장음표시 사용
141쪽
gia : hae stant tamen , & absque spe digladiantur invicem. Ut si non pro Q luto calculo , saltem pro iniecta spe miseris, sibi solutum optent praemium. Sint interim qui promittunt composita magistralia, quibus calculus, velut sub malleo, vel mola
contritus, in arenam, Vel farinam comminuitur.
quod si interim arena, fortassis aliqua appareat, id totum postulant donandum suo saxi frago. Sede- veritus, hactenus illusit illorum temeritates, quos radicis cognitio fefellit hucusque. Duelech siquidem, constat materia penitus similari, ex unico, constantique urinae liquore petita. Calculus nimirum ubique, ac qualibet sui parte, est calculus; nec differt arena a calculo , per materiam : nec est cauculus, arena multiplex, per collam, aut mucilaginem conneXa : adeo ut requiratur solius collae r
solutio , arenis interim ab invicem dissilientibus. Frivolum itaque quod calculus in arenas, ad dissolvendum contumaciores, dissicet. Paracelsius enim, etsi potito remedio , fuerit sanando felix : in hoc a stame, naturam Duelech, cum Humo iistis,se ignorasse manifestat : quod assumto Ludi remedio, Duelech , arenarum forma ejectum iri spondeat. Tum iterum, quod magnitudinem Duelech, per
omnium urinarum conservatarum, toto sanationis intervallo, ebullitionem, & exsiccationem, ariolari, atque ponderavi doceat. Quorum tamen utrumque, est merum temeritatis insomnium. Siquidem quodcunque remedium dissolvit Duelech, id primum, atque longe facilius, arenas,& pamvula fragmenta , si quae deciderent, esset liquando. Etenim quicquid ex similari urina coagulatur, id etiam in se, similare est necessirio. Deinde, luto Duelech per Ludum, si urinae omnes, toto sanationis intervallo collectie, asservataeque exsiccarentur, fortassis quadragies, superarent pondus cali a culi.
142쪽
culi. Nam quis nescit, quod etiam sanorum urinae
exsiccatae, caput mortuum relinquant. Itaque deprehende . Paracelsum quidem , saepius calculum vescae,oriato Ludo liquasse: sed nee olidas urinas asservasse, neque itidem exsiccasse. Quia ipsi nimis fuisset taediosum. Etenim placuit Altissimo , praecursorem , ante Heliam artium, praemittere , d centem medicaminum crasim, & praeparationes:
cui ut fideret mundus, data siunt signa, suam doctrinam stabilientia. Illustris nempe est illi, magnorum arcanorum praeparatio , quae non nisi ad cptione , erat confirmanda. Dem subsecuti sunt , qui Paracelsi inventis addentes emini repertae veritatis theoricae illustratores, Ut tandem subsequatur , adeptum Medendi consecu- si tus, docens verbo , & opere, quae Deus per priore S denuntiavit. Postremo, Scholae sibi dissidentes, fraude nova, fidem apud credulos fecere, iactitaruntq: e per Diaetae regulas, se novisse corpus calculosi ita disponere, ut omnis pituito se , antecedens calculi moles: quaeque alias citra ejusmodi sua instituta, statim atque sponte, in calculi racemos, facesseret, cotinua, ae successiva repetitione, tollatur. Id est. Spondent omnem pituitam se posse praeripere , quae quomodolibet calculum format. Imo pituitam, quae ad necessariam cruoris elementalem compositionem iuxta Ethnicos ) requiritur, fore tam parcam & exiguam , ut vix sum-ciat, pro illa sui necessitudine, multoque minus, pro eX uberantia. ad creandum calculum. Quorsum videlicet pollicentur magistrales quasdam, iterataique purgatiunculas . familiares ideo, atque minorativas nominant. Promittunt insuper, se ad oculum osten1uras , vere deiectam pituitam illam
assumtis ad hoc scilicet tuis phlegmagogis hinc
etiam aegris, propediem imprecaturas faustam sanitatem
143쪽
nitatem palliativam saltem ) ob eiectam ealculi
praeviam materiam. Sic tamen infirmi, magis senia sim infirmantur; Medice atque misere Vivere pergunt , quamdiu talibus auxiliatoribus, se obsequentes substernunt. At ejusmodi iam nugis , satante responsum, ubi pituita.& mucilaginem, e censu eausarum Duelech , removi. Paracelsus itidem, de prima tartari, calculique materia, aeque insulsEnugatur, suaeque pridem doctrinae immemor, transfugit ad pituitosam mucilaginem humoristarum , quos primus, ludibrioso attamen, sic nomine vocavit. Ego vero recepto iam isthoc passim
nomine, illos ex commiseratione, non autem iro
nia, sic nuncupo. Alibi autem, incautus, haec iterum obpugnat Paracelsus, spondens, intra quindenam , sanationis Duelech , cerni posse , quantae magnitudinis fuerit, si omnis quotidie urina exsiccetur. Quod clare implicat cum praecedente Ta tari materia r essetque ejusmodi lotii arefactio, mera fraus , ac impostura, si simul cum resoluto
Duelech. excerneretur antecedens tartari calculosi
materia. Siquidem promittit, quod quicquid dis solvit Duelech, id ipsum multo compendios iis, l-vat praeviam ad calculum Tartari materiam, in- dies silccrescentem. Ego sane odi ignaviam, ac stupiditatem in Medendo , pertinaciam in Docto, ignorantiam in Professore , mendacium in Scriptore, ut & contradictionem, in principatum ambiente. Siquidem cuncta dolum includunt ,& imperitiam in docente , si non malitiam insuper, a que ignaram temeritatem in tali principe: adeoque totam illam religionem , multa labe suspectam reddant. Ego saltem vel ab adolescente, us-
que ad lacrymas, indolui sortem infirmorum, qui sub incerta spe, creduli, confidebant vitam , fami
144쪽
tates gubernandas, per audentem quidlibet, laria ctantiosum. Itaque primum t Ianscurri per vege tabilium monarchiam , sed non inveni, quod in vesica Duelech resolvere posset. Quicquid autem illorum, in vitro, Duelech liquefaceret, vel hostiis erat, vel saltem istis qualitatibus , non perveniebat ad vesicam: sin autem per syringam , injiciendum
Videretur, non erat a vesica tolerabile. Itaque distillata, ac decocta vegetabilia, itemque cinerre, calces, pulveres,&extracta universa, didici cassa,& exigua, adversus tantum hostem. Acidiora quidem, minuebant Duelech in sui integritate : sed o- retenus sumta, non ingrediebantur sub ista potentia ad vesicam : de soris autem iniecta , ut ut instar vini, viderentur mitia , attamen in doloris sensi, ferrum candens aemu)abantur. Mirabar itaque Paracelsum atque alios , quod e melle, fac charo, rore dcc. commendarent liquores stillatos ; cum nemo mortalium illa per syringam iniecta toleraverit unquam. LX perimento quidem observavi,quod .columba,excisum Duelech, suo stomachi fermento acido, resolveret in succum , prout etiam fragmenta laterum. Propinata esset proina senioribus, columbarum , atque gallinarum membra stomachi interior : at sane spe multum fallaxi . Tam quia cum vita bruti, vis fermentalis viscerum, una extinguitur: quam etiam, dato quod ille pulvis, primitivam , ac pristinam vim, quam in vita sortiebatur, a morte servaret : attamen in culinis nostrarum digestionum, prorsius spoliatus virtutibus
istis, ad vesicam perveniret : quanquam reVera, pulveres vix in laticem urinalem vertantur. Licet
