Joannis Baptistae van Helmont, ... Opuscula medica inaudita. 1. De lithiasi. 2. De febribus. 3. De humoribus Galeni. 4. De peste Doctrina inaudita, de causis, modo fiendi, contentis, radice, & resolutione lithiasis. Itemque de sensu, sensatione, dolo

발행: 1644년

분량: 239페이지

출처: archive.org

분류: 화학

151쪽

neminem se invocantem. Etenim pluerunt laquei

tribulationum super caput meum. Constiti, nec enim ullatenus presserunt animam meam . Deciderunt in terram. caleavi illos eum despectu,& statim tanquam fimus, putruerunt sponte. Conturbati autem horum author es, erubuerunt. Utinam

Deus illis ignoscati Scio denique, quod Deus, rOre superno, fovebit semina, quae plantaVit, quaeque crescitura voluit. Neque me solicitum permisit, pro nutu mundi, consensu Scholarum, aut vulgi acclamatione. Ipse namque, universa quae vult, potest, facietque prolubitu, dum Mundus merebitur per veram Medicinam , in suis languoribus consolari. Ah, quam tumida bulla, quae semper alienis suspensa arbitriis, pendet ambitio3 Quam male denique, semper iudicant aliena arbitriat quae praeser- . tim praejudicato continuo regunturὶ ad propositas

autem quaestiones dico. Quod sicut Sol, censetur 'nasei in hemisphaerii horizonte : ita Mercurius, dum factus est Diaphoreticus, dulcis ut mel, &instar auri fixus, est aurum in sui horizonte: tantoque est in re medica, auro nobilior, quantum perta Orientalis, Scotica .Mercurius namque quamdiu est metallicus Mercurius, est primo enti metallorum similis, & vicinus valde. Dum autem auro colliquatur, concluditur eius omnis vis medica, sigillaturque: imo introvertitur sic ,ut dotem, quam humanae naturae debet, pro suis languoribus, deneget. Sulsur namque Veneris post separationem sui, a suo corpore, ac resurgens, fit sulfur quasi

gloriosum, tingitque ideo sulfur Mercurii quod in pulvere Ioannis de Vigo , per sulfura mineralia

cor rosiva,est extraversum immediate, seseque thoro inseparabili mutuo amplexantur: statque tum ideo vis amborum sulfurum extime: Hinc nempe

trium consertione, Mercurius diaphoreticus, in-

152쪽

1 B E L TYNI Asrde resultans, perficit uni sonum medendi, in cunctis quae tam Physicus, quam Chyrurgus, optar queunt: sive respectu morborum acutorum, sive demum chronicorum rela tione adhibitus sit. Non est ergo ignis Veneris, spiritus vitrioli, utcunque exquisite rectificatus : sed ignis ille, est sulfurcupri volatile, in forma olei viridis, melle dulcius,& a corpore mercuriali sui cupri, plane separatum.

Residuum autem cuprum , manet album, nec unquam viride cens per aeruginem, ut neque amplius de numero septem metallorum . Quia evasit no-Vum, atque anonymum metallum. Non potest

autem haberi ignis Ueneris, nisi cum plenaria cu-pri destructione , corporisque mercurialis ipsius Veneris volatiligatione. Quod quantumcunque sit volatile, in forma olei: facili tamen negotio, postmodum iterum reducitur in metallum album ignotum, atque sub malleo extens bile. Sed Ignis, sive sulfur Veneris, non item amplius reducitur in metallum , per se. Quia prout nullum sulfur est metallum: ita omnis Mercurius metallicus. est ve-6 rum metallum. Docent autem Adepti, quod pars metalli si sui ea, nequeat separari a tuo corpore mercuriali, ac metallico, nisi per ejusdem totalem destructionem , quamque ideo licet abusive) elementalem vocant. Quia nimirum in metallis, sint duo sulfura. Unumque ideo merito Vocant externum: atque aliud internum. In propositis autem eupri terminis, contemplare internum istud, quod in albo , an onymo , ac mercuriali metallo, corpus

fixat, sive coagulat, essicitque sub malleo ductile: cum alias, Mercurius o bsque sulfure , nunquam in metallum coagulari possit. Externum vero Veneris sulfur, esto oleum illud viride, dulce, quodquei rerum in metallum , in se abstractum, cogi nequit. Proin uni voce testantur hujus Philosophiae Sym-mδstae

