Samuelis L. B. de Pufendorf De statu Imperii Germanici liber unus. In usum Regiæ Berolinensis Academiæ cum præfatione in lucem editus cura Jacobi Pauli GundlingI ..

발행: 1706년

분량: 263페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

101쪽

discordiis convulsa potentia. Cum i mis Dux Saxoniae Otto , Henrici Au cupis pater, validissimam sub se habens nationem eo usque se confirmavit, ut ad Regium Imperium nil praeter nomen ipsi deesse videretur. Inde cum Conradus I. in ordinem redigere ejus dem Filium Henricum frustra agitasset, tandem moriturus autor fuit Proceri bus , ut in istum regiam dignitatem conferrent ; consultius credens ultro dare , quod per vim ipse sibi sumere poterat, aut ne iste a reliquo sese corpore Germaniae separaret. Soni tamen& Principes, qui opes suas liberalitati Imperatorum in acceptis referunt 3 cujus rei exempla inprimis in historia

Ottonum occurrunt. Quae tamen an

ad leges Monarchiae attemperata, jam inquirere non vacat. Incrementa porro potentiae suae Principes i debent donationibuS Imperatorum, emtionibus, haereditatibus non solum jure Sanguinis, sed etiam per pacta de mutua successione Germani confraternitates

102쪽

GERMANICI CAP. III. 8 Ihaereditarias vocant, delatis. Quale pactum adhuc extat inter potentissimas Domus Saxonicam, Brandenburgicam&Ηassicam. E tali pacto etiam ad Saxones devolutus est Comitatus Henneber-gicus , ad Branden burgi cum Pomerania. Quia tamen potestatem Imperatoris , quam in ditiones Principum tanquam Dominus laudi obtinet, ejusmodi conventionibus hactenus eludi in aprico est, ut consolidatio in infinitum extrahi queat: inde neque tales citra ratificationem Imperatoris Valebunt.neque tranquillis reipublicae temporibus in easdem Imperator aut reliqui ordines facile consentient. Quaedam denique a nonnullis inter turbida Reip.

per Vim Occupata.

g. 4. Caeterum cum sine convulsione totius Germaniae, & fortasse non sine exitio convellentium semel parta utcunque Principum potentia destrui non posset, satius visum Regibus, praesertim postquam alia conditione in regnum ipsos non essent adscituri Principes,

103쪽

8a DE STAΤU IMPERII possessionem eorundem conssirmare iita ut deinceps ditiones suas tanquam sevda ab Imperatore recognoscerent, ct fidem eidem atque Imperio jurarent. Et exinde factum, ut si quid ditionum deinceps ab Imperatoribus in eosdem conferretur , seudi fere nomine acciperetur. Non tamen multum pote

tiar & fastigii ipsorum per vocabulum Vasallorum decessit. Equidem cui de

meo in laudum aliquid concedo, eundem & in plenum, Utut honoratiorem,

subditum mihi adsciscere postum, di quas placeat leges ipsius possessioni praescribere. Sed qui bona jam antea

parta, ab altero tanquam lauda deinceps Vult recognoscere , ille nihil aliud agere est intelligendus , quam ut isti, quem Dominum studi salutat, sese tanquam inaequaliter foederatum adjungat, istiusque majestatem comiter colendam sese obliget, sub oneribus ei conventioni adjunctis. Atqui extincta stirpe Carolina in plenam libertatem eva-1erat Germania, & jamtum complures

104쪽

GERMANICI CAP. III. 83 Proceres amplas sibi ditiones quaesiverant. Postquam igitur placebat regium nomen alicui e Proceribus deferre, ne in antiquam iterum faciem Germania, in modicas civitates divulsa rediret, hautquidquam credere licet , istos opes suas voluisse projicere , aut absoluto alterius dominio stabjicere, seque adeo ad subditorum conditionem redigere ; sed potius validum sibi earundem protectorem quaerere, magnaeque se reipublicae innectere per Vinculum, quo limplicis conditio civis haut produceretur. Introducto semel & confidimato Principum statu , in parem cum antiquis Principibus fortunam evehi conveniens erat, si quos deinceps ultro Imperatores eo titulo in locum e tinctarum familiarum dignabantur. Nexum isthunc seudalem , quo Principes Imperatori adstringuntur, nil aliud fere essicere, quam conditionem imaequaliter sederati , facile agnoscet, cui scientiae civilis solidior intellectus.

Nam id quidem cum persona subditi

105쪽

84 DE STATU IMPERII consistere non potest: in ditionis sitae cives vitae ac necis jus habere, in eadem magistratus pro lubitu constituere, foedera inire , omnis generis reditus non fisco regio inferre, sed sibi retinere;

denique nil praestare, nisi in quod ultro

consenseris. Coerceri autem per reliquos socium in leges foederis enormiter peccantem posse, compluribus antiquis& recentibus exemplis constat. Sed solum Imperatorem cognoscere su per causis, quibus Princeps sua ditione ejici mereatur , uti fundamenta potentiae Principum Germaniae erat convulsurum 3 ita talia tentantibus Imperatoribus qui acriter contradiXere, per ignavam reverentiam jura sua prodere

turpe judicarunt. g. s. Quod ergo etiam in justis regnis accidit, in quibus subjectorum potentia imperantibus est formidabilis, id

multo manifestius ex eo tempore in Germania usu venit ut si1 quiS imperator propriis opibus, aut eximia Virtutis opinione polleret, Principibus etiam

106쪽

GERMANICI CAP. III. 8s uteretur obsequentibus , debiles aut ignavi fere precario regnarent. Et qui tam profunde radicatam potentiam convellere, & sub leges Verae Mona chiae Germaniam revocare conati sunt Imperatores, interdum sibi ipsis exitium invenerunt : semper spe sua exciderunt , S praeter molestias sibi aliisque conciliatas nihil sunt lucrati. Nec qui astu grassati sunt, multum profecere ieum altera eX parte semper fuerit repertum, quo machinationes illae eluderentur : S si1 quid ablatum, alia id via pensatum. Sic quam infeliciter ceciderint superiore seculo Caroli V, & hoc nostro Ferdinandi II. conatus , notissi- mum est. Nonnullorum tamen Principum vires insigniter imminuit ipsorum luxuria, socordia . N prodigalitas , dc quod rei augendae aut serva dat nullam omnino curam haberent. Nec paucar familiae ideo debilitatae, quod ditiones suas in plures particulas inter agnatos diviserint. Aliquos etiam praeter suam culpam bellorum civi,

F a lium

107쪽

'ι 86 DE STATU IMPERIIlium aut exterorum calamitateS AD flixit. g. 6. De Episcopis nunc quoque aliquid addendum. Constat igitur, ab inbtio eos, qui Episcopi Vocabantur , a reliquo Clero & populo fidelium fuisse electos & constitutos. Post circa seculum quartum , cum etiam Principes Christo nomina dare inciperent , passim invaluit consuetudo , ut qui Reipubl. summa cum autoritate praeessent, non temere paterentur aliquem ad Episcopatum adspirare, nisi accedente suo consensu. Scilicet cum intelligerent, quantum ad tranquillitatem Reip. faceret, bonos & pacificos viros sacra tractare. Atque idem jus etiam exercuere Francorum RegeS, ut ii in suo regno essent Episcopi , quos ipii suo suffragio constituissent. Et eandem potestatem obtinuerunt Imperatores Germanici usque adHenricum IV. quem Gregorius VII. & Successores ob eam causam miris modis exagitarunt. DO- nec tandem tot turbis lauus ipsius filius Henri-

108쪽

GERMANICI CAP. III. 87 Henricus V. anno IIaa. in Comitiis Ormatiensibus renuntiavit juri Episcopos constituendi & investiendi , id quod olim fiebat tradito annulo & ha-culo Imperatori remansit potestas electo Episcopo conferendi regalia &seuda Imperii adhibito ritu tradendi Sceptri. Quo ipso quantum detrimenti autoritas Imperatoris ceperit, nemo non perspicit. Nam utut in seculares Principes parum fuisset potestatis ; horum tamen Vires aequare aut superare facile erat, obnoxiis Imperatori Sace dotibus. Caeterum etsi in conventione

Henrici V. cum Pontifice expressum foret, ut deinceps electio Episcoporum esset penes Clerum & Populum: tamen Canonici sive Capitulares Ec-ciesiarnm Cathedralium electionem sibi solis vindicare coeperunt, conni vente sine dubio Pontifice, e cujus revidebatur penes paucos potiuS, quam integras Ecclesias electionem esse. Demum eo res devenit, ut a Capitulo

Electorum Episcolorum confirmatio

F 4 Roma

109쪽

88 DE STATU IMPERII Roma peteretur ; cum antea illa , Ut& consecratio ad Metropolitanos spe- istaret. Per provissionem constitutorum a Pontifice Episcoporum proximis abhinc seculis rariora quam olim e empla invenias. Nec crediderim taliter submissum nunc a Capitulo agnitum iri, nisi1 per tumultus intestinos reluctari non liceat. g. 7. Debent autem Episcopi Germaniae opes suas amplissimas liberalitati potissimum primorum Imperatorum Scilicet fervens eo tempore Principum

animos insidebat pietas, & quo quis

plura in Sacerdotes profudisset, eo arctiore sibi nexu Numen obstringi credebat. Quae tamen opinio jam apud multos eXOleVit, qui autumant, studium excolendae pietatis apud Sacerdotes per nimiam opulentiam suffocari potius, quam ali. Videtur quoque non

paucis Sacerdotibus sat frontis fuisse , ut apud probos istos homines parum trepide procarentur, quibus professionis suae asperitatem molliri posse adparebat

110쪽

GERMANICI CAP. III. 8 rebat. Donati ergo Episcopis & Ecclesiis non tum praedia, decimae, aliique reditus , sed etiam integra Dominiae,. Comitatus & Ducatus : immo &x alia jura addita', sic ut demum secularibus eXae quarentur.. Eissi ad fastigium Principale plerique tempore ONtonum & deinceps evecti ; nec jura vegalia omnes simul & semel acceperunt, sed paulatim, &diversis temporibus. Unde factum, ut quidam adhuc aliqua parte istorum jurium destituam tur 3 aliqui cum certa restrictione e dem p deant. Ad tantam dignit tem ut ascenderent, illud quoque non arum momenti attulit , quod nobilis. mi homines ad munia sacra adspirarent i quodque barbaris illis seculis soli fere qualemcunque literarum cognitionem haberent, qui sacris sese addixissent. Inde mature Episcopi ad conssilia in aulis adsciti, illisque ossiciis 'praefecti , quae sine adminiculo literarum obiri nequeunt. Inde adhuc Cancellariorum dignitate primores Praesu-

SEARCH

MENU NAVIGATION