장음표시 사용
121쪽
CR pux Vir. matque aegrotis rectius negotium cederet, servaret inrinceps subditos. Sed statuta , servanda serio Nam Legi Corneliae de sicari ἐν , aequiparantur. Nunc unde digressus, redeo. Sunt etiam, qui dum
Iibrum meum de febribus legisse fingunt, Objiciunt , me duntaxat remedia chymica , Ac insueta ostentare arcana, ut ad me, unum quemlibet aegrorum convocarem , spretis antiquorum tutissimis doctrinis. Absit. Quia nec invisio aegros , nec m deorsipe lucri. Quod omnes totius patriae viri boni, testantur. Neminem sane voco,ad mea medicamina prostist uenda, aut venumdanda. Libenter vivo latens, a solis pauperibus solicitatus. Hoc unicum palam, atque libere profiteor ., difficilium
nempe morborum victorias, postulare alios medicos , quam Humoristas , & alia longe remedia, quam quae venditat Seplasia. Quoniam desideratissime , perfectissimorum corporum dotales optantur potestates, ut Venena,a balsamis, in nobis separentur. Imo ubi venena non sunt aperta, supe-xentur Archei confusiones, abigantur impuritates clanculum , invertantur remediorum dimensiones,ut prodeant proprietates, quarum opera Opus habet Archeus. Quinimo introvertantur impressiones remediorum , quarum tyrannidem, natura nostra, absque clade ferre nequit. In hoc enim peccato , inque hac penuria, plura jam secula infeliciter transacta abierunt , quod ignoratis causis morbi ficis, nescitis remediorum potentiis, despectisque altioribus praeparationibus, quicunque morbus sub initiis ethnicis non migrabat, desperatis dicatus steterit. Profecto, nullus in specie . morbus, est incurabilis. Deus namque ut non feeia 'mortem, ita nec utatur in perditione vivorum. S nabiles fecit nationes orbis terrarum, nec est medicamentum exterminis,nec inferorum regnum in terra,
122쪽
Quapropter ignavum genus hominum , in subscribendo ignaris promptum, ex animo , coram Deo ubique praeside, hortor, mecum contempletur. ORficinarum remediis, morbos aliquot alimentarios,
quandoque per accidens sanari, qui nempe spontaneas consumptiones, Ac faciles admittunt resolutiones. At in gravioribus , in quibus sunt fixae, aut radi es chronicae, illorum usum plus obfuisse,
quam profuisse. Hippocrates quidem,sine invidia,
alitorum remediorum inquisitiones , posteris reliquit: quia felicioribus seculis vixere primores. Scholae vero, ad majores mortalium e cessitates, sedentis & iacentis naturae, non respexerunt; sed
Galeno, atque suo Quintio contentae, non sensere mortalium defectus , cum lucrum se reportare, quocunque eventu conspexissent. Etenim ne semel excogitarunt, Nephriticos impedire recursus, mutitoque minus, calculum resolvere, quod deceptis authoribus, falsisque causis sua dedissent nomina. Idcirco enim de vera lapidum causa, deque Vera fanatione, atque remediis ideo, auditum est hacte-ο nus nihil. Desiderabatur siquidem ejusmodi remedium , quod impediret venturam. siiccrescentis Duelech sobolem , per ipsiusmet lotii praeparationem. Tum etiam , quod restauraret uteri saxi pari decidentiam Gorgonicam . fermenti petrifici potestatem: ac tandem quoque, resolveret, quicquid coagulator spiritus patrasset. De quibus singulis, auditum est hactenus nihil. Duntaxat propellendo calculo, laxandisque meatibus urinariis, intentae fuere Scholae. Itaque in sanatione Lithiasis, duplex obvia solicitudo est. Una nimirum, quae in-
clinationem tollit, ac metum recidivae. Altera vero,quae generatum demoliatur Duelech. De neutra somniatum fuisse in Scholis, ostendani: At saltem propulsionem arenaru, di lapillorum, machinatas