153쪽

mistae, externum sellar, a suo corpore separari non posse, ne quidem per ignem, in metallis imperfectis, quia una pariter, pereat pars Mercurialis eius. Vidi namque plumbum, ter sublimatum. rediisse rin idem numero, quod ante, plumbum. Itaque eum selfur istud externum squale e cupro trahitur non sit necessarium metallo perfecto: Cupro au- stem istud siulfur, Veneri sit a Deo additum : ergo necesse est istud sulfur Veneris, habere suos fines,

ad necessitates ingrati hominis conducentes, pro infirmitatibus scilicet humanis, supra omnem metallice perfectionis dignitatem. In cuius usum videlicet, Stoici ipsi, cuncta mundi creata directa eL se, coniecerunt. Errant proinde Tyrociniichy- 'mici Scriptores, quotquot variis mentiuntur δε- bellis , Mercurii metamorphosin in salem, aquam, oleum, ad varios Medicaminum usius, audentque sua inventa, hoc stabiliri argumento: Si enim aurum, corporum constantissimum, queat in vitriolum, adeoque & in fumum evolare, quidni, idem faciet multo licentiosius, Mercurius 3 At ego, re- spondendo, proponam in limine, duas Philosophorum sententias, longe verissimas, pudibundas

tamen hisce argumentatoribus t ut hinc etiam Chymiae expertes,queant digito notare vanitatem

illius argumenti, utque pudore suffusi, resipiscant

Tyrociniorum Authores. Quarum prima est. Quod sit longe facilius, aurum, ex non auro con struere, quam aurum naturale destruere. Pudeat ergo imprimis, eos, docere auri destructionem, qui ejus constructionem se nestire, inopes testan- turl Itaque vel mentiuntur, ac decipiuntur Adepti Philosophi, vel ipsi Scriptores Tyrocinii. Altera est . Si non vidissem argentum vivum, eludere quamcunque artificum operam, adeo,quod aut totum avolet adhuc integrum, aut totum in ignei fi perma-

154쪽

permaneat, atq; utrolibet modo, servet impermutabilem sui, ac primitivam identitatem, identitatisque homogeneitatem anaticam: dicerem artem non esse veram, quae vera est, sine mendacio, atque longe verissima. Adeo, ut quod supra est, est sicut quod est infra, & vicissim . Ignaros ergo se

rei metallicae produnt, quotquot docent, praefatas Mercurii, aurique metamorphoses. Nam utcunque ista metalla, per quaedam mineralia sibi adjuncta, nunc specie olei, salis, vel sulfuris, per retortam pellantur, horumque larvam mentiantur: ablatis tamen ejusmodi adjunctis , semper idem manet aurum, idemque qui ante Mercurius, redeuntque in pristina corpora. Imo licet aurum , radicaliter in partes heterogeneas , salem scilicet, sulfur , ac Mercurium se pateretur sequestrari. quod nullatenus naturae, nisi per unicum liquorem constructivum, est possibile) Istud tamen in

Mercurii homogeneitate, est naturae,& arti imposis bile. Quippe qui auro est simplicior, majori, anaticaque idenditate constructus. Quia in Mercurio, non est reperibilis diversitas, qualis alioqui intin- Eutra auri, hujusque albedine. Quod jam ante infuliare, atque Mercurio Cupri distinxi. Nam etsi Mercurius Cupri totus factus sit volatilis: quia tamen , non spoliatur propterea sulfure interno sui, , , Ideo iterum reducitur in album, ac malleabile metallum . Porro ad quaestionem, qua petunt, num ignis Veneris, sit spiritus vitrioli rectificatus 3 quaedam de natura vitrioli, ejusque distillatione, per

neminem ante me tradita, propalabo. Enimvero natura produxit sal quoddam minerale, acidum. quod Graeci Chalcantum, ineptoque nomine, Latini, Atramentum sutorium, nominant. Chymici Vero vocant vitriolum, quia transucidum vitri

instar. Est autem sal istud, embyronati sulfuris

155쪽

CapuT VIII. I immaturus partus, qui dum lambit venam eupri, eam erodit, diciturque ideo cuperosum, sive cu-prum erosum. Sin autem Venam ferri, vel aliorum mineralium, roserit, fontes parit acidos, ac diversos, iuxta venae erosae indolem. Quae ex professo, libello de fontibus Spadanis, ad longum sum prosecutus. Ρorro, sive aqua ista, quae salem embryo- I3 nati sulfuris, in se continet, cuprique venam erOsam, secum servat, per se stillet, coquaturque per ignem, in vitrioli consistentiam : sive demum, sua sponte alibi coaguletur: id nequaquam eius speciem, aut bonitatem distinguit. Siquidem nil ei deperit coquendo. Etenim dum aquosus liquor, sat exhalaverit coquendo, sponte dein tandem, in frigore coagulatur residuum. Solum at pretium vitrioli , variat venarum diversitas. Etenim prope Antverpiam , dum e Pyrite, stultar liquatum est, reliquum, siub dio, exponitur, ac pro majori parte, liquescit paulatim. Nam per ambustionem, sulfurisque fuligines,aeruginem concipit, quae a sale residuo roditur, atque in scrobes, per pluviam diffluit. Sic etiam vicini Eburones, ditiori vena, suum parant vitriolum. Alibi sane , est vena ipsi usim et cupri, coagulato sale sulfuris, dives, ac sponte stillat diffluit coagulaturque , quae alioqui fontis vicini madore diluitur. Differentia itaque bonitatis, consistit in salis puritate: non autem in opulentia I

ac faturitate cupri loquor enim non ut mercator,

ast tanquam Medicus ) differt quoque , proptereommissionem cujusdam peregrini. Si videlicet in

Pyrite, aut vena cupri, commisceatur vena plumbis quod frequenter est obvium) vel forte adest maligna Arsenici participatio s Arsenicum enim ,

quia plerumque, metallis insidiatur, atque comitatur, usitato hinc nomine, vocatur, fumuS metallorum ) Adeoque,quod alias esset legitimum vi-

156쪽

triolum, fit nocuum medendo. Color autem laκ reus vitrioli, plerumque praesertur viridi: forte, quid ille oculos arrideat magis. Saltem facillimo negotio, simplicium impostores, ex viridi vitriolo, lazureum mentiuntur. Caeterum Chalcitis My-

in sy,Sory, Melanteria Graecorum, hodie periere,ian- quam venarum cupri, distinctiones inutiles, nam Graeci, tantum Alphabetarii, respectuque Germanorum, ignaVum, quicquid veteres de re metallica posteris edidere. Sunt autem , qui cum Paracelso, δ' vitriolum commendant, emblluntque in Medendo, quod ex cupri copia, censetur ditissimum: adeoque cunctis praeferunt, quod ex ipso met curro conflatur. Quidam ideo candenti aut liquato cu-pro, sulfur inspergunt, magnoque sic labore, ej us aeruginem solicitant &c. Paracelsius veris,optimum in medendo vitriolum , per laminas cupri , sale

communi, atque sulfure stratificatas, caementando parat. Recentiores hinc seducti, practeas cupri, per spiritum sulfuris aut vitrioli vulgaris, iterato distillant, donec plane nigrae sint, atque friabiles, quae demum liquescunt in aqua, fitque caerulea, quae coquendo inspissatur, ac in frigore concrescit vitriolum. Sic nimirum adulteratur hodie, quod pro Cyprio venum datur. Sub pace Paracelsi, scio atque comperio, Vitriolum e Venere factum , lo ge in medendo. esse ignavius vulgari, quod caret suspicione miscellaneorum. Adeoque spiritum ejus,

non esse nisi merum acetum minerale, privatum a porrhea cuprei sulfuris. Comperi nempe, vitri

tum e Venere factum , longe pauperius esse fossili. Item fossile, cui plurimum cupri inest, in meden-37 do, ac distillando, pigrius esse vulgari. Nam disti 1-

lavi vitriolum arte paratum , colore laZureum,

neutiquam vi tu, a Cyprio distinguibile: deditque parum ignavi spiritus acidi et cessavitque mox infra

157쪽

ra paucas horas omnis spiritus : atque residuum corpus totum , in faecem nigram condensatum substitit, suumque mihi cuprum, ad vota reddidit. Siquidem euprum, iam est metallum completum, non facile destructibile, aut retrocedens ad sui principia. Adeo, licet ignis atrocitate, minuatur :attamen quicquid ejus avolaverit, vere adhue metallum est , ob rationes superius allatas. Equidem inter venas metallicas, nulla sque difficulter, ad perfectionem metallicam adducitur, ipso cupro

quod testatur Georg. Agricola) siquidem, ad minimum novies recoqui postulat, antequam inde cuprum emanet. Ubi interim aliorum metallorum Veni, prima liquatione suum fundunt thesaurum. Perfectionem itaque cupri Vena acquirit, per sequestrationem partium, sibi a nativitate mistarum. Sunt autem hae, quae primo enti suo adhuc

alligatae sunt: unde proinde cuprum iam perfectum, respuit , resistitque quam pertinaciter, dissolutioni sui corporis: ac per consequens, nec potest inde haberi perfectum vitriolum Medicum, quod virtutem habeat de sellare Veneris. Quippe hoc, non est e cupro separabile, nisi per omnimodam corporis meta Ilici destructionem, prout ante docui. Partes ergo Venae cupreae, a natura metallica

Procul remotae, ac primo enti viciniores, tribuunt vitriolo, vim medicam,factitio chalcantho dene gatam. Nam vitriolum vulgare, ac vile, ad minimum toto octi duo, suas spirat exhalationes, utcunque flagrantissimis reverberii flammis urgeatur. Quo ergo vena, liberior est ab aliena malignitate, viciniorque fuerit primo enti Veneris, remotior nempe a metallica cupri constitutione : eo

sal eius , propria sponte innatum , illique colliquatum , vitriolum profert inculpatius , spiritusque ditiores suppeditat, medendoque aptio- ε 3 res.

