Petri Strozæ De dogmatibus Chaldæorum disputatio. Ad patrem admod. reuer. Adam camerae patriarchalis Babylonis archidiaconum, ..

발행: 1617년

분량: 263페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

4o De Dogmatibus

minum Nostrum P AvLvM Papam V. misse,not ui ; ac similiter in commentatio a te, iusti eiusdem P triarchae tui composito de conciliatione vestrorum dogmatum cum orthodoxa veritate, quam sancta Cathol ca Apostolica Romana Ecclesia docet. Optime namque noui diligentiam, & assiduitatem, quam in veri inuestigatione adhibes ; ac studium pariter, imo zelum , quo flagras instaurandae unitatis , qua Ecclesia vestra ab initio, ut profitemini ; cum Apostolica Sede coniuncta erat. Quare facile mihi persuasi, fore tibi pergratum , si lutita Sapientis sententiam, occasionem tibi propon

rem augendae non mediocriter scientiae tuae. Neque sane audaciae notam, reprehensionem Gerebor ; aut

ingenij mei imbecillitatc na,vel propriam infantiam e cusabo; quippe ex mea sententia nihil dichirus sum . Haud enim tantum mihi arroso, ut audeam de inest

bilibus mysterijs nostrae Fidei a meipso loqui : sed quae

in medium asseram, cuncta ex sacris Oecumenicis Comcilijs , aut ex Sanctorum, probatissimorumq; Patrum mCnumentis decerpta erunt. Ad haec, sirmo mihi tecum habendus est; cum viro videlicet mei amantissimo,

qui quod doctrinae nostrae deerit, reperire nouerit ilia charitate, qua coniuncti in Christo arctissime sumus. Igitur illius auxilio fretiis, qui dat intcllectium paruulis, ac linguas infantium facit hinc disertas,sanctissimoq, eius nomine inuocato, dicere incipiam .

52쪽

PROFESSIO FIDEI PATRIARCHA

Babylonis recensetur, dc dogmatibus Orientalium adiuncta eXpem ditur. Cap. I. Planὸ ; profiteri se cum sancta Romana Ecclesia

credere, Deum unum esse in natura, trinum i

personis, Patrem, Filium, & Spiritum sanctum ; atque Trinitatem venerari sine substantiae diuisione, aut per sonarum confisione: similiter confiteri Deum verbum Patris aeterni Filium ab aeterno genitum, in fine temporum propter nostram salutem descendisse in uterum immaculatae Virginis, humanamq; ex ea carnem rationali anima praeditam virtute Spiritus sancti assiimpsisse ; ac utriusque naturae diuinae, & humanae, veritate seruata, in unitate personae ; unum esse, eundemque, qui natus est, qui aetate, dc gratia proficiebat si qui cum ieiunasset, esuritat, & quinque millium hominum famem exiguo pane satiauit; cuius dum membra labore lassescerent, verba aegros sanarent, caecis lumen restituerent, mortuos ad vitam reuocarent ; qui patiebatur humana, &operabatur diuina; qui demum mortuus est, S resurre est, ut credere, atque consteri se scribit venerabilis D

minus Elias Patriarcha Babylonis ; Fides quidem haec, si

nihil aliud contineret; a veritate quidem non disten ret. Sed ex altera parte Beatissimam Virginem non m trem Dei, sed matrem Christi, appellare 1, Redemptori nostro Domino Iesu Christo cum duabus naturis, duas

53쪽

ηα De Dogmatibus

quoque personas tribuere , Voluntatem 5c operationem vescam pro suppositi unitate, non duplices iuxta naturas in eo agnoscere ; & haec dogmata, aut non contraria vertitati modo expositae; auricum manifeste damnatas sint a

Sanctis Patribus ; velle apposita declaratione redigere ad rectum sensum ; suspectam omnino reddit hanc Fudei prosessioner . Neque enim siliscit profiteri Fidem cumorthodoxis, si postmodum ea cum haereticis exponatur. Hoc autem illud est, quod sancti Patres N storio professionem Nicaenae Fidei iactanu, obhciebant his verbis: Ceterum minime sat esse putamus Reuerentia tua Fidei β-olum, quod ἀ magna ita Synodo, quae in