123쪽
C A p u T VII: risnatas fuisse : non autem pacationem, tam atrocis doloris, a radice,cogitasse. Laudant quidem, atque in apicem attollunt,Malvas, Altheam, Amygdalinum , & quaecunque mollificando humectantia nominant: dein varia fomenta, tam humectantia, quam abstersiva , itemque refrigerantia connectunt, ne dolores intendantur, vel lapides excrescant. Imo & Scorpionum oleum commendist, quasi inunctum, lapillos confringeret forinsecust quasi inquam axungiam, carnosam membranam, ac peritonaeum laxarent,ad quorum dilatationem scilicet, mox ureter, necessario mollificaretur, extendereturque in latum. Vulgus equidem has sibi opitulationes, suadente primum anu, invenit,&extulit. Has dein admiratae initio , ac dein mox
amplexae sunt Scholae. Ne stilicet seum secus nil thabeantὶ inutiles fierent spernendo. At non doloris solius ergo, haec sustepta: sed juvaminis causam leviter indagantes, de solo itinere lapilli solicitae, ultimo decrevere arresto: non nisi per humectantia,ureteres esse ampliandos, nec aliam medendi fore spem. Ampliationem vero , non quidem in longum ureteris: sed duntaxat, qua sperarent, in latum scilicet : quasi natura obligaretur, se ad Medentum conatus conformare. Adeoque remedia dolorum, censuerunt esse per accidens : quibus adjunxere enemata, ne incumbente stercore, compressus ureter,labenti calculo, cataracta sterneret,& sic viam clauderet. Adeoq; capitale Scholarum remedium, circa stercora, effectrum, dc posteriora: nequaquam autem ad causas, radices, ac fontes, intentum fuit. Unde Satyra: Sterem ct urina, Medicorum fercula prima. At quam Vana, atque puerilia, sint haec Scholarum subsidia, testantur ipsi-met afflicti, horumque viduae & proles. Imprimis smucilagines Malvae, non transeunt ab ore, ad ure-
124쪽
terem in forma lenientis laxantis, di mollificantis, quin in via,aliquot suscipiant prius transmutationes formales. Nec enim eo quicquam devenit,nisi
prius, lotii naturam assumserit. Imo enim jam ureter, calculo obturatus nam quamdiu non obturatur, nondum totam ureteris amplitudinem implevit, frustraque ergo ejusdem exigeretur amispliatio) a tergo, incumbens sustineat lotium , quo
Pacto, quaeso, hocce excrementum, in tam angusto meatu, cedet loco, ut advenienti lotio, e Malva parato,assurgat. locumque paretp ego saltem fateor. me non intelligere quicquam harum promissionum. Denique posito casu, anilis illius figmenti, &quod mucilago illa humeetans, ad angustum lotii
angiportum, sospes deveniret: attamen non proinde diducet, madidum jam ante, ureterum canalem, qui praeter jam actualem sui humectationem . ab aliena mucositate ampliari, aut dilatari non expetit, aut expectat: ut neque semel unquam dilatatus, deinceps amplius sui iteratam diductionem optaret, Vel admitteret in recidivis. Adeoque istud Scholarum suppositum , & dissimulatum remedium, unica solum vice, rei utile. Nisi maluit, ureterem dilatari, lapsu,adventuque mucilaginum Praefatarum, earumque casuali absentia, in pristinum statum denuo angustiari. Quod est, dare potentiam ampliandi, j uxta Medentis votum, praeter solitum,& naturam meatus solidi. atque primae constitutionis. Siquidem naturaliter, postmodum rursus redirent,in pristinam, atque natalem angustiam. Etenim Scholae, si serio in his loquantur, dementant, vel rident aegros, ac sibi applaudendo lasciviunt. Sodes , si vera haec autument, cur vetant diuretica, si propellendo calculo valeant, adhibitisque humectantibus, angustos dilatent meatus
Quid ni humectantia, diureticis copulant, ut uir , que
125쪽
que simul satisfaciant indicationi p Etenim iam
ante docui, si mors, ab haesitante calculo in via, supervenerit. id non accidere diu reticorum reatu, ut neque, quod ureter nisi fortass1s fuerit monstruosus) sit alibi, seipso in exordio angustior: atque idcirco semel discedens, ex rene calculus, si si- statur in delapsu,prae viarum strictura: id accidere ex doloris atrocitate , quae ureterem spasmodescontraxit. Idque igitur, Diureticorum piaculo non fit: sed Medentis, qui spasmum hunc,nunquam in Scholis obaudivit, ideoque neque remedium pro illo inquisi vit. Ubi sane notandus venit Scholarum solae cisimus, atque elenchus non causae, ut in causam. Quoniam iuvant praefata humectantia, Al- iothea, Malva, Amygdalinum &c. non quatenus amplificent ureteres quod in se ridiculum in sed inquantum, spasmum crispationis demulcent, prout aliquot tus externi. Itemque succus citri, non iuvat abstersiva, & incisiva vi suae aciditatis alias namque, idem praestaret acetum, & acida reliqua quia succus citri, prima digestione casoris, deponit situm acorem, ideoque nec obsoniis adhuc effervescendis, admiscetur: sed residua manet ipsi vis, demulcendo spasmo conveniens. Dum scilicet inlotium conversus , prioris vitae mediae, aliqualem notam adhuc retinet. Quid si Scholae , diuretico-Tum usum vereantur, ne forte plures lapilli de scendendo, coincidant intra ureterem,&quia teringo grossior esset,velut cuneus,transitu oppleat. At nec sic quidem, casuale vitium, diu retico dandum. Quia insuper etiam figmentum , pro Vero Venum datur. Nam quicquid semel, initio , in ureterem incidit c nisi uncus aliquis fuerit 2 id ita deorsum pergit,& effertur. Non enim in tam angusto transtu ludunt, lasciviuntque lapilli. Non unus, aut simul plures exitu majores, e rene migrant: ut ne
126쪽
que semel inde decidui, quia tergo, lotii pondus sustinent. Recte id quidem suspicabile, si ureteri
non mollis ac laxa membrana: sed harundo sicca& inflexilis esset. Madida quippe membrana, metu Vacuit necessarib semper concidit, nisi a tergo dilatetur, cadente lotio. At nondum proinde sonticum diureticum. Nam incidentia plurium, & male formatorum lapillorum, non hausit suam cubpam a diuretico: sed a fatali irruente, quod citra diu reticum,aequaliter cecidisset. Quapropter nec timendum, aut avertendum diureticum, prae sommidine casus irregularis,&monstrosi : ut scilicet, quod ordinario utile per se, vetetur ex timore casus insoliti, atque rarissimi. Quod si dicant, plures lapillos, visco conglutinatos excider . Id imprimis destruit causam materialem Duelech, a Scholis edoctam. Siquidem pituitosum istud gluten, jam petrificari debuisset: At lapilli,ejusmodi illam
collam, nec invenerunt, nec auum serunt in uret
re . Quapropter si unicus, vel .plures conglutinati, e rene labantlir, perinde est: siquidem elabendo, non erant majores renis exitu. Ergo si diuretica, istam collam non solvant, nec lapillos disiungant: saltem perutile fuerit, copiosiore, citatoque lotio incumbente, infestam calculi sarcinam, quanto- cyus, suo lotii pondere propulsasse. Naturaliter enim ureter, nulla intus mucilagine madet. Quod urinae fanorum testantur. Ergo , si qua medicaminum mucilago,' eo deveniret, non posset non ureteri esse praeter naturam,& sui solitum. Quid si ureter, calculo impacto obsessius, dicatur mucilaginem patrare. Imprimis casiui contradicunt urinae Nephriticorum. Tum quoque, Scholae inadvertentes erunt, quae pituitam, si ve causam calculi materialem, superne, imo ex stomacho, deducunt
pro calculis: quippe quae ad manum, di in uretere
127쪽
aegroto,reperiretur. Stultaeque propinantur simpliciunI peregrinorum mucilagines , si mucilago, mali nativa causa esset. Dein loquuntur Scholae, tanquam si diu retica, malleo, calculum, imo & urinam propellerent, vel a tergo per baculum protruderent : ita nempe per artificialia, more vulgi, sese in spectaculum demergunt. Non considerantes, in diu reticis, proprietatem specificam relictam. a vita media simplicis, vel partam in transinutatio ne digestionis, a qua,diuretica, lotium emungunt. Nulla autem diuretica, per se. calculi progeniem respiciunt. Ut neque probus Medicus, attendit ef- feeius , accidentaliter per accidens irruentes , ut
pro in effectus per se, negligat. Quod fit attamen alioqui, prohibendo diureticum. Utpote sanativa indicatio, mandat promptissimam nocui ablationem , magisque ejus, quod per moram, deinceps mage grandescit. Ergo diuretica laudo in Nephritide, modo simul spasmum ureterum leniant, &consopiant. Comes quaedam, itemque altera m nialis, ingenti dolore, diem clausere suum. Utraque
enim,Velut uncum, uno trianguli acumine , in rene , altero vero, intra ureterem desinente, exhibebat : atque spasmo crudeli obierunt ambae. Non quidem moriuntur prae urinae suppressione ubi alter renum lotio satisdat: atro ei sed solo spasmo oppetunt, qui spasmus iterum circa mortem laxa tur. Quapropter dissectio praeter lapillum unciso mem, exhibuit nihil, quod mortem attulerit.Initio dixi, fanatione Duelech, consistere, tam in abolitione Inclinationis,quam in calculi liquatione seu di solutione : quorum utrumque negant Scholae possibile: adeoque stamus in terminis oppositis. Ergo veniendum ad rationes,ad testes, sive facta, atque ad diplomata, probatoque iure meo, aperiantur
que Scholarum ignorantiae. Imprimis, cum non. 4 entis,
128쪽
entis , sive impossibilis, non sit conceptus ullus
positivus,adeoque non sit ulla eius scientia. Fatentur ergo Scholae, nullam fore sibi scientiam , dc sei 3 negare ea possibilia. quae fatentur senescire. R tiones autem quae Scholas ad impossibile collise-
re, sunt hae ac satis futiles: experientia nostra reiarum Magistra, nondum nobis patefecit malam inclinationem tolli posse. Cum juxta Galenum , intemperies versa in naturam, curari nequeat, juxta proverbium. Naturam expellas furca tamen usquς recurret. Potissimum autem, in parte, ςontinuo excremento referta, confirmatam tolli intempe
riem , est prorsus impossibile. Quoad calculum
confirmatum autem , utcunque saxifragorum speciosa gloriatio perstrepet, non nisi vanum est em- pyricorum stentamen. Iactantiae idioti simi, nec aliud quippiam. Solum enim potest Medicus, cita-Ie, ac propellere calculum, per diuretica, viasque laxare , per humectantia emollitiva. Imo cum diuretica, sint periculi plena, Medenti nil oportunius in Lithiasi, quam ureteres humectando ampliare, ac sordes incumbentes, per enemata , ab intestinis demere, semivenduli vero chymistae, lapidem confirmatum, in vesica, retrograda resolutione, dissolveressςntantur, Proprioque ore, sibi non nisi opprobrium solicitant. Sed nostra Philo- phia,supra vires naturae pollicetur nihil, ideoque permanet inter doctos venerata ,sixasque jam a tot seculis, radices egit. Quis enim non videt, ipsium stomachum, necessario confringi, atque liquari debere citius, quam , stomacho centies duriorem calculum, ab ore longe remotum Sed quia chymicus plerumque ignarus est Philosophiae , audenter quidlibet promittit, ut a miseris, & credulis,nummos emungat, quos per chryso pejan parare nescit. Etenim si quippiam in natura foret,quod
129쪽
Duelech confirmatum resolveret, tot Principes, atque Magnates, totque rara Medentum ingenia, non caruissent hactenus, tam felici remedio. Haec sunt Scholarum supercilia, decreta, di calumniae. quibus tamen bene perpensis, reperiuntur Oppositorum vera privilegia. Nam imprimis si quis peccando, contrahat morbum, quid ni bene medendo , eundem radicitus tollat i & characteres parti semel impressos, penitus extirpet Z Plures namque liberavi a Lithiasi, stati per Miquot annos Obediverant, sic ut in posterum plane vixerint liberi. Quorum remedia sub poena meae infamiae mox offendes. Scholis namque facile indulgeo, quod juxta
suas experientias,& ignorantias causarum, loquantur, negentque auferri impressionem,transutam in membranorum potestates: cum videlicet non nisi cruda, & ignava remedia, hactenus agnoscant. Sed interim inexcusabili volutantur errore, quae desperant aliquem supra se sapere. Cum interim cessent indagare, totumque vitae sipatium, soli addi eant lucro. Judicia Scholarum retrospiciunt inscripta avorum gentilitati subscriptorum : nostra autem spectant entia prima corporum, expedita ab involucris, quibus impediuntur progredi, ad
prima nostri constitutiva : in quibus queant nOxias impressiones , invitam mediam introductas suffocare, atque eatenus tollere inclinationes, quae in naturam veris videntur. Quoad ablationem inclinationis ergo, imprimis medicamentum AiophParacelsi quod sonat Aroma philosophorum, sic
dictum propter tincturam auream praeparatum sub fimo, cum mixtura panis seca lini, ac postmodum spiritu vini extractum, curat inclinationem veterem ad calculum renum. Baro quidam nostras, dum per aliquot annos, in sua Angliae legatione, pluries calculis renum summo dolore in-
130쪽
festatus fuisset, meque sita dente uteretur bis hebdomatim, praefato liquore Aroph, per octodecim deinceps annos a Lithiasi liber, tandem anno 83. vitii de iungitur, ejusque cadaver dissectum, ne armnulam quidem , aut lapillum ostendit: qui antea
dum calculosius erat, sive rheda vectus, sive modeste obambulans, cruentum semper lotium minxerat. Supersunt modo adhuc eius haeredes te 1 es. Memini quoque consiliarii, cuius ante, de esu asiparagi, mentionem feci. Is enim cum per quindenas singulas, soleret misele decumbere, usus deinceps cere visia,eui semen Dauci incoctum est. liber a Lithiasi, vixit modo per annos aliquot. Quorum experimenta , atque testimonia , ruborem Scholis suffundunt. Cum in ore illorum, sit veritas. Para- celsus quoque entia gemmarum . 6Daxifragorum, in opem advocavit, unicoque tandem Ludi remedio, utrumque sanationis finem pollicetur, estque
assecutus. Negent Scholae possibile, quod facere non possint: Arrogantiae plenum, di stupiditatis est illarum , testimonium. Siquidem languidam
saxi fragorum opem , suis erudis remediis tentatam,& evanidum quoties admirantur effectum, arcuant supercilia, attonitae, humeros attollunt, rΟ-gatae silent , coactae autem , ad impossibile refugiunt, maluntque Deum, misericordiae. ac bonitatis, oblitum accusare, quam calculo sui ajunt) conformato , morbisque plurimis in natura dedisset remedia : imo Deum obliviscentiae libentius accusant, quam ipsim et alicujus ignorantiae notam admittant in doctrina sua paganica. Principes autem, a Scholis eircumventi, subscripsere harum impost uris, ac pietatis illorum liberalitas, Xenodochia in curabilium erexit, seducti Scholarum imposturis, quae mendacii arguerunt textum Sapientiae. Sa
