Samuelis L. B. de Pufendorf De statu Imperii Germanici liber unus. In usum Regiæ Berolinensis Academiæ cum præfatione in lucem editus cura Jacobi Pauli GundlingI ..

발행: 1706년

분량: 263페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

71쪽

sa DE STATU IMΡΕRII dignitate per haecce privilegia penes istos stabilienda. Quibus addunt aliqui , ista onerosb admodum titulo parta ac ingenti Germaniae bono cessime :quia scilicet Henricus Marchio Austriae jure suo in Bavariam destiterit, cui antea controversia cum Henrico Leone Saxone agitabatur cum perturbatione totius Germaniae. Nam cum privilegium Friderici I. Henrico Marchioni, post Duci Austriae ob peculiarem causam concessum sit, non potuit istud ejusdem Personam & familiam egredi. Nequaquam autem illud collatum fuit in ipsam Provinciam Austriam, ita ut quicunque deinceps eadem potiretur , ex alio jure , quam quod ab Henrico isto derivatum fuit , eodem utique gauderet. Nam Henricus Marchio jure

in Bavariam cesserat, non ordines Provinciales Austriae. Multo minus in Familiam Habsburgicam cadunt rationes

illae, quas Fridericus I. adducit; quae nullum unquam jus in Bavariam n buit , nec edus cessione tranquillitatem

72쪽

GERMANICI CAP. II. 63Germaniae restituit, tanto privilegio pensandam. Unde & eadem, cum post extinctam priorem Austriacam familiam istis Provinciis potiretur , prioriS hujus familiae privilegia ob peculiarem causam concessa vindicare sibi non potuit , nisi postquam a suis Caesaribus in ipsam collata sunt; quibus minus invi-cliosum judicatum id suis tribuere,quod priores ejus Provinciae posse res obtinuerant; praesertim cum nemo reperiretur, qui isti concessioni contradiceret. Ac nihil obstat, non eandem intentionem fuisse ejus, qui privilegium ab initio dedit aut accepit, qualis est ejus , qui postea ad usum prioribus non cogi-' ratum id adplicare callet. Ac sane si Fridericus I. ejusmodi interpretationem & effectum istius privilegii praevidere potuisset, graviter eo concesso in munuS Imperatorium peccasset, quippe proximo gradu ad destruen- dum Imperium structo. Nam si omnes

principes tali privilegio gauderent, dudum in Scopas dissolutas abiisset Ger-D a mania.

73쪽

s D E STAΤU IMPERII imania. Sicuti S a nullo alio Imperatore ulli ordinum quantum mihi Constat datum fuit; quod nec in ullum cadere potest, nisi qui Imperatorium fastigium suae familiae velut desponsare instituit. Laxius adhuc cum Germania cohaerent Provinciae Belocae, iquas Carolus V. Caesar Imperio sub Ci culi Burgundici vocabulo innectere instituit pollicitus ad publica onera tam tundem illas collaturasin, quantum duo Electores. Cujus instituti ea praecipue ratio Videtur, ut Germani eo nomine obstrictos sese crederent ad mi tenda auxilia, si quando istae Provinciae a Gallis impeterentur; utque adeo Germania omnibus bellis, queis Austriaca Domus cum Gallia fere continuis colliditur, immisceretur. Forte& hoc modo animos addere Voluerat Ordinibus, ut lubenter ad bellum Tudicium conferre pecunias vellent ordines , in quod tunc pleraque ista tri hinta erogabantud, si & ipse Caesar ditiones suas in partem oneris VocHret.

74쪽

GERMANICI CAP. II. ssAn & illud tunc spectavit, ut Philippo filio ad Imperium adspiranti objici non

posset, ipsum in Germania nil ditionum habere, postquam Austriacum in Germania patrimonium Ferdinando cesserat 3 Sed quaecunque ratio subegerit, ea conjunctio fere effectu carere visa fuit, nisi quod Burgundiae nomine in Comitiis suffragium fertur. Nam & ita ample Belgacum libertati

cavendum fuit, ut tota illa concorporatio ad solam fere causam tributorum , quae pro communi tutulo Germaniae essent necessaria, adstringeretur; quae &ipsa tamenBelgae conferre abnUerunt: ac

vicissim Germaniae ordines nunquam se obligatos crediderunt ad partem bel-Iorum Belgicorum capessendam, Velut ad se nihil spectantium. Hodie mascu-Ia ejus domus stirps, quae ad duos tantum redacta erat, per Leopoldum Caesaxem velut revirescere in Josepho dc Ca- volo ciepit, cum Carolo Hispaniarum Rex Optata prole bearinon potuerit. g. 3. Familia Comitum Palatinorum

75쪽

s6 DR ST A TU IMPERII Rheni & Ducum Bavariae circa Antiquitatem nulli concesserit. AmplissDmum quoque tractum ab Alpibus ad Mosellam usque , erit aliorum ditionibus hinc inde interstinctum , duoSque insuper Ducatus in confinibus Belnii ditione amplectitur. In duas lineas dividitur , Rudolfinam & Wilhelminam.

Haec jam olim Duratum Bavariae obtinuit , divitiarum opinione sempe celebris. Tricennali bello accessit dignitas Electoralis,& ereptus cognato Superior Palatinatus. Sed & per integrum fere seculum Bavari obtinuere Col niensem Electoratum , adjunctiS quO-que aliis Praesulatibus. Linea Rudoufina in complures sese ramos scindit, cujus caput qui post priorem extinctam lineam nunc est, preter Palatinatum Inferiorem , fertiliὶsimam, & amoenitate nulli Germaniae parti cedentem regionem Ducatus Juliaci & Montium obtinet, modica cum ditione NeobU gica ad Danubium. Ad Carolum M. Sueciae Regem Bipontinus Ducatus devolutus

76쪽

GERMANICI CAP. II. 67VOlutus est, quem tamen Galli cavilla. tione seudorum Metensium usurpare instituerunt. Sunt praeterea Palatini Lautrecenses seu Veldentini , Sulgba- censes,& Birchenfeldenses, ex parte e iam praegravem Gallorum viciniam e perti. g 6. Duces Saxoniae meditullium fere Germaniae Ohtinent , ad quos jam pertinet Mimia, Thurinna, & modica ad Albim regio Superioris Saxoniae nomine: Superior quoque & Inferior L. satia, ne non in Franconia Ducatus Coburgicus , & Comitatus Hennebem nous : Regio alibi ubere agri , alibi metallis faecundissima Ista familia in duas lineas dividitur, Albertinam&E Destinam Illa per Johannis Georgii I. filios in quatuor sese ramos divisit: ab teram Nilhelmus Vinariensis, &Frnestus Gothanus , isse per quatuor, hic per septem filios diffudere, nepotibus1ubinde in ampliorem numexum ger minantibuM . in Subeunt inde Marchiones Bran-

77쪽

s8 DE STATU IMPERII

denburgici. Caput familiae Elector

latissimarum ditionum Dominus est, qui praeter Borusiam extra Imperium Germanicum collocatam , Squam transactione cum Polonis supremi Principis dignatione obtinet, subjectam habet Marchiam quadruplicem.Ulteriorem Pomeraniam, in Silessia Ducatum Crosnensem tum Clivensem, & Marcae ac RaVenspergae Comitatus. Pro parte quoque Pomeraniae Suecis cesta, quae post extimctam familiam Ducum Pomeraniae ad ipsum erat devoluta , in pensationem accepit Praestuatus, in eburgensem, Halberstadiensem,Mindensem & Cambnensem, ditiones amplas juxta & fertiles : eisit his carere maluisset, si totam Pomeraniam retinere datum fuisset. Ex eadem familia sunt & alii Marchimnes iii Franconiae, qui in Culmba enses & Onolgbaeenses dispescuntur. g. 8. Succedunt aliae adhuc Familiae sinperstites. Quarum cum nonnullas intorie super praecedenua contendere norim, ita

78쪽

ita recenssionis hujus ordinem Velim acicipi, uine quid litigiis istis praejudicium creetur. Duces Brunsvicensis & Lune- burgenses validissimam in Saxonia I feriore ditionem possident. In duos sunt divisi ramos, Guelferbytanum & Cellensem ; quorum hic ditionem in prinsens bipartito possidebat, uno fratrum Cellis., altero Hanoverae residente , cui & Osnabrugenssis Praestitatus quoad vivebat & post Electoralis Dignitas, obtinebatur. Meclenburgenssibus Ducibus i sat amplus a Mari Baltim ad Albim usque tractus possidetur. In duas olim lineas discesserunt, Suerinensem atque Gustroviensem. Dux iirtenbergicus in Suevia ampla nec invalida ditione gaudet. Ejus agnatus in eXtrema Germaniae ora Comitatum Mumpelgardensem obtinet. Landgra- viis quoque Hassiae latum territorium subjicitur. In duas lineas primarias dividuntur, Cassellanam atque Darin stadiensem. Marchiones Badenses io gum tractum ad dextram Rheni ripam

79쪽

s8 DE STATU IMPERII

denburgici. Caput familiae Elector latissimarum ditionum Dominus est, qui praeter Borussiam extra Imperium Germanicum collocatam , &quam transactione cum Polonis supremi Principis dignatione obtinet, subjectam habet Marchiam quadruplicem.Ulteriorem Pomeraniam, in Silesia Ducatum Crosnensem tum Clivensem, & Marcae ac RaVenspergae Comitatus. Pro parte quoque Pom raniae Suecis cessa, quae post extimctam familiam Ducum Pomeraniae ad ipsum erat devoluta , in pensationem accepit Praesulatus, in eburgensem, Halberstadiensem,Mindensem & Cambnensem, ditiones amplas juxta & fert les : etsi his carere maluisset, si totam Pomeraniam retinere datum fuisset. Ex eadem familia sunt & alii Marchimnes in Franconia, qui in Culmbacenses & onolabaeenses dispescuntur. g. 8. Succedunt aliae adhuc Familiae s perstites. Quarum cum nonnullas intorse super praecedenua contendere norim, ita

80쪽

ita recens1onis hujus ordinem velim accipi, ut ne quid litigiis istis praejudicium

creetur. Duces Brunsvicensis & Lune-hurgenses validissimam in Saxonia I feriore ditionem possident. In duos sunt diVissi ramos, Guelferbytanum & Cellensem ; quorum hic ditionem in pra sens bipartito possidebat, uno fratrum Cellis , altero Hanovem residente, cui & Osnabrugensiis Praestitatus quoad vivebat & post Electoralis Dignitas hobtinebatur. Meclenburgenssibus Ducibus sat amplus a Mari Baltim ad Albinu usque tractus possidetur. In duas olim lineas discesserunt, Suerinensem atque Gustroviensem. Dux iirtenbergicus in Suevia ampla nec invalida ditione gaudet. Ejus agnatus

in eXtrema Germaniae ora Comitatum

Mumpelgardensem obtinet. Landgra- viis quoque Hassiae latum territorium subjicitur. In duas lineas primarias diaviduntur, Cassellanam atque Darin stadiensem. Marchiones Bacienses longum tractum ad dextram Rheni ripam

SEARCH

MENU NAVIGATION