelii, tum ne forent in scandalum loculi reservati . Contigit in Marchia Anconitana post p dicationem sancti venire quemdam
208쪽
ad ipsum humiliter introitum ordinis postulantem a ad quem sanctus: si vis pauperibus iungi, mundi pauperibus prius tua distribue. Quo audito, perrexit homo , & ductus amore carnali sua suis disperis sit , nihilque pauperibus. Factum est, cum rediret,& liberalem illam munificentiam sancto reserret, irinridens pater dixit: vade viam tuam , frater musca , quoniam nondum existi de domo , ct cognatione tua. Consanguineis tuis tua dedisti, & defraudasti pauperes , dignus non es pauperibus sanctis; incepisti a carne, ruinosum fundamentum spirituali fabricae conlocasti. Rediit animalis homo ad suos, & repetiit sua, quae pauperibus derelinquere nolens, virtutis propositum citius dereliquit. Multos hodie talis miseranda distributio fallit, temporali exordio vitam beatam quaerentes. Neque enim quisquam propterea se Deo consecrat, ut suos divites faciat, sed ut pretio miserationis peccata redimens fructu boni operis Vitam. acquirat. Saepe enim, si fratres egerent, potius ad alios recurrere , quam ad intrantes ordinem do-euit , primo quidem propter exemplum , deinde ad vitandam Omnem turpis commodi speciem.
De quadam visione , qua facit ad paupertatem. et
LIbet huius sancti visionem referre memoria dignam . Nocte quadam longa tandem oratione conclusa, lente soporatus obdormit. Introducitur anima illa sancta in sanctuarium Dei, videtque per SOm num inter alia dominam quamdam sic se habentem, caput aureum Videbatur, argentea pectus ,& brachia , Venter chrystallinus, & deinceps in infimis ferrea ἔalta erat statura, subtili compage hac regula coaptata I verumtamen egregiae formae domina mantello Sor , di-
209쪽
dido tegebatur. Mane surgens beatus pater, Sancta homini fratri Pacifico recitat visionem , non tam eis elucidat quid ' portendat. Hanc etsi multi fuerint interpretati pro libitu , non abs re credo praedicti Pacifici interpretationem tenere , quam in ipso auditu suggessit ei Spiritus sanctus. Haec, inquit, domina egregiae formae sermosa anima sancti Francisci est: caput aureum contemplatio, & sapientia aeternorum : pectus, & brachia de argento eloquia Domini sunt corde meditata , & opere adimpleta : rigida chrystallus sobrietatem, splendida castitatem designat : serrum summa perseverantia est: porro sordidum mantellum despectum corpusculum crede, quo anima pretiosa contegitur. Multi attamen spiritum Dei habentes dominam istam vel ut sponsam paris intelligunt paupertatem : istam , inquiunt, fecit gloriae praemium auream , famae praeconium argenteam , una foris, & intus absque loculis professio chrystallinam, finalis perseverantia ferream; huic autem pratclarae dominae mantellum sordidum animalium hominum reputatio texuit . Plures oraculum istud religioni eoaptant ,. Successionem temporis cursu Danielis sequentes ; sed ad patrem pertrahere hinc maxime liquet, quod arrogantiam vitans interpretari penitus noluit. Et quidem si stillasset ad ordinem , non muto Silentio pertransisset.
De ' compassione sancti Fraucisci ad pauperes .HIc vir quantae compassionis ad pauperes fuerit,
quae valeat lingua narrare λ Sane clementiam habebat ingenitam, quam superinfusa pietas duplicabat. itaque liquescebat animus Francisci ad pauperes, Scquidus non poterat manum , exhibebat affectum ; quid
210쪽
VITA ALTERA I9 Iquid desectus, quidquid penuriae in quoquam cerne-.bat, reduci mente , ac celeri conversione regerebat
in Christum ; sic filium pauperis dominae legebat in
pauperibus cunctis, nudum corde gerens quem illa nudum in manibus. At vero cum omnem a se rete gasset invidiam, sola carere non potuit invidia paupertatis ; si quidem pauperiorem se ipso videret, protinus invidebat, & aemula paupertate concertans vinci se timebat in illo. Accidit die quadam , cum praedicando vir Dei discurreret, pauperculum quem dam obvium habere in via, cuius cum nuditatem conspiceret, compunctus ad socium vertitur dicens e magnam verecundiam intulit nobis huiuq inopia , &nostram paupertatem plurimum reprehendit. Cui respondit socius: qua ratione, frater λ Et sanctus lamentabili voce respondit: pro meis divitiis, pro mea domina paupertatem elegi, ct ecce relucet magis in isto. An ignoras, quod per totum mundum insonuit extra nos pro Christo nos pauperes esse pSed aliter se habere, pauper iste convincit. Ο invisa invidia i o aemulatio filiis aemulanda i ' non haec illa est, quae de alienis bonis affligitur ; non illa, quae solis radiis obscuratur; non illa, quae pietati opponitur; non illa, quae livore torquetur. Putas evangelicam paupertatem non habere aliquid invidendum Z Christum habet, & per ipsum in omnibus omnia. Quid. redditibus inhias, clerice hodiernep Crastino scies divitem fuisse Franciscum, cum in manu tua redditus invenies tormentorum . Alia suae praedicationis die quidam pauperculus,& infirmus venit ad locum ; cuius duplex incommodum miseratus , inopiam scilicet, & languorem caepit cum socio de padpertate habere Sermonem, cum