Samuelis L. B. de Pufendorf De statu Imperii Germanici liber unus. In usum Regiæ Berolinensis Academiæ cum præfatione in lucem editus cura Jacobi Pauli GundlingI ..

발행: 1706년

분량: 263페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

91쪽

o DE STATU IMPERII reda&e, sic ut ex earum numero IJR- burgum, S Brema praecipue supersint. In Hamburgum, totius Germani pulentissimam urbem jus praetendunt Iolcitiae Duces velut in ipsorum territorio sitam. Sed quod ius Ηamburgenses hactenus tum oppositis aliis juribus, tum validissimis munitionibus elis

Tunt , accedente vicinorum faVOre ,

quOS nunquam ea vecordia subibit, ut Regem Daniae tam opimo bolo potiri patiantur, Saxoniae utrique deinceps praegravem futurum. Qine&cauD UNsurgi accolas Principes subigit, ne Bremam a Suecis in ordinem redigi concedant

f. I . Equestris Ordinis in Germania duplex est conditio: pars enim immediate Imperatori di Imperio subest, pars alios status dominos agnoscit. Qui ad priorem classem pertinent, Vocare 1e sueverunt Liberos Imperii Nobifes ,& conjunctim immediatam & Liberam Imperii Nobilitatem. Iidem pro di

strictibus, in quibus praedia possident,

92쪽

GERMANICI CAP. H. 7 Idividuntur in classem Franconicam, Suevicam & Rhenanam , quarum singulae iterum in minores particulas dispescuntur. Iidem ex suo ordine ce tos habent Directores & Assessores, quibus negotia rem ipsorum communem spectantia curae sunt. Interdum etiam , si quid majoris momenti inciderit, conVentus agitant. Ad Comitia tamen Imperii non vocantur; quod ipsi in favorem sui interpretantur, ut stan tibus ibi requisiitis possint supersedere. Et sane parum iisdem profuturum erat, unum atque alterum suffragium in tamia multitudine ferre posse. De caetero pari fere cum reliquis statibus libertate& juribus gaudent, ut ad Principum fortunam nihil ipsis desiit, praeter OpeS. Insigne quoque in eosdem redundat emolumentum e Canonicatibus & beneficiis Ecclesiasticis, per quae facilimus

est ad fastigium Principale adscensus; quo provebis in proclivi est semiliis suis laute prospicere. Praeterquam quod

oppido quam jucundum it opimos redi-E 4 tus

93쪽

a DE STATU IMPERII tus citra ullum laborem per otium ponse consumere. Caeterum non paucOR querentes audivi, Principes quosdam suae libertati non obscure imminere, seque ab iisdem parum propitio vultu adspici, quod cum in mediis ipsorum territoriis sedes habeant , tanta libertate gaudeant. Quinimo a nonnullis jactari , tantam multitudinem minutorum regulorum parum facere ad Validitatem magnorum Imperiorum Quod sit externum bellum ingruat , ipsos utrique parti in praedam cedere. Enimvero neque Nobiles propten incertum periculum certam lisertatem projicient: nec temere reliqui sunt papsuri, tantam accessionem paucis Prjncipibus accrescere , ni magna aliqua rerum conversio occasionem pandat, aut lento temporum lapsu & per subtiles artes attritae Nobilium Opes cor

ruant.

f. is. Paucis hic quoque monendum, vastum isthoc Imperium dividi in decem regiones , seu circulos, uti Vocant,

94쪽

G ER M ANICI CAP. II. TRex instituto Maximilian. I. anno I OO. quo sex initio sunt designati, quibuS amno Ista. qua tuor simi additi. Quorum nomina sunt ista: Austriacus, quatuor Electorum ad Rhenum, Rhenanus Superior, Sue vicus,Boari Κ, FranconbcUS,SaXonicus Superior, Saxonicus Inferior, estphalicus, & BurgundicUS. Regnum Bohemiae cum adjuncta Sile-ssia 3c Moravia ad nullum circulum peditinet , neque peculiarem constituit; liquido argumento , faedere id magis Germaniae innecti, quam in eandem cum ipsa civitatem coaluisse. Quae cujusque circuli membra sint, 'passim in vulgaribus libellis expossitum in VeniaS. Spestat ea divisio potissimum ad commodiorem conservationem pacis publicae 3c exsecutionem justitiae contra contumaces. Cui fini etiam singuli sibi possunt eligere Duceni, penes quem summa sit militiae, Sc conventuS agitare , conVOcari solitoSper primarium Circuli Principem, unum alterumVe, in quibus cum de aliis ad defensionem,

E s atque

95쪽

DE STATU IMPERII atque utilitatem circuli spectant, tum etiam de re monetaria tractatur. Quamquam an non & eadem divisio ad distemetionem Germaniae faciat, dum quae unum Circulum adfligunt mala , res, quos segnius inciunt, non immerito dubites.