158쪽

i 9 res. Modus autem distillandi inusitatus hie est.

Recipe vitriolum commune, non suspectum peregrinae malignitatis, bulliendo in olla ampla liquescat, & coquatur, in siccitatem usque. Fracta olla, vitriolum, instar lapidis induratum, teratur in pulverem. Fiat autem distillatio ad minimum

6. retortis simul. Sintque Retortae vitreae. Nam lapideae omnes , porosae sunt: quia omnis terra, poros retinet: eo quod post exsiccationem, necessario aliquid non fixi emat. Porro retortae, loricentur crusta, quae nec dehiscat, nec rimas contrahat, vel sponte decidat, sed vi trificetur nimium. Optime quoque , collum retortae eminens, amplo vasirecipienti connectatur, ne vel tantillum respiret. Recipiens autem, locetur in arena madida ; item con Vera ejus pars, integatur sacco ad dimidium repleto arena madida : qui saccus, renovetur aliquoties , intinctus aquae frigidissimae. Dimidium

autem retortae pulverato vitriolo impleatur. Di- stilla autem per gradus, ac tandem urgeatur carbone,quantum possibile est furno venti, qui propria crate flatur. Cum autem furnus venti, cessave rit spiritum , in vas recipiens dimittere , aperiatura latere porticus , qua via reverberium flammae lignorum, subter retortam penetret, perseVeretque Per 3 aut 6 noctes, summo igne, naturae possibili. Retorta videbitur tibi forsan liquari, in tanta ignis procella: at nihilominus constans perdurabit: eo quod exterior lorica terrea, vitium detineat, combibatque: atque ita invi trietur, quantum operi sat fuerit. Memineris tandem , vas recipiens, a collo retortae sequestrare,flagrantissimo adhuc igne. Alioqui videbis in frigidiore statione, redire spiritus in faecem, quae illos expuit. Tum demum accipe Coleotar, sive faecem , e distillatione reiiduam.

quam a vitriolo Cyprico vero, IIungarico, vel sal

159쪽

tem Gossarico, reservasti. Sullari commista faex ista residua iterum comburatur, usque in sulsuris, omnimodam absumtionem. Hanc autem dein i rorabis, & madefacies praefato spiritu. Is enim, uti statim imbibitur; in patina, vel cucurbita vitrearita inde repetitus, nil nisi phlegma aquosum, a Nque inutile reddit, remanto spiritu imbibito, in coleotare. Idque repetitim renova sexies , aut septies, donec tandem spiritus affustis, rubescat, qui supernatabit Colcotari. Quod signum est, cessanis dum a saturitate imbibitionis. Adeoque hoc diaves Colcolar, bene exsiccatum, in datur Retortae, distilleturque hoc dives Colcotar usque in ultimos spiritus, jam flavescentes, olentes mellis grati

odorem. Memento tamen, abstrahendum vas re- stocipiens. a retorta adhuc candente. obturatoque perceram, ore lagenae fortioris, servandum hunc spiritum. Cui demum si aquam inieceris , vas ipsum dissilit statim. Ergo, solo spiritu prioris distillati nis , compescitur hic secundus spiritus. Cuius vix unica libra transfunditur, de lagena in lagenam, quin unicae saltem unciae,fiat amissio. Itemque nisi recipiens, ab retorta tempestive, ut dixi, tollatur: videbis potissimum spiritum, refrigerato furno. redii me in Colcolar, unde per ignem , fuit excussiis. Porro faex Colcotaris, e secunda distillatione resi-

dui, tota adhuc est cuprea, ac viri descit multifariam. Unde l. constat, quod ante monui. Nempe, ignem Veneris, non nisi per omnimodam, metalli destruettionem, separationemque, depromi,atq; haberi. 2. Hoc ergo faciendum, via longe occultio-re. 3. Quod vitriolum cupro dives, miniis aptum sit distillationi, quam alias commune. 4. Quod Vitriolum cupreum, fundat spiritum aceti mineralis satis: at non cupri liqua men volatile. s. Ideoque

sulfur Veneris, recte vocetur sulfur Philosopho-

160쪽

tum ad vitam longam aptum. Dulce inquam gustu, non autem acidum, aut acutum. 6. Quod spiritus vitrioli, supra edocti, sanet morbos aliquot chronicos. 7. Quodque ideo spiritus vitrioli, hactenus venales ac usitati, non sint nisi acetum minerale adhuc in se adulteratum. 8. Q nod residuum Colcolar, sit vi medica ditissimum. v. Quod praeparatio vitrioli,ab Isaac Ilollando aliisque modernis praescripta , non miserit sagