Seraphici viri s. Francisci Asisiatis vitae duae auctore b. Thoma de Celano ..

발행: 1806년

분량: 310페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

liter seribebat in corde . Memoriam pro libris habeabat , quia non frustra semel capiebat auditus quod continua devotione ruminabat affectus. Hunc discen di , legendique modum fructuosum dicebat, non per millesios evagari tractatus. Verum habebat, qui desiderio vitae aeternae nihil. praeponeret. Asserebat autem scientiatum ad scientiam Dei facile perventurum eum , qui scripturae intendens humilis non pnesum. ptuosus inquireret. Enodabat frequenter quandoque dubia quaestionum, & imperitus verbis intellectum,& virtutem luculenter promebat . Manente ipso apud Senas , eontigit illue venire quemdam de ordine Praedicatorum , virum quidem spiritualem , ct sacrae theologiae doctorem . Visitato igitur beato Franciseo , ipse peritus, & sanctus diu de uerbis Dei dulcissima collatione fruuntur . Interrogavit autem eum dietus magister de illo Egechielis verbo : si non annuntiaveritis impio impietatem suam, animam eius de manu tua' reauiram ; dixit enim tmultos, bone pater , ipse e flosco, quos sciens esse in peccato mortali, non semper impietatem suam annuntio. Numquid de manu mea talium animae requirentur Θ Cui cum beatus Franciseus idiotam se diceret , & ideo magis docendum ab eo, quam supra Scripturae sententiam respondere, adiecit humilis ille magister e frater, licet ab aliquibus sapientibus verbi hujus responsionem audierim , libenter tamen super hoc tuum reciperem intellectum . Dixit ad eum beatus Franciseus: si verbum universaliter debet inistelligi , taliter ego accipio, quod servus Dei sic

debet vita , & veritate in se ardere , ut luce exempli , & lingua eonversationis omnes impios reprehendat; sie, inquam, splendor vitae esus, & odor s mae ipsius omnibus annuntiabit iniquitatem eorum .ptu

222쪽

- VITA ALTER K ao 3 plurimum itaque vir ille aedificatus, abscedens dixit sociis beati Francisci: fratres mei , theologia viri

huius veritate , & contemplatione subhixa est aquila volans ; nostra vero scien tia ventre graditur super

terram .

Alio tempore cum esset in Urbe in domo euiusdam Cardinalis , de obscuris interrogatus sermonibus ita profunda ponebat in lucem , ut putares eipsum semper inhabitasse scripturas; dixitque ad eum dictus Cardinalis: ego non te interrogo tamquam litteratum , sed quasi hominem habentem spiritum Dei , & tuae responsionis Qerbum ideo libenter accipio , quia scio ipsum a solo Deo procedere . Infirmanti sibi , & undique pervaso doloribus dixit aliquando socius eius: pater, semper ad scri. pturas confugium habuisti , semper illae tibi dolorum praebuere remedia : fac , oro , & nunc tibi de prophetis aliquid lesi ; fortassis exultabit spiritus tuus

in Domino . Cui sanctus : bonum est scripturae testimonia legere, bonum est dominum Deum nostrum

in ipsis exquirere ; mihi vero tantum jam ipse descripturis adlegi , quod meditanti, & revolventi satissimum est 4 Non pluribus indigeo, fili; scio Christum pauperem crucifixum. fl

Frat in Marchia Aneonitana secularis quidans /sui oblitus, & Dei nescius, qui se totum prostitue-

rat vanitati . Vocabatur nomen eius Rex Versuum ,

eo quod princeps foret lasciva cantantium, & inventor secularium cantionum e ut paucis dicam , usque adeo gloria mundi extulerat hominem, quod ab imperatore fuerat pomposissime coronatus . Cum itaqueste in tenebris ambulans iniquitatem traheret in funiculis vanitatis, miserata divina pietas miserum cogitat revocare ne pereat qui abiectus eraς. Occurruiat

223쪽

sibi invieem divina providentia beatus Franeiseus, Aeipse ad quoddam monasterium Pauperum inclusarum; venerat illuc beatus pater ad filias eum sociis suis , venerat ille ad quamdam suam consanguineam cum s dat. bus multis. Facta autem manu Domini super iIlum , videt corporeis oculis sanctum Franciscum duobus transversis ensibus valde fulgentibus in modum

crucis signatum , quorum unus a capite ad pedes, alius a manu in manum per pectus transversaliter te debatur . Non noverat ipse beatum Franciscum, sed, tanto monstrato miraculo, mox cognovit eumdem.