constanti utrobique inscitia, eiusmodi multa praescribantur aegrotis. Hoc attamen didici, quod spiritus salis Hispalensis, extremo reverberii igne, L
pa cum terra figuli distillatus, mane singulo bibi-
145쪽
tus, cum vino albo, pridie e vase depromto , nedum sienum tollat mortales strangurias , totusque diu reticus, aliquot sanaverit: verum insuper , quibus deciden q, justo major calculus e rene, per aliquot menses in vesica moratus erat, tandem minutus, m ejendoque excretus fuerit, quem tamen antea, multoties repetito introitu, in collum vesicae, toties per cathetera repelli retrorsum nece Dium fuerat. Paratur autem e sale primum fuso , de per ignem liberato ab extravaganti sorde, mox tu-so sale di inter nummulos raphani, resoluto . rursusque tandem exsiccato, cum pari terrae fi3ulinae
distillato, acri igne reverberii tandem . debitoque modo , ne quid expiret, prout de vitriolo infra docebo. Habes enim salis balsamum, quem nunquam satis expendes. In tyrocinio meo autem , Videram
domorum rudera, stalem petrae fundere, quodque laterum pulvis, semel a sale petrae liberatus, ac dein per aliquot annos sub tecto asservatus, fracesceret, atque de novo salem petrae daret, sicque totus pulvis, sabulo excepto, tandem verti posset in salem. Videram quoque laterem nitrosium, in medio latioris muri inclusum , trans omnes, utrimque sibi vicinos lapides, suum foris prodere salem petrae, adeoque esse fixorum, atque laterum vicinorum, destructorem . Memor itaque nominis sal petrae)cognovi illum salem esse ipsum laterem, vel saxum resolutum. Potissimum , quia in antris rupium,
sponte stillet, alibi vero, longis propendeat stiriis. Quocirca cilem petrae diversimode pro Lithiasi piaeparavi : at frustra. Quia tum adhuc ignorabam, quod Duelech aliis longe constaret principiis, quam saxa mineralia. Vidi pariter mille pedes,
ac insectas , locis nitrosis natas, ac morantes, in t sum applicari contra calculum 1esicae, At frustra.
146쪽
cognitione causarum Lithiasis; credidi confidenter, quod omnis error, staret penes nostram ignaviam. Tandem anxietatum querentis , misertus Deus,dedit mihi, cognoscere Ludum, cum praeparatione Paracelsi , qui me intelligunt, gratulanlux mihi studiis publicis, quia norunt, me vera scribe-Te. Quaerite fratres , & diligenti animae, obviabit gaudium immensum. Primum enim discite dissolvere Duelech in vitro, liquore tepido, non stomacho, non demum vesicae, molesto: si e ut Duelech sensim minuatur absqtie bullis, & agitatione,gaudete quia prope estis. Tum disce, Luduni verteredi, in salem, absque ullo tranis utatoris residuo. R media autem adversus Duelech, potentur ieiuno stomacho, ab que hesterna coena. Quod si felici remedio interno sis frustratus , per catheteram , qualibet hora injiciatur extremum , dimissata-3o men prius urina. Dum autem istud urinae stalagma examino , in mentem recurrit historia filiae vicini pistoris. Habebat namque filiolam. quae saepius cruentum meieret, medioque filosiuspendebatur lotium. Erat autem pallidum, cum multo sedimine . ac glutinoso. sicque septimum vixerat annum. Villica qua dam narrat pistori, idem sibi olim contigisse. Jussi tandem adferri vesicam tauri,embryonis, nondum nati; Vaccae enim non impraegnatae, vix saginantur) vesicula ista, plerumque repleta est liquore, saporis, non quidem urinalis: sed alieni. Cujus singulo manε, bibit uncias circi ter binas, cum totidem vini albi. Nupta est dei reanno aetatis I9,&anno I 643. superstes ac sana est, calculi nescia. Idem dein remedium , iuvit aliquot puellas pauperes. Cumque hoc jam tentatum esset aliquoties , Idem ex embryone hirco 3I tentatum, ac felicius adhuc successit. Subnectam
hoc loco, meas observationes, de lapidibus can-
147쪽
Caruae VII. I 3scrorum , quas nunquam ab alio adnotatas vidi. Imprimis inepte vocantur oculi, cum non fungantur oculorum munere, nec extra emineant, nec
toto durent anno. Nec demum hi lapides sunt ex- 31 tracta essentia , a tota btuti testa licet sic iusserit Paracelsus siquidem per plurimas, atque uniformes
cancrorum dissectiones, comperi quae sequuntur. Imprimis stomachum cancri, esse in capite, prophverticem. Mares enim , quotannis aegrotare incipiunt, a mensis Iunii medio : fae mellae dein, in Julio ante testarum exuvium. Sunt enim per dies novem , & amplius, velut semi exanimes ac immoti. Qua tempestate, stomacho illorum , exterius ob ducitur membranula nova, inter quam & stomachum veterem. est liquor quidam lacteus, qui sensim exterius in globum stomachi convexum, qua parte attingit, obducitque stomachum veterem, contrahitur utroque latere, in concavum , statimque lapidescit. Interim nec tunc , nec multo post, cancer esitat quicquam. Ideoque pene incredibile) vetus, sive interior stomachus, sensim in mu-eilaginem alimentariam absumitur, exteriorque, ac novus alter stomachus,in vicem absumti,succedit. Siquidem isti lacti, ad stomachi veteris convexum subnato obtenditur statim pellicula, per modum, lacti tepenti solitum : crescitque lac istud, inter utramque praefatam membranam , utriusque scilicet stomachi. Quae cuncta ducentis forte caneris dissectis, dietim observavi, iucunda admiratione. Tandem residua pars lactis, cancro cedit iualimentum. Postremo etiam, uterque lapis, iterato sensim dissolvitur , & in nutrimentum paulatimabit. Nihil autem cancer edit, aut in ejus stomacho reperitur, quantisper isti lapides sunt in si Ornacho eius. Vivitque circiter 27. dies tam ex ve
teri suo stomacho, sensim absumto, quam ex usu
148쪽
lutorum postea lapidum. Addo, rarissimum diureticum ex hoc lapide colligi , etiam vulnerarium, ac febri fugium , modo resolvatur in formam pristini lactis. Quod quam sit exc cliens, atque potens, vix cuiquam, quam perito, persuaderi potest. Na-hilque est vulneratis , vel post partum matribus, aptius , quam remedium horum lapillorum. Habet namque remedium, contra inclementias mul- torum vegetabilium, vi laxante infamium, modo ita resolvatur, ut per minima, ambo misceantur.3 3 Denique in Marca Brandenburgica, locupletissima
est cancrorum piscatio. Vectores autem, coguntur noctu excubias agere ne forte porcus aliquis , vel leviter, subter currum transcurrat. Nam id si contigerit, mane quotquot cancri, in curru fuerint,in-3 veniuntur mortui. Tam exitialis est porcus cancro . Ut autem in vesicam, quodlibet injiciatur ab Rque dolore, Cathetera novum inveni. Quia corniculum argenteum, quo Chyrurgi, summis cruciatibus , urinam exigunt, atrox atque cruentum est, ideoque prorsus displicuit. Inter plures autem, quos tentavi, aptissimus atque innocuus Occurrit, qui e tenui corio fieret. Nimirum ad hoc corium, sive alutam, intus depinxi colo te albo, ex cerussa, dc
Oleo lini: cumque fere jam exaruit, fistulam exinde suendo componi jussi , cui filum aeneum per longitudinem inductum esset, eratque sutura ejus
plana , ut nequicquam protuberaret. Uno autem .
huius fistulae extremo , fistula ipsa satis ampla, ut ipsi, sypho syringae, in datur quoties lubuerit, amboque apte respondeant, ut hac via liquor in vesicam injici queat. Porro tota cor iacea fistula , fo.ris diluta colla firmetur, ut hac dein exsiccata, colore aliquo, atque oleo lini, pingatur. Idque vide
licet tam ob majorem fistulε firmitudinem, quam tiam, ne per liquorem injiciendum, permadeat, α
149쪽
Decescat. Educto igitur filo aeneo, alter ejus vi- earius in locum sub intret, ex gingiva Balaenae paratus . Ergo habes sic fistulam tenue flexibilem, quae nequicquam dolet immittendo, etsi quadragies unico die, in vesicam protrudatur. Primis quidem vicibus circa sphincterem insuetum, dolet, at mox cessat pavor illius contractionis. Abstrahitur autem lotium , quoties lubet. Evacuataque vesica, injicitur per syringam demum, retio ad fistulam , adaptatam, usque in vescam quicquid lubet. Modo intromittendus liquor, sit indolens, nec ingratus. Est autem Syringa, ad cuius Syphonem. Catheteris eminens extremum, adaptari dixi.
Sit laus aetcrna Deo in excelsis, placeatque illi irrorare, dc foecundare mea servitia atquedc sideria inopem mortalium oblata l
factio de Otiro horretontali. s. Hetero elita de suffure Veneris. 6. Susiar Veneris non esse de intinna essentia merasti perfecti. 7.γrobatio permanentu suffuris externi. g. Tunitas seu furis Veneris. s. Indistinctio Muthorum Drocinii CDmici. I o. RespoUo Mur horis ad objecta. II. Incognita quadam ha ctenus
14. Disserentia bona raris vitrioli. Is . Graeci cedunt palmam sermanis, de mineralibus. I S. Error Paraces circa asimarronem vitristi. I7, Demonstratio errcris praefaIr. I S. Luale vitriolum sit medendo optimum. Is . Modus disiliandi vi-rriolum optimus , is inusitatu . zo. Mira proprietates hujus spiritus vitrioli. a I. Notiabilia aliquor, inde resultanria. 22. Dis istario salium. 23. cim mendatio Datici. 24. Li gntim 'phriticum nostras uso Me deue su, acpraparatio et s. Vsus Tettila.
CC casione libri mei de febribus ad me e diver- 1
sis Europae sinubus, scripse sunt magnae nota viri
150쪽
1., BE LIT MI As T. viri, petentes elucidationem, circa remedia ibidem tradita . Fatentur quidem , se agnoscere, in audacia meae promissionis, vera subesse febrium qu rumcunque remedia: sed uolere nimiam scripti mei obscuritatem. Primo itaque inquirunt, quid sit Aurum horizontale. Secundo petunt', consectionem elementi ignis Veneris. Tertio, Nunquid
fortassis sit, spiritus Vitrioli rectificatus 3 Quidam
etiam minas addunt, nisi publice optatui eorum satisfeceio, librum meum de febribus . fore prohibendum. ut alterum principem Macchiavelli. v pote quod stante meo libro , necessario alioqui, mox conciderent Academiae Medicae in rudera, Galenusque mox ostiatim stipem petiturus exularet. Boni quidem consulunt, quae de febrium inaudita doctrina, deque phlebotomiae, purgationum, remediorumque detestandis abusibus, in proximorum commiserationem, in medium attuli: sed explicationes deesse, apertiuscue loquendum: ut me tacente, sub sigillato velut diplomate, cumreonfirmentur in posterum , per quorumlibet experientias, & miserorum acclamationes. a Primo respondi, obstare arcanum Liquoris Alba-hest Paracelsi , cujus nimirum doctor omnipotens, etiam dispensator manere decrevit, in mundi usque confussionem, ob rationes, pro parte, no tas Adeptis. Itaque me deserturum illius Arcanimam festationem , thesauris beneplaciti divini. Quoad autem iudicia, interim de me habenda, Pa- , rum moror . Nec enim primus eorum, ut neque postremus vituperator ero, qui nunquam respe iad mundi censuras. de me factas: nec est imo qubdalii tamen multi cum electione, mei aestimat OrCS. Utpote in Deo amo aequaliter : neminem autem prorsus ideo, quod mihi blandiatur. Scio namque, qui Deum, protectorem habeo, qui deserit
