장음표시 사용
201쪽
Uo . DE SΤΑTU IMPERII& tamen revera forma resp. erit monarchica, siquidem concilium populi,& Senatus tanquam consiliarii adhibeantur, nec ab iisdem Rex necessario dependeat. Ex adverso, si in Democratia, vel Aristocratie extet magistratus aliquis eminentior, aut PrincepS proprie dictus, cui jus referendi de negotiis publicis, atque exsequendi leges ac decreta soli, aut praecipue competat , & cujus nomen acta & decreta publica praese ferant; erit quidem aliquod simulacrum Monarchiae in administratione re, publicae; summa tamen potestas revera peneS populum, aut concilium optimatum reficiebit. Sunt equidem, qui hanc distinctionem oppugnant eo PO tissimum ratiocinio , quod cum forma sit principium operationum, has utique non alias esse posse, quam prout istius efficacia permittit. Jam autem formam reip. esse illum velut fontem, ex quo operationes circa eandem administrandam profluunt. Fieri ergo non
posse, ut ab ipla forma administratio
202쪽
GERMANICI CAP. VI. I8Idiscrepet. Ad quae ita nonnulli respondent, discrimen esse faciendum inter administrationem, quae nomini proprio,& eam, quae fit nomine alieno. Illam quidem concedunt non posse discreparea forma reipublicae : haec autem, quominus disparem faciem prae se ferat, nuhil obstare. Et ita res est. Diversae rerum publicarum formae resultant e subinjecto , cui summa potestas inhaeret, prout illud est vel unica persona, Vel
concilium ex universiS, aut pauciS co stans. Quibus autem ministris aut eXecutoribus summa illa potestas nitatur, nihil interest. Ne dicam, quod aXioma illud, cui ratiocinium innititur, in naturalibus duntaxat procedat; non autem ad illa recte adplicetur, queis actionum suarum libera competit gubernatio. s. s. Enimvero Imperium Germanicum veram Aristocratiam esse, nemini persuadebitur, cui rerum civilium profundior paulo intellectus. Nam ad Aristocratiam requiritur, Ut summa potestas sit penes statum aliquem & perpe-M 3 tuum
203쪽
I8a DE STATU IMPERII tuum Senatum, cujus sit deliberare &statuere de omnibus negotiis ad remp. Qectantibus, executione rerum quotidianarum , aut singularium certiS magistratibus delegata, qui senatui rationem gestorum teneantur reddere. Atqui talis senatus in Germania haut quidquam datur. Camera enim Spirensiis,& Judicium Aulicum super litibus dumtaxat, & negotiis justitiam spectantibus
cognoscit. Comitia autem nullo modo stati & perpetui senatus instar habent, cui de omnibus negotiis totam rempubl.
spectantibus disponendi sit potestas; quae
peculiares duntaxat ob causaS vocari, moris est. Imo si vel maxime Comitia, quae ab anno sexagesimo tertio per tot lustra durarunt, in perpetuum continuari contingat, quod Sc ex usu Germaniae videtur futurum; ea tamen senatus
Aristocratici indolem haud habebunt.Sane enim conventus ejusmodi, & quod in illis major suffragiorum parS praeValet, esse infallibile signum status Aristocratici, valde simplex est; cum incomplur,
204쪽
GERMANICI CAP. VI. I83 pluribus Regnis comitia seu conventus ordinum haberi soleant, in quibus itidem sussiragia numerantur; sed quae Comitia convocandi jus penes Regem sit, nec ipsis ordinibus quoties aut quacumque de causa conveniendi jus competat. Quid etiam frequentius, quam inter Q-cios arctiore foedere in unius systematis
compagem combinatos, conventus seu comitia agitari y Quorum in socios major aut minor, prout leges societatis ferunt, potestas, aliquando non multo inferior, quam comitiorum Germanicorum est in status Imperii, praesertim si non tam indolem potestatis, quam essectum spectemus. Exempli loco esse possunt ex antiquis societas Amphyctiorum, & Achaeorum, e recentibus Hebvetiorum & Belgarum Foederatorum. Deinde habent id verae Aristocratiar, ut universo quidem senatu nemo sit superior; singuli tamen senatoreS non minus.
addicte universo senatui pareant, quam alii cives; & in illos aeque atque in hos jus vitae & necis exerceatur. Id quod
205쪽
184 DE STATU IMPERII longissime a libertate ordinum Gemmaniae abest ; quod qui inficiatur, vel ipsam Germaniam , vel alias respublicas non novit. Sic dc in Aristocratiis privatum sibi patrimonium habent optimateS , caeterorum civium fortunam saepe plurimum excedens : non minus
tamen illud senatorum patrimonium, quam quod extra idem reliqua civitas bonorum comprehendit, universi senatus summo imperio subjicitur, eiusdemque legibus est obnoxium. Ast in Gemmania, si removeas,quae ad singulos pertinent Ordines, nihil remanet terrarum, quod ad universos pertineat. Et ludibrium debebit, si quis asserere audeat, in Germania universis ordinibus in singu lorum bona tantum competere Pote-
natis, quantum in quavis vera democratia senatui in bona singulorum senatorum. Nam quod adducunt dictum Alberti Electoris Moguntini, prolatum, quando de electione Caroli V. prae Francisco agebatur; hunc ad Monarchiam inisclinare , Germania autem Principibus Ariastorem
206쪽
GERMANICI CAP. VI. 183s cratiam esse retinendam, facilem habet responsionem. Nam a tali Praesule, ut ad exquisitae philosophiae regulas dictio. nem popularem ita anxie formet, requi-Tere, putidum foret. Et sensus, utut minus commodis vocabulis eXpressus, in se perspicuus juxta ac verissimus est. Scilicet si praesentem suam conditionem di libertatem ament Germaniae Princi Pes, cavendum ipsis esse ab imperio Ga li , qui cum idproprio Regno Procerum conditionem ad exquisitae leges mona chiae redigere laboret, Germanos in Principes sine dubio similia sit tentaturus. g. 6. Restat, ut videamuS , an Monarchiarum in censum Respublica Germanorum sit referenda. Earum sunt duae classes; quaedam ablatae, aliae limitatae vocantur. In illis penes solum Regem, aut quocunque nomine insigniatur, est potestas de negotiis summam rerumipectantibus proprio ex judicio statuendi. In his autem Rex circa exercendos actus summae potestatis certis legibus est adstrictus. Hanc monarchiarum
207쪽
186 DE STATU IMPERIT differentiam qui non exacte observa- Tunt, in hoc argumento vehementer sunt hallucinati; dum rationibus, quibus Imperatori absoluta potestas denegatur, ne limitatam quidem relinqui crediderunt. Caeterum absolutam in Imperatore potestatem, per universum Imperium eXercendam, qui agnoscat, verUeceum in patria natum oportet esse. Et quae afferuntur rationes, sibilo magis, quam seria refutatione dignae sunt. AEaque absurdum, e visione Danielis, quam ex
libris juris Romani Imperatoris Germanici potestatem velle definire. Quod
Imperator neminem, nisi Deum, & ensem, superiorem agnoscat, id eidem in Principes Germaniae non magis absolutum imperium tribuit, quam Provinciar Iollandiae in reliquas 1ex , cui utique idem elogium recte tribui potest. Tituli, formulae, stylusque curiae, quo literas interdum, & decretorum carmina scri- hae solent adornare, longe rei ipsius vim excedunt. Denique jurant ordines Imperatori fidelitatem, sed salva sua libertates
208쪽
GERMANICI CAP. VI. I87tate, suisque juribus, quae quantum isti potestatis reliquant, jam supra satis adparuit. Sed plura verba in re tam manifesta facere, putidum fuerit. . Probabilissiimam plerisque visi sunt sententiam fovisse, qui Imperatori tribuunt potestatem regiam & summam, non tamen absolutam, sed certis legibus circumscriptam. Quam sententiam passim quoque in scholis defendi audias. Hanc, quantum nobis constat, primus oppugnandam sibi in Germania sumsit personatus quidam, Hippositsus a Lapide, quo tempore quam maXime bellum inter Caesarem & Suedos fervebat. Qui utut plurima habeat,
quae nemo pOSsit abnuere, nisi Omnem pudorem eieraverit; in multis tamen
eundem falli, & per implacabile odium
adversus Domum Austriacam in transis versum rapi, non minus in aprico est.
Hic igitur uti recte summam ac regiam potestatem Imperatori in Ordines detrahit; ita in eo valde absurdus est, quod eundem ordinibus subjicit, ac nudi magistra
209쪽
,188 OR STATU IMpRRIriris ratus dignationem velut precario tot titulis superbienti concedit. Quasi vero
necessarium sit, Aristocratiam existere, ubi Monarchia absoluta non datur; aut Omnino cum quis superiorem cogatur
agnoscere, cui pro lubitu non potest imperare. Et isthoc duntaxat qui observaverit,nullo negotio plerasque ipsius rationes elumbes dabit. Quanquam ct passim multa futilia immiscet, quorum paucula duntaxat velut per saturam recensebimus. Dicit alicubi, majestatem sive si immam potestatem esse penes Ordines, qui eam etiam tunc li heant, quando nullus est Imperator. At quis ignorat, in omnibus regnis tempore interregni summam potestatem redire ad populum, aut, qui eum reprae sentant, ordines; quam tamen, novo Rege constituto, non amplius sibi arrogare possunt. Non statim etiam superiorem agnoscit quis illum, cui ad reddendas rationes sese offert. Aliter ratio redditur ei, a quo poena metuitur, nisi
illa sibi constiterit; aliter isti, cui ex pa-
210쪽
GERMANICI CAP. VI. 189cto duntaxat tenetur; aliter denique, cujus existimationem veretur. Sic Reges
bella moturi publicis scriptis rationem toti orbi satagunt reddere. Sic socius
socio, tutor pupillo rationem negotiorum gestorum reddit. Praeterea non statim altero est superior, aut imperium
in ipsum habet, qui munere suo eundem dimovere potest. Nam potest quis ex pacto duntaxat plurium communi-hus negotiis gerendis esse praepositus, ut neutri in alterum imperium proprie dictum competat; qui, ubi displicuerit,
ossicio evolvitur; non aliter atque contractus cum eo initus abrumpitur, qui
ejusdem legibus non satisfecerit. Etsi saltem circa Henricum IV. & Adolphum Nastavium omnia ad juris normam fuisse gesta, merito dubiter. Quie de Comitiis prolixe disputat, vera quidem sunt, sed frustra adducuntur ad probandum id, quod ipse intendit. Nam uti Imperator invitis ordinibus nihil potest
injungere, ita quod hi aliquid pro imperio invito isti queant injungere, puto,