Subito autem stupefactus ad visum, incipit vel in longum meliora proponere ; beatus vero pater cum primo praedicaret communiter omnibus, gladium ver-hi Dei transvertit in hominem ; seorsum namque de seculi vanitate , & mundi contemptu dulciter commonet illum, ae deinde transverberat eor illius divina comminando iudicia. Respondit ille eontinuo rquid opus plura serere verba ρ veniamus ad facta . Tolle me ab hominibus, & magno me imperatori restitue . Altera die induit eum sanctus , & ad Dei pacem reductum fratrem Pacificum nominavit. Huius conversio eo magis aedificatoria fuit multorum , quo latior fuerat vanorum turba sodalium . Gaudens sO-eietate beati patris frater Pacificus, sentire incipit

quas nondum senserat unctiones. Iterato namque videre permittitur quod aliis velabatur; aspexit enim post pauca magnum signum thau super frontem beati Francisci, quod diversicoloribus circulis pavonis pulchritudinem praeferebat. Licet autem evangelista Franciscus per materi γlia, & rudia nudibus praedicaret, utpote qui sciebat, plus Opus esse virtute, quam verbis, tamen inter Nirituales, magisque capaces mirifica, .& profunda

224쪽

. VITA ALTERA Iosparturiebat eloquia; brevibus innuebat quod erat ineffabile , & ignitos interserens gestus, & nutus, totos rapiebat auditores ad caelica. Non distinctionum clavibus utebatur, quia quos ipse non inveniebat, non ordinabat sermones; dabat voci suae vocem vim tutis vera veritas, & sapientia ' Christus. Dixit aliquando physicus quidam , vir eruditus, & eloquen ecum ceterorum praedicationem de verbo ad verbum retineam , sola me effugiunt quae sanctus Franciscus eructat, quorum si aliqua committo memoriae, non illa mihi videntur, quae sua prius labia distillarunt. Non solum in praesentia virtuosa erant verba Francisci , sed per alios quandoque transmissa vacua non redibant. Accidit siquidem ipsum ad civitatem Aretii devenire quandoque, cum ecce tota civitas intestino bello quassata propinquum sui minabatur excidium . Hospitatus itaque vir Dei in burgo extra civitatem videt super terram illam daemones exultantus , & cives ad civium exitia succendentes; vocans autem fratrem , Silvestrum nomine , virum Dei , di- tgnae simplicitatis praecepit ei dicens: vade ante po tam civitatis, & ex parte omnipotentis Dei daemonibus praecipe , ut ' quam cito exeant civitatem . F

stinat pia simplicitas ad obedientispi prosequendam ,& praeoccupans in laudem faciem Domini clamat ante portam valenter: ex parte Dei , & iussu patris nostri Francisci procul hinc discedite daemones universi . Redit ad pacem paulo post civitas, & civilitatis in se iura magna tranquillitate custodiunt; unde postmodum praedicans eis beatus Franciscus, in principio praedicationis dixit: vobis sicut quondam di bolo subiugatis, & vinctis daemonum . loquor , quos inde scio cuiusdam pauperis precibus liberatos . . lPraedicti Silvestri conversionem, qualiter eum . ' i a

225쪽

ad intrandum ordinem moverit', non indignum er do praesentibus copulari . Silvester itaque Sacerdos fuerat secularis de ei vitate Assisii, a quo lapides proreparanda ecclesia quondam emerat homo Dei . Hic cum videret illo in tempore fratrem Bernardum, qui post sanctum Dci Minorum ordinis prima plantula fuit, sua perfecte relinquere ,, ac dare pauperi bus , veraci cupiditate succensus apud virum Dei de lapidibus olim sibi venditis movet querelam , quasi non persectum ' ei pretium solutum extiterit. Subridet Franciscus animum Sacerdotis advertens avaritiae veneno infectum ς sed refrigerium maledicto ardori

cupiens utcumque praestare , manus eius non numerata pecunia replet. Gavisus est Presbyter Silvester in datis; sed plus liberalitatem. dantis miratus, domum

regressus factum Saepe recogitat, seneseentem iam sediligere. mundum ' murmure felici submurmurat, &iuvenem illum se cuncta despicere stupet. Odore bo. no iam proinde pleno misericordiae suae Christus aperit sinum: ostendit per visionem opera Francisci quantum Valeant, quanta coram ipso . eminentia subgeant , quam magnifice totam mundi machinam compleant . Videt namque in somnis crucem auream de ore procedentem -ncisci , cuius summitas ecclos tangebat, cujus brachia protensa in altum utramque mundi partem amplexando tingebant . CompunctuSSacerdos in visu damnosam excutit moram , reliquit mundum, viri Dei perseetus aemulator effettur. Pedi

secte hic coepit in ordine eonversari , & perfectissime Christi gratia consumavit. Sed quid mirum , si

Franciscus crucifixus apparuit, eui tantum cum cruce

fuit 8 Cruce mirifica sic interius radicata , quid magnum , si de terra bona exoriens fores, frondes I &fructus protulit conspecti vos Nil alterius generis in

226쪽

VITA ALTERA 2OTilla potuit gigni, quam ita sibi totam crux alia mirabilis a principio vendicavit. Sed iam nune ad mainteriam recurrendum .

Tentatione spiritus, quae carnis incentivo subtilior est, & pejor, accidit fratrem quemdam diutius esse vexatum ; qui tandem ad sanctum Franciscumveniens, ad pedes eius se proiecit humiliter; amarissimis autem inundans lacrimis nil dicere prie valebat altis singultibus praepeditus. Movetur pietas patris in eum, & malignis impulsibus naolestatum cognoscens ait: praecipio vobis, daemones, in virtute Dei , ut

amodo fratrem meum non impugnetis, sicut hactenus praesumpsistis. Mox discussa tenebrarum caligine, liber frater exurgit, nec plus vexationem sentit, quam si nullatenus habuisset. Ad bruta' quoque verbum suum mirandae fuisse virtutis alibi satis elucet; tangam tamen unum , quod ad manum est. Hospitato quadam nocte servo excelsi apud monasterium sancti Verecundit de episcopatu

Eugubii, ovicula quaedam agniculum peperit in illa

nocte. Aderat sus crudelissima , quae vitae innocentis non parcens, rapaci eum morsu necavit, cognoscenistes vere suem illius malefitii ' ream . Hoc audito , mira compassione pius pater movetur, & agni cuiusdam alterius recordatus mortuum lacrimatur agni culum, coram omnibus dicens: heu, frater agnicule , animal innocens, utile semper omnibus repraesentans lMaledicta sit impia, quae te interfecit, nullusque ex ea comedat homo, vel bestia . Mirabile dictui Statim. infirmari coepit porca malefiea, & tribus diebus

poenarum tormenta persolvens ultricem tandem pertulit necem. Projecta est utem in vallo monasterii,

ubi longo tempore iacens in modum tabulae desiccata nulli suit esca famelico.

227쪽

Contra familiaritates mulierum.

ΜEllita tossica, samiliaritates videlicet mulierum,

quae in errorem inducunt etiam viros sanctos, jubebat penitus evitari p timebat enim ex hoc tenerum cito frangi , & fortem saepe spiritum infirmari. Harum contagionem evadere conversantem eum eis, nisi probatissimum virum, tam facile dixit, quam iuxt. scripturam in igne ambulare , nec comburere plantas. Ut autem loqueretur manu , se ipsum exemplar omni&praebebat virtutis ; siquidem sarcina usque adeo minlesta erat, ut non cautelam, Vel exemplum crederes,

sed formidinem, vel horrorem. Quando earum importuna loquacitas faciebat in loquend9 eonfitetum , verbo abbreviato, & humili vultu deiecto, advocabat silentium . Nonnunquam vero caelo intentus luminibus, inde extrahere videbatur quod de terra musitantibus respondebat : eas vero, in quarum mentibus sacra, devotionis instantia domicilium sapientiae collocarat, mirisque brevibus instituebat sermonibus. Quando eum femina loquebatur, sonorae, ut ab Omnibus posset audiri , voce dicenda promebat Dixit autem S eio semel e fateor veritatem , charissime , nullam me, fit aspicerem, recogniturum in facie, nisi duas. Illius. inquit, & illius mihi vultus cognitus est, talterius nescio. Optime, pater, quoniam sanctificat neminem aspectus earum: optime inquam, quoniam lucis nihil, damni quam plurimum, vel temporis quidem. Impedimento haec sunt arduum volentibus iter intendere, A faciem plenam gratiarum conspicere . Solebat autem non castos oculos aenigmate talieonfingere. Rex praepotens duos ad reginam successive nuncios misit. Redit primus, & tantum verba

228쪽

verbis reportat; si quidem oculi in capite fuerant, nec prosilierant quoquam . Redit alius , Si post bre-ina verba, quae refert, longam de dominae pulchrit dine texit historiam : vere , domine , vidi pulcherrimam . Felix qui fruitur. At ille e servsse nequam ., in sponsam meam oculos impudicos egisti Z Liquet, quod emere volueris rem prospectam subtiliter . Jubet vocari primum, & ait: quid tibi de regina videtur Et ille: optime quidem ; quoniam silenter audivit, respondit sagaciter. Et nihil, inquit reM , formositatis inest l. ei Tuum , ait, domine mi, sit hoc inspicere ; meum fuit verba perferre . Fertur a rege sententia: tu, inquit, oculis castus esto in camera corpore castior : hic vero exeat domum, ne polluat talamum . Dicebat autem beatus pater: ex nimia securitate minus cavetur hostis : diabolus si de suo capillum habere potest in homine, capillum excrescere facit in trabem; nec, si per multos annos deiicere non potuit quem tentavit, moram causatur, dummodo Sibi cedat in fine . Hoc est enim opus suum , nec ad alia die noctuque sollicitus. Contigit semel, cum sanctus Franeiscus Mevanium pergeret , prae debilitate ieiunii ad castrum pervenire non posset socius vero, misso nuncio ad quamdam spiritualem dominam, panem, & vinum pro Sancto humiliter petiit. Illa ut audivit, cum filia virgine Deo devota cucurrit ad sanctum , portans quae neces Saria erant. Refectus autem sanctus , & aliquantulum confortatus, verbo Dei matrem , & filiam versa vice reficit ; cumque praedicasset eisdem , nullam respexit

in faciem. Recedentibus illis , dixit socius ad eum: cur , frater , non respexisti sanctam virginem , quae cum tanta devotione venit ad te λ Cui pater: quis non deberet timere respicere sponsam Christi Quod

229쪽

si oculis praedicatur, & facie, ipsa me viderit, non ego illam . Multoties vero de huiusmodi loquens asserebat frivolum omne colloquium muliςris , excepta sola consessione , vel, ut assolet, monitione brevissima. Dicebat enim: quae sunt fratri Minori cum muliere tractanda negotia, nisi cum sanctam paenitentiam,

vel melioris vitae consilium religiosa petitione de-Poseit pDe tentationibus, quas passus est. CRescentibus meritis sancti Francisci , crescebat

quoque discordia cum antiquo serpente; nam quo maiora huius charismata, subtiliora illius . tentamenta , & graviora proelia movebantur. Licet autem virum bellatorem , & strenuum saepe probasset nec ad horam cessisse certamini, adhue tamen aggredi nititur semper Vincentem. Quodam enim tempore immissa est sancto patri gravissima tentatio spiritus , utique ad coronae augmentum . AngustiabatuY exicte ,

S replebatur doloribus, affligebat, & macerabat compus, exorabat, & lacrimabatur acerrime. Pluribus annis taliter impugnatus, dum oraret die quadam in Sancta Maria de Portiuncula , vocem audivit in spiritu: Francisce , si habueris fidem ut granum: Sinapi ,

dices monti, ut transeat,& transibit . Respondit sanctus: Domine, quis est mons, quem velim ipse transferre Θ Et iterato audivit: mons est tentatio tua. Et

ipse illacrimans dixit: fiat enim, Domine, sicut dixisti. Statim omni tentatione propulsa, liber essicitur, & totaliter in intimis quietatur. In heremo fratrum de Sartiano malignus ille , qui semper proseetibus invidet servorum Dei, tale quid dam erga s nctum praesumpsit. Videns namque Sanet

230쪽

ViTA ALTERA 2IIctum sanetificari adhue , nec pro hesterno hodiernum

intermittere lucrum , cum nocte quadam ad orationem vacaret in cellula , vocavit eum ter dicens: Franci-Sce . Francisce , Francisce . Qui respondit dicens rquid vis Et ille: nullus est in mundo peccatar, cui, Si conversus fuerit, non indulgeat Dominus; sed quicumque semetipsum paenitentia dura necaverit, in perpetuum misericordi m non inveniet. Statim sanctus per revelationem cognovit hostis astutiam , quomodo nisus fuerit eum ad tepida revocare . Quid ergo Non destitit inimicus aliud inferre certamen, Cernens enim, quod laqueum sic occultare non potuit, alium laqueum praeparat, carnis videlicet incentivum; frustra tamen,

quoniam qui spiritus deprehendit versutiam, carne sophisticari non ' potuit. Immittit ergo in eum diabolus gr vissimam tentationem luxuriae; at beatus pater statim ut percipit, veste deposita , cordula duri si me se verberat dicens: et , frater asine, si e te manere decet, sic subire flagellum: tunica religionis est; furari non licet: si quo vis pergere, perge. videns autem propter disciplinas tentationem non discedere, cum tamen iam livoribus membra cuncta punxisset, aperta cellula , foras exiit in hortum, & in magnam nivem demergit se nudum . Recipiens autem

nivem plenis eonficit manibus, & ex ea in modum pilae septem glebas compingit, quas sibi praeponens , coepit alloqui eorpus: ecee, inquit, haec maior uxortua est: porro istae quatuor duo sunt filii, & duae filiae tuae: reliquae duae servus sunt, & ancilla , quos ad .e viendum habere oportet; & festina, inquit, omnes induere , quoniam frigore moriuntur. Si autem ' eorum multiplex pollicitudo molestat, uni Deo sollicitus se vi. Illico diabolus eonfusus abscedit, ' sanetusque in sellam revertitur glorifieans Deum . Quidam spiritua o a lis

SEARCH

MENU NAVIGATION