De Oririne Statutum Imperii , ct quisus gradibus aae istam pote

tiam adscenderint.)D accuratamImperii Gemmnici notitiam comparandam - cumprimis neceuarium est inquirere,qua via illi,qui Status Imperii Vocantur, ad tantas opes perVenerint, Citra hoc enim haut quidquam perspieiemus causam, quare ista Resp. tam i regularem formam induerit. Cum autem Status isti sint vel Principes secutru

96쪽

GERMANICI CAP. III. 7s res & Comitos, vel Episcopi vel Urbes iigitur de singularum harum classium origine pauca investigabimus. Principes Germaniae seculares gerunt titulum vel Dugum, vel Comitum cum ali

qua adjectione, qua audiunt reaiggr vii, Laiadgravit, MarggraVii,&Burg- gravit. Nam quantum memini praetePnovitios illos Principes soli Anhaltini hodie nudo vocabulo Principum utum tur, nisi quod nonnulli aliis suis tit lis eundem interiectum habent. Sic Austriaci vociant se Principes Sueviae, Duce& Pomeraniae, & nunc Reges Sueciae Principes Rugiis,Marchiones Bran-denburgici Principes Halberstadii,Mindar, & Camintitandgravit Hassae,Ηθω feldiae.

f. a. Inter priscos ergo GermanOS ante Imperium Francorum militare erat

ossicium Ducum, arguente id satis emiam Teutonico vocabulo HerZOg, qui utplurimum ex opinione virtutis legebantur, quando necessitas bellandi i gruebat. In pace qui civitates gube nabant,

97쪽

6 DE STAΤU IMPERII nabant, & per pagos, Vicosque jus dicebant , e nobilitate fere eleai Grevensive Graven vocabantur ; Latine Praesidem rectius diceres, etsi pro eo Vocambulum Comitis magis arriim Nam eX usu seculoxum a Constantino Magno priorum temporum significationem non attendimus, J Comites audiebant , qui ministeriis aulicis praeerant,aut qui in Provinciis milites regebant, jurive dicundo Operam dabant. Franci postea, cum Alemaniam & alia Germaniae loca sibi subjecissent, ad morem Romanorum devictis Provinciis Duces imposuerunt, i. e. Praesides administrandis militiae pacisque negotiis ; quibus interdum Comites adjuncte dicundo juri. Quaedam etiam Provinciae Comitibus solis sine Ducibus regendae tradebantur. Omnis tamen horum potestas non alia erat, quam magistratus proprie dicti. Successu tamen temporiS.

factum , postquam isti Duces ad vitam constituerentur , & patribus plerumque filii surrogarentur, ut, nacti tam

98쪽

GERMANICI CAP. III. 7 egregiam Occasionem proprias opes stabiliendi, paulatim Regum suorum autoritatem leviorem habere, & provincias sibi concreditas vehit in patrimonio suo coeperint numerare. Neque vero magis exitiabilis Monarchiis error

accidere potest , quam sit ejusmodi administrationes fiant haereditariae , ubicumprimis eaedem rem quoque militarem complectuntur. Sicut vix citra risum legi possint Scriptores, qui istudouasi laudabiliter & prudenter factumgefendere conantur. Nam est quidem regia laus bene meritos magnificis mactare praemiis. Verum 1i Dominus omnes servos suos libertate velit donare , ipse deinceps puto sibi calceos purgabit. Et magis quidem obstringitur bono aliquo pater, quod in filium se

transmissurum novit: sed quo ardentius filium amat, eo magis dabit operam , ut in bonum illud alteri quam minimum iuris sit. Sic majori cura solemus prosequi res nostras, quam alienas. Sed non ideo bonus paterfamilias statim

99쪽

DE STATU IMPERII statim fundum suum colono donat. Ut rebellionibus Praesidum Obviam eatur, minus sumtuosa dantur remedia,quam ut Provinciarum administratio haereditario Iure ipsiis concedenda sit. Illud vero valde absurdum, imperantis majestatem inde aestimare , quod multos in sua ditione habeat, qui ipsius imperium impune possint spernere. Caeterum uti tale quia nemo ultro introducit , cui indolem Regni servare cordi est, ita quae diximus hautquidquam eo pertinent, ut ubi istud semel in aliqua republica receptum fuerit,ideo aut hanc plane damnandam, aut in vim legis publicae inolitum morem per ViOlentiam convellendam judicemus. g. 3. Caeterum Carolus M. animadverso majorum errore Ducatus laxa nimis spatia complexos sustulit, & Provimcias ampliores in plures divisit partes , easque Comitibus regendas tradidit. Horum aliqui simpleX Comitum nomen retinuerant. Aliqui dicti Psaltet- graven seu Pallentsgraven, Comites

100쪽

GERMANICI CAP. III. 79 Palatini, praefecti Palatii Regii, quique adeo In aula Regis jus dicerent. Aliqui Landgravit, quasi dicas, Comites Provinciae integrae impositi. Aliqui Marggravit, praefecti limitaneis locis, ad repellendas hostium incursiones, simulque dicundo juri. Aliqui denique Burggravit,quasi dicat praefecti arci alicui regiae. Et isthaec quidem munia ac dignitates Carolus hautquidquam in

perpetuum aut jure haereditario viris strenuis concedebat; sed ut revocandi& in alios conferendi libera potestas foret. Post Carolum tamen ad antiquum errorem reditum, & praeterquam quod

in illis magistratibus filii fere patribus

surrogati, etiam ex coalitione plurium Comitatuum , aut Voluntate posterOrum Caroli aliquot Ducatus instituti, magna terrarum spatia amplexi. His praefecti, genio ambitionis humanae ignavum ducebant occasione proprias stabiliendi opes non solerter uti, dum

Francorum Imperatorum autoritas

magis magisque invitesceret, intestinis

disco

SEARCH

MENU NAVIGATION