Spiritu sandio in Nicaea quondam conuenerat,expositumeri, nobiscum confiteatur. Nam etsi e celenus trud profreri iurare, attamen neque recte intelligis aeque sincere quoque , sed pervcrse plane, praeposteria interpretaris. Verum, ut ego arbitror, satis probabile est, errorem hunc modo apud Chaldaeos obedientiae Patriarchae tui subiectos non in voluntate, sed in intellectu tantum consistere. Pe is iadet hoc mihi Patriarchae zelus, & alacritas, qua sanctam Sedem consilere studuit: deinde re ponsio Episc porum, quos ipse de hac grauissima difficultate tanta

animi sellicitudine, ut scribit; interrogauerat. Neque . sane Episcopi Patriarche respondistent,diuersitatem,quae inter nostram, vestramq; Fidem intercedit ; consistere tantum in ceremonus, atque ritibus; ac solum verbis, non autem verborum sensit differre, si1 sanctorum Comciliorum acta, atque decreta aliquando legissent. Et liam Concilia Occumcnica nunquam congregata fue-

54쪽

Chaldaeorum. 63runt ab eo tempore, quo primum illa pessima dogmata damnata sent; quin suacti Patres post orthodoxam Fidei confessionem; ea denuo damnauerint,& anathema non solum in illorum nefarios auctores, sed etiam in eorum expositores, ac c senseres grauissime iteraue rint. Ideo operepraxium facturum existimo, si antequam aggrediamur expendere singillatim unumquodque vesti rum dogmatum; proposuero ex actis sanctorum Concultorum,atque ex alijs probatis Scriptoribus; quidquid c gnitioni Chaldaeorum necessarium esse iudico.

HAERESIM, ONA NEGATUR

sanctissima Virgo esse Dei Materia N storio incoepisse , dc quis fuerit

Nestorius. Cap. I I. IMpius Nestorius primus ausis est,palam negare si

etissimam Virginem esse Dei matrem. Quo tempore, quave occasione hoc egerit, narrat Theodoretus Cyri Episcopus, qui non modo Nestorij contempor neus fuit: sed aliquando acerrime illi fauit. Is ad sani rem mentem comtersus in epistola, quam ad Sporadium de Nestorio, eiusq; impietate scripsit; haec habet: ' prismum maximam illam Sedem occupauit nempe Constam tinopolitanam acsi yrannidem quandam Sacerdoti, praefocturam rapuisset; non amplius in seipso impietatem,quam amrea mente conceperat; continere maluit, sed ex potestate licentiam quandam Italiam adeptus, in medium illam fert , inomnibus patefacit, quam antea aduersus Dominum

55쪽

- De Dogmatibus

renet rat bla phemiam. Sed quia Theodoretus in hae epistola describit nobis ad unguem Nestorium; adluci mus, quae ante, &quae post relata a nobis modo ipsius verba; de Nestorio scribit. Inquit autem.

Ex Vermanicia riuitate ortus homo isti, cuinam exerci tio deditus initio fuerit, ignoro. Ex alia mero aliam regionem peragrans luctar Ag ptiacae plagae , ad magnam Antiocheimsium peruenit mrbem: in qua laberalibus artibus mediocriter

institutus, Κν imbutus, Κν pulcserrima, δ' maxima prae ditus ioce in Ecclesiam Dei cum certa eius pernicie irrepsit ; sr Sacerdotum numero adscriptus populi Dei regendi cura subceptu , in i omet principio, quae in tota et ita futurus esset; aperte ostendit. Non enim ingenuum sitam inest fructuosum dicendi char terem imitatus eri, qui hominum animos pascere posscssed ad popularem auram declinando e manum populi applausum, mi quiuis aucupando; instasile, sist abiectum iustus ad sui desiderium concitauit. Sordida quidem indutus e se, metrius, ac tristis incedens; forensis tumultus deuitans; corporis pallore, si τ macie ab tinentiam simulans; libris domi, it plurimum incumbens, di intentus, or quiete sibi misens; his artibus, or simulationibus plerosique allici bat ad sui imitationem, quousque ad grauiorem 'Tuenit aetatem; ecideri potius quam esse Chri Banus, si T suam magis, quam Chrim gloriam quaerere Hudens. Goniam mero,iam ha Domini dictum: Nihil occultum, quod non revelen r, nihil ab conditum , quod non prodeat in lucem: di bona opsera manifesta sunt , r quae mala sunt occultriri minime posisῖnt; imperscruta&li iudiciorum Dei A sp, Ne Horius eorum caeculo, qui rerum potiebantur, ist Ecclesiam adminio m

56쪽

Chaldaeorum. Μ

iant; nec non ipsius , qui tunc temporis evnivcrsi orbis sterorum tenebat; Gatholicae orthodoxorum Ecclesiae Con tantinopolitanae sedem obtinet, quin etiam parum aberi totius orbis. Hinc deinde sicutae fiunt tragardiae illae , quarum iuers terra , ac mare repletum erit. Ut primum enim maximam i Iam sidem occupavit, ac si yrannidem quandam sacerdotij praeficituram rapui sit , non amplius impietatem in si si,quam mente conceperat; continere valuit sed ex poteriare licentiam quandam Hultam adeptus, in medium illam profert, f= o-nibus pat facit, quam antea aduersus Dominum conceperat

blasphemiam: contra Ap tilica dogmata suscepit bellum contra etiam sanctos Patres, qui ab isis Euangeli, cunabulis Orthodiso Fidei duces, sidi magi Di fuerant; eorum sintentias nititur conculcare, Regiae ciuitatis Ecclisiam perturban-do , di niuersium orbem commouendo; nihil meritus diu num Paulum clamantem: uui mos conturbat, iudicium

portabit quicumque ille est: ed supra jacri altaris principum

credotum candelabrum, non lucernam meritatis , -- pietatis renebras collocat; 62 excogitatur ab illo primum nouitatis facinus, ist exordium: uod non oporteat iidelia et unctam Virginem Dei Verbi secundum carnem Geniti Acem , Dei matrem confieri, sed Jhrini tantum matrem: liaeet iam diu , 6st diutissime, orthodoxae Fidei praecones , iuxtae pontolorum traditionem, Dei genitricem illam ore confit ri, sis corde credire nos docuerint Domini matrem. Hactenus Theodoretus. Sed vi,quae ab eo dicta sunt, melius percipiantur; addamus, quod de electione Nestorij in Constantinopolitanum Antistitem, scribit Socrates lib. vij. cap. xxix. historiae suae. Pon mortem Sisini, musium es

57쪽

46 De Dogmatibus

Imperatori nempe Theodoso propter homines inanium

rerum appetentes, neminem ex ilia Ecclesia licet multi Phia lippum , complures Proclum designatum cuperent) ad Episi patum itam eligere sed aduenam Antiochia accersere conri tuit. Erat namrue illis Nestorius ex Germanicia oriundus, mee in primis sonora, linguas diserta, sest ob eam causam ramuam ad docendum populum admodum accommodatus ;ι illorum sententia accersitur. En quam apposite declarat Socrates, quod dixerat Theodoretus: Nestorium impe

strutabili iudiciorum Dei abysso, sedem obtinuisse Coi stantinopolitanam, eorum siserano, qui rerum poti bantur . Nam nulla alia de causa Imperator Theodosius Nestorium Ecclesiae Constantinopolitan. ae prςficiendum curauit; nisi ut peregrina virtute domestica scandala r mouerentur; persuasus ex his, quae de virtute Nestorijserebantur; sere, ut per cum renouaretur disciplina sancti Ioannis Chrysestonii, qui pariter ex Antiochia eum catus Constantinopolim fuerat. Quod Nestorio exprobrat Ioannes Cassianus libro vij. de Incarnatione his ver- bis: Euod de Antiochena te sibi sumeret Sacerdotem, ex qua Arum s Ioannem Chrysestomum videlicet ante praeeleg rat ; accidituruia recepturam si in te credidit, quicquid in illo habere denset . Itaque sit it eodem loco Socrates: --tiochia Constantinopolim deducitur Nestorius, qui a plerisque ob temperantiam laude, di praedicatione esserebatur. DOqua laude sanctus Cesellinus Papa sub initio eius epusiolae, qua Nestorium erroris sui admonuit ; sic scribita:

Tanta ante opinione miricti, mi te aliena ciuitas inuideret.

Et paulo superius,dixerat Laetificauit animam nos,am me

58쪽

Chaldaeorum

mentium enarratio nunciorum , quam moxfrmauit eorum, qui interfuerunt ordinationi tuae relatio collegarum . Nur

tum fuisse Coelestino facile credere possumus, quod S crates stribit, prosequens narrationem ordinationis Nestorij,nempe: Simul ac Episcopus quarto Idus Aprilis ordinatim fuit Felice Tauro Cons2libiu ' extemplo cum orationem haberet apud Imperatorem; hane sententiam, quae multis in ore est: coram iniuerso populo protulit: Mihi, o Imperator , terram haereticispurgatam tribue , sest ego tibi coelum tribuam.

Tu mihi in prosigandis haereticis Fubueni, ego tibi in profligandis Persis subueniam. His pollicitationibus opinio ni de ipso iam conceptae congruentibus; cum decepisset Imperatorem, eiusq; Patiam arctissime sibi devinxistenmunitus firmissimo noc propugnaculo, impleiade suam detegere postea coepit.

haeresim suam in Ecclesiam inducere curauit; & de immanitate qua sibi r pugnantes Orthodoxos pers cutus est. Cap. III.

SED Operepraetium est, ut rationem,& modum , quem in propalanda scelestissima opinione sua Nestorius tenuit; animaduertamus . Non enim proprio ore homo callidissimus,& nequissimus hoc fecit, ne ipse videretur perturbationem in Ecclesia excitasse sed vafro, Libdoloq; consilio aliena operam adhibuit,ut Socrates re-

59쪽

De Dogmatibus

sere his verbis Erat cum eo Anastasius praesbyter ab Ant chia pariter demnatus luem nimis honorabat, ET veluti consiliarium habebat in causis. Gliquando igitur coram Ecclesia docens, Ana situs dixit: Dei Genitricem Mariam nullis

appellet; Maria enim homo fuit, fst Deum ab homine gen rari nimis in impossibile. Sed adhuc manifestius declarat hoc Cyrillus Episcopus Alexandrinus in epistola ad Cc testinum Papam; dum quod contigit praesente ipso N

storio; narrat. -ccidit sinquit Cyrillus in inter caetera, mi Episcopus quidam Dorotheus nomine, Conctantinopoli praemessit, eadem, quae Nectorius sepiens, ac sentiens; mir quaesius causa adulationi impense deditus lingua ad temeritatem que, Ut criptum in promptus. Hic enim fonHantinopoliaeanae Ecclesii straxi praestente Neriorio.cathedram cum occupassim, magna sibiatas voce inclamare ausi ιs in . Si quis c Mariam Dei ram dixerit, anathcma sit. Mox ingens et uersi populi clamor, Cy discessio consecuta est. Nolebat

enim diutius cum eo communionem habere, qui temere, talis

sintentia praeditus esset. Deinde exponens Cyrillus quo modo in tanta populi perturbatione se gestisset Nesi rius; subdit: uuamuis enim id ore seo Iacere nolucris: artamen sedens, θῖν audiens alterum, nempe memoratum Do theum; et se hoc diceret, induxit, sitiarnauiti. Cui etiam confestim bi e cathedra desiendissit; in diuinorum myricriarum celebratisne communicauit. Haec Cyrillus ad Coelestinum. Itaque Nestorius impietate sita iam detecta,non amplius latenter, ac subdole ; sed impudenter repagulis omnibus verecundiae ess actis, ex potestate licentiam, ut inquit Theodoretus; stultam adeptus, blasphemias a se conceptass

60쪽

Chaldaeorum. 6

pras, ipsemet audacter praedicare, atque in vulgus serere coepit. Quod hunc in modum contigisse Euagrius narrat libro 1 aeq.h. historiae sua videlicct: auae meria nempe prohibentia vocari Mariam Deiparam) cum populis C, D consecratus grauiter, ur acerbe ferret, di putati nem illam non sine cause haberet pro uas hemia ; Ne tortiis titis bla phemiae auritor, dedi dux, non solum Ohibuit illum;

neque sanam doctrinam tutatus est: merum etiam merba in

primis roborare contendit; l' in θ fidem defendendis acrius imriuit, atque sui stos opinione adiuncta, atque adeo adpriapta, menenoci animi sui in Ecclesiam effuso, atque eiecto multo maiorem bla phemiam dicere conatus est; adeo mi ad ipsius capitis perniciem, hanc impiam sintentiam proferre non dubitauerit, nimirum: Ego eum, qui statist men diuis, hoe est bimestri, ηιν trimesbi, Cy ita deinceps adoleverit; Deum certe non a peltauero. hucusque Euagrius. Sed Nestorius his verbis impudentissimis minime contentus, vim qu que adhibuit Orthodoxis sibi repugnantibus, gratia potissimum atque pretesidio Imperatoris nixus. Quam v ro misere atque crudeliter ,, exponit Basilius Aresimai drita in libello ad Theodosium Imperatorem, ut habemus in actis Concilij Ephesini. Inquit autem Basilius :Accidit, it populus Utatam, pridema receptam Fidei δε- minam requiren publice aliquando inclamauerit. RE G mL UM H AB EM VS, EPISCOPI MN AB EM VS . Verum hic populi conatus neutiquam

mansit impunitus; pars namque illo temporis articulo com

prehensa, θν in Regia hae ciuitate ad Tribunal ab Dacta,ω-li immanitate diverberata, exceptat est, quali ne apud bar

SEARCH

MENU NAVIGATION