장음표시 사용
131쪽
C A p v x VII. 12 Medicamentum exterminii scholae enim propriam, & crassam nimis ignorantiam , reciprocam atque convertibilem fecere, cum naturae impotentia, quasi scirent omne possibile , solumque ignorarent impossibile: Idque non solum negative : sed prorsus privative. Tanquam nescire illarum non penderet ex defectu Academiarum: sed potius bonitatis, vel providentiae divinae penuria. Quapropter cum negatio possibilitatis in sanando , mihi videretur continere occultum scelus, semper, vel ab adolescente, bene sperans. argumentabar contra, hoc modo. Si de fide, omnis morbus a praevaricatione inceperit : peccatum autem quodlibet, remittatur penitus , sperandum
omnino, morbum quemlibet, in sua specie tolli posse, si punitio peccato adaequata, in remissione. Praesertim quod idem qui peccata remittit, etiam
morbos sanet, remedia dederit, di Medicum creaverit , pro bonitatis suae abundantia, quae omnes suas actiones superat, infinitisque major est siua indulgentia, omnibus hominum peccatis. An enim forte non potuisset, creare adaequatum, dc Victori
sum remedium morbo cuilibet vel nescivit 3 vel noluit 3 qui mortis aeternae remedium dedit 3 Non enim laetatur in perditione vivorum, qui sanabiles
fecit omnes nationes terrarum. Quo ad authoritates autem scriptorum. Cardanus enim scribit, sua aetate, Virum per Longobardos oberrasse, qui paucis diebus,quodam poculo. passim, secure, certo , atque breviter sanabat, quotquot calculum in
vesica habebant, additque judicium, se non dubitare, hunc virum in inferis esse, quod moriens, artem suam mortalibus inviserit. In tanto, contra clamores Scholarum paradoxo,non sat est unicus
testis. Epitaphium Theophrasti Paracelsi, quod in muro prope S. Sebastianum, in nosocomio specta-
132쪽
tur, ab Antistite Salisburgense erectum, idem prodigium , multoties evenisse personat, utut crepentilia Momo. Habent autem verba eius: Conditur hic Philippus Aureolus , Paracelsus, Insignis Medicina Doctor, qui dira ilia vulnera Lepram, Podagra. dropsm,aliaque insanabilia corporis contagia,miria
flea arte sustulit, ct bona sua in pauperes eroganda collocandaque honoravit. Anno Domini Is I. die a 4. Septembris vitam cum morte mutavit. Sub
insanabilibus autem, Tabem, Asthma, Calculum atque ejusmodi universa, a Principe Salisburgense intellecta esse, docent ipsae Scholae. Quippe quae ejusmodi morbos, passim inter in curabiles, primario semper intonant. Dein indefinita epitaphii phrasis, respicit libros, a Paraceli, de Calculo evulgatos, longeque accuratiore calamo. quam de morbis caeteris. Saltem ergo quicquid semel, de saepius in natura est factum , hoc iterum fieri, non est impossibile. Ac per consequens quicunque aia firmat impossibile, quod ex bonitate divina, in natura quandoque factum, juxta Medici votum,
is mentitur coram Deo, naturae opifice. Etenim
in Jure, quod facti est, ipsi indicant testes, censenturque inutilia jurgia,.quae contra testes adferuntur. Scholae ergo quae nos deceptores Vocant, g nus humanum elencho illudunt. Dicentes. Calculus procul ab ore remotus, longe durior est stomachi membrana: quicquid ergo calculum, longe dissitum corroderet, vel minueret, iam dudum ante, ipsum absumsisset Itomachum, in quem I center cecidisset. Ergo Calculus, est necessario malum incurabile. Si autem Sacra aliter scribant,
quaerenda cst via,psr quam cum moderamine eX-ςusentur falsitatis. At sane, claves sapientiae ita vi quadam, detinentur in Scholis, quod cum ipsae, oon intrent, alios, inu ire volentes, adhuc arcer stude-
133쪽
studeant. Nam Chymico,cordi non est, Duelech per corrosiva tollere: sed per re lutiva propria, dispecifica. Neque enim stomachus columbae,resolvit margaritas, Vel struthiocameli, ferrum, vel silices , per corrosiva: sed per appropriatum digestionis fermentum. Vel si stomacho animalium, corrosiva dederis : saltem talia sunt, quae nequicquam damni, stomacho adferant. Qui aimo si suprema
corrosiva spectes, aqua chrysulca, ferrum, aes, &argentum quidem dissolvit, ceram autem ne quIdem penetrat. Cujus rei incogitantia, Scholae, suos tyrones, indoctum vulgus, imo & magnates, ab rerum indagine absterruerunt, suadente ad hoc propria ignorantia, indagandi torpore, & lucri spe. Itaque pro calculo, & morbis in vesica, quasi derivationem intenderent Medentes , ridiculose ad anum conversi , clysteribus rem aggressi sunt,
quasi anum exonerasse, calculum excrevisse sit. Etenim cernebant, quod succus citri, humanum Due-
Iech, in vitro minueret, sperarunt idem debere fi ri, in nobis. Sin minus, se posse gloriari, exhibito succo citri, praestitisse quantum naturae esset possibile. Ne sicli imprimis, citri aciditatem , sub calore , dulcescere, instar pomi immaturi, in se prius acidi, ac dulcis dein, per Solem maturati. Denique si unica, acidioris vini gutta, intro ad vesicam mittatur, plus doloris adfert, quam ingens calculus. Ridiculum itaque imaginantur, qui acido citri, O- retentis exhibito, se aliquid proficiat, ad diminutionem calculi, fecisse stentantur. Errant pariter. qui&salibus, stillatos liquores propinant, ad T solvendum calculum in vesica . Nam non potest
acidum ut tale, citra insignem noxam, in venas transire . Et .quanquam in succo citri, multoque
magis in spiritu salis marini, solamina sint calc tosis: haec tamen non obveniunt, nisi valedicto prius
134쪽
prim aeore. Quoniam revera, fanatio, aut resolvistio Duelech, non perficitur acidis, ut neque corro si vis. Neque pocula acida, ad vesicam unquam penetrant, nec deduci sinuntur. Dum autem Scholae animadverterunt, capitulum Saxifragorum, stupentes quamquam de exitu promissi formidarent
primum , atque deinde certiores faeta , cernerent, se frustratas spe, attamen ludentes cum humano corio, dederunt contusias fructuum, & lapidum puI-Veres . Cognoverunt, inquam, se remedio destit ias, non destiterunt tamen propinare, quae frustranea scirent, in quo aegris imponebant, dum occasionem medendi, vanis, ludicrisque remediis transilirent, ut se necis, apud posteros, excusent: quasi
quicquid possibile in natura, & quae extolluntur averis Medicis, fideliter exhibuissent. Semina duriora, ut dum Lithospermon audirent, sic ridiculo. nomine a Scholis nominatur, confestim e nomine ,omen sibi fecere.Junxere dein lapides eancrorum , limacum, piscium, conchiliorum quoque crematas testas, imo tritas in aurichalco gemmas duri 1simas. Tandem igni tam , extinctam, tritamque Crystallum propinarunt, ludicro invento, a que eventu. Postremo, ut se conspexere in risum atque despectum venisse, neve mercedem, visitationumque iteratas frequentias solutas, gratis expC-ctare viderentur, sed aliquid fecisse, quanquam inius penes se desperarent, multiplici experientia edocti; quod Europa, atque Asia, denegare dice-hant , ex Indiis est petitum subsidium, saltem ut Medentis consilium, tam peregrinorum simplicium eognitione, ab adstantibus in admirationem
trahatur. Quasi Deus non foret remediorum creator, aegrorum misericors opitulator, tot mille annos remedia aegris Europaeis, atque AsiaticiS recu-iail et i Quod si interim sua sponte, Calculus e reneti . praeceps
135쪽
praeceps ruat nam de vesicali iamdudum desperarunt) ehem quanti tam fiunt exhibita Saxifraga
Mentiunturque audaculi, pulveres renibus non secus atque mancipiis imperare,& lapides conterere, quasi sub malleo. Sin autem negotium, minus f lix, dolent se tarde vocatos, meatus, balneo igclystere, potuisse laxari tempestivius. In paucitate enematum, vel simplicium peccatum deplorant, cognatosque medentes accusant. Dolent potissimum se vocatos calculo iam confirmato , quanquam hactenus ob missum a Scholis diploma. quod tempus inter confirmatum,& non confirmatum calculum prodiret, fortassis non quidem Scholarum negligentia: sed quia istud diploma, pergameno inscriptum, a muribus devoratum es, set . Subterfugium Scholarum aeque profecto ridi..culum i Siquidem Duelech, per gradus suam nan- Isciscitur duritiem; quippe proprio induratur coagulo , in mediis undis. Deluisque ideo Scholae, quod putaverint, sensim calculum indurari, atque siccari. Sane tam durus est hodiernae diei cortice,
quam intimo eius nucleo: tamque durus, recens excisus& madidus, quam erit hinc a seculo asservatus. Tamque dura est arena, matulae noviter adhaerens , quam abrasa infra annum erit. Tam durus inquam silex, in fundo fluvii, quam erit infra ann OS centum . Quis est ergo, qui non admiretur mecum, crassam ubique Scholarum ignorantiam Non ilum deceperint seipsas, propria putatione, quod calculum in vesica dixerint, per calorem generari , siccari, atque sensim magis indurari, sive confirmari 3 sed ne obiter saltem cogitarint, urinam, in vitro, & frigore ambientis,apponere a re nas, absque caloris, siccitatis,aut cocturae iuvamine, tam duram hodie, atque erit postquam in charvasit siccata Θ Haec nimirum sunt studia, decreta,
136쪽
Scholarum remedia, quorum demeritis. negant in natura possibile auxilium calculosis. Ideoque de cernunt quod calculus in vesica , suo exitu maior, non habeat in natura remedium, a bonitate divi
na, praeter noVaculam. Mulierum enim vesica, potest per dioptrismum ampliari, situmque emittere
calculum: sed de virili, nunc agimus. Horat. Augenius primarius Patavinus, gaudet etiam suo cerebro auctam novaculae crudelitatem, nempe quod cultro ignito, id facinus, primus dictasset. Ρaraeelsus vero junior, quanquam, totam Duelech spem in cultrum etiam retulisset: attamen deinde
tacitus, errorem suum, per Ludum reparavit marmoreos siliceosque tartaros ex aequo cum aliis testaceis, unico illo remedio resolvens. Scio equidem, quod divina Bonitas, in vegetali, & animali familia , lapides creaverit, suis speciebus inutiles.
atque frustraneos, pene monstruosos, imo suis individuis alias onerosos, nisi nobis, alicui bono essent conditi. Itaque cum universa in ingrati ho-eto minis usum , sint creata, multaque suis vix prosint individuis, mortalibus quoque nunquam profuerint , nisi in succum lacteum, sive ens primum, TC- soluta: destinationem suam certe ab usu, peregrinae suae petrificationi, petriformi suscepere. Neque enim in poenam animali, aut plantae, innascitur lapis: sed signaturam sui doni ostendit, etiam in coagulationis suae duritie. Quamvis autem lapis mineralis, saxifragus, sit aptus resolvendo Duelech, si ita praeparetur, ut ad renes, illaesis viribus suis, perveniat: animalis tamen, & vegetabilis rupestri natura , plerumque civiliores sunt, adeoque velut cives domestici, facilius in nostri tempub. admittuntur. Vultus enim illorum, spem signati faciunt: ut quoties ab sua lapidosia indole recedunt, etiam exequendi dotes, in suo signato pollicitas,potestatem
137쪽
tem obtIneant, coniugium nobiscum ineant, suasique intime desponsatas Vires promissas , nobis dii communicent. Quod accidere nequit, nisi per pisnam sui resolutionem in ens primum. Lapides
enim sei ctuum, puta me itorum, palmitum, pei sicorum etc: volatiles feci, absque omni capite mortuo , postquam in succum lacteum, rediissent. Idque nimirum absque distillatione separativa. Re
peri enim, quod hoc remedii genus, restaurat, non secus atque Aroph praeservat. Quorum amborum hanc facio differentiam : quod restauratio, sit inclinationis susceptae ab truncatio: praeservatio aurem, futuri precautio, per impcdi mentum materi et disponi bilis. In vera autem lanatione, includitur utrumque. Porro ad veram generati Duelech resolutionem, liquationemque , primatum obtinet
Ludus Paracelsit, sic dictus, non quod silex sit. &pueri cum illo ludant, prout aliqui interpretati
sunt ipsi iis etymon. Sed quia Ludus, semper tali, tes, serae, aut cubi forma eruitur, cujus praeparationis haec est descriptio apud Authorem. Ludus optime contusus , calcinatus, & usque in olei formam bul- . litus, quod unico fere Verbo, vocat fel terrae,& Altholietoi correctum. Quod sonat Al. tho. oli. gestaren sive, totum conversum in oleum, per ebullitionem . Quae Ludi emmentissima praeparatio , paucis mortalium , sub brevi isto syrmate, enotuit hactenus. Et quanquam mundus commiseratione
sit dignus, utque apertiori sensu praeparatio describatur : Indigni tamen sunt rerum secretarum contemtores multiplices, ut manifestentur nunc, quae
Deus ob ponderosissimas rationes, inter paucos, atque parvulos hujus seculi, manere penes thesauros suae dii pensationis, voluit, donec nil tam occultum, quod non revelabitur, in sua dierum plenitudine: In qua, Vae mundo, dc confusioni suael Di-
138쪽
cam tamen parum apertius, ut Philosophiae pyro- technicae gnari soli, me capiant. Teratur Ludus in pulverem , in mortario, & sub pistillo. Dein sub cote, in silice, iterum. Tum dein calcinetur. Non quidem igne torrido : sed addatur illi sal circulatum , de quo Paracelsus, libro de renovatione &restauratione , & distillato inde sale, dicitur Ludus calcinatus. Quia pauco, binarum horarum labore, totus erit conversus in salem. Ludus ergo sic ealcinatus, & in salem redactus, sibique aequi pon- Σ3 derans, decurrat sua sponte, in humido loco. Istud autem sal re lutum, claudatur hermetico sigi lio, in ovo longi colli,& in arena, bulliat cotinuo igne secundi gradus, donec totus Ludus, in pari sui pondere, steterit instar olei crassioris , super aquam,
quam ex aere cellarii hausit. Tunc namque totus
Ludus, est sal volatile, in forma salis oleosi resoluti, habetque aliqualem urinae gustum. Ideoque
Per urinam, cum potu vadit integris viribus, atque dissolvit omnem calculum, ubicunque in corpore
delituerit. Quia est sal volatile, resolvitur in hu- . mido, nec separatur in digestionum. ossicinis: sed quia gustum lotii , aliquatenus repraesentat , habetque interim amicas proprietates naturae no-srae, lubenter recipitur simulque ad renes dimi titur. Dosis ejus est, granorum I . Usque ad viginti, cum aquae simplicis distillatae tantillo. Et calculus mediocris magnitudinis in vesica, re l-vitur in pineoli magnitudinem, potissimum duabus hebdomadibus. Liquor Ludi, sic praeparatuS,
vocatur a Paracelso, fel terrae: quia si in charta exte- datur, citrinus obscurus est, non parum ad viridem declinans. Lapis est enim,valde mirus, descriptionibus Paracelsi unice respondens , nempe ex fa Ie urinae liquorum terrae partus. In fundo terrae, ad
altitudinem vesicae in corpore humano. Reperi
139쪽
autem illum ad ripam Scaldis, prope Antverpiam.
ubi lateres coquuntur, situsque est, plus minusve o. pedes subter horizontem , secundum profunditatem fluvii. Fundum enim fluvii, fundo vesicae comparo. Non est autem in fundo fluminis; sed extenditur unica, simplicique camera, subter fundum ai ginis, in agro Vicino , ad latera iuxta rispas , idque per aliquot milliaria. Ac Ludi camera ista, vix pedis crassitudinem superat. Neque etiam
supra,aut infra praefatam cameram,extenditur amplius , nec alibi circiter reperibilis. Est di praedicto agro, Pyrites frequens, sulfure dives atque vitriolo. Qui etsi sub terra praedurus sit, mox tamen sub aura, fit friabilis, fatiscente scilicet sensim vitriolo. Sed Ludus , lapis est pallescens , subinde crusta perspicua, per commissis ras obductus, magna sui parte, in clibano figulino volatilis. Hic nempe est lapis, saxi fragorum apex, &calculosorum desiderium. Felix ille , qui eundem calcinare potest, ut . iam monui. At labor ejus requirit, nedum lectionem, di putationem, sed plenam scientiam, adhuc dupliciter obfirmatam. Quia est labor Sophiae. Adeptorum spes. Rarissimus idcirco ille,hoc aerumnoso secuto,quem ad hunc scopum Deus perduxerit. Non sat est, novisse ludum ,sive Cevillam Paracelsi, ejusq; natalem ortum, quodque debeat reduci in salem oleo sum volatilem, absque deperditione suarum dotium. Sed cum non sit operosior pars, in tota Chemeia quod Paraeelsiis tapius declarat, in praeparatione tincturae sulfuris, quae
gemmarum nativos colores graduat, utrobique
scilicet requiritur idem fal circulatum, utrobique tacite iuppretam superaddam paucula, quantum
frater fratri communicare potest. Nam etsi reme dium contra Duelech, ex commiseratione, &cha-x itate humana, propalari deberet coram universo,
140쪽
per tubas: attamen ob rationes Deo cognitas, servari debet in arcanis, quorum ipsemet dispensator manere voluit. Accipe Ludi pulverati libram una ac tantundem liquoris Alba hest, distilla hune inde, & prima vice , totus Ludus mutatus erit in salem , qui in patina vitrea , loco humido decurrit, absque ulla terrestreitate residua , & liquor defluens, fulvi est coloris, hermeti coque sigillo clausus, bulliendo, velut spuma , supernatat totus, informa axungiae viridis liquatae. Eilque Parae etsi Altholi et oim correctum, ac felleriae. Qui Vero putat additamento salis petrae, vel similium, artificium hoc assequi : is sciat ejusmodi salia, utut exquisite, iteratoque Ludo commista, sola tamen salia defluxura, relicta terra , tanquam faece, in patina. Ludus vero, debet totus transmutari in falem volatilem tittinum , nil quicquam reservantem , de
adiuncto Albali est. Utpote tam liquor hic , quam Ludus, servant pristinum pondus. Et ipse Ludus
servat dotes minerales, quas Omnipotens Bonitas
illi dedit. Est autem hoc opus longe difficillimum, non quidem quoad praeparationem Ludi : sed
ipsitus Albahest. Scio, quia vera clico, estque in nostris Adeptis probatio , superans omnem demonstrationem. Aristoteles enim non aliamr agnovit scientiam, quam quae e piaeexistente sensuum cognitione pullulat. Sed est alia in demonstrabilis, in
qua ipse Dator, sui luminis manet interpres, supra omnem Syllogismi ambitum: adeo tamen certa ;quod totus mundus, ne minimam in sciente, dubitationem moveat. Quod in tractatu, de Venatione scientiarum, ex professo confirmavi, di palam feci. Patefeci interim, quo pacto ex putrido lotio eliciatur spiritus, qui immissus in vesicam, per indolentem cathetera, solvit Duelech. Scholae interim suos commendant Herbarios,& hi sua saxi fragia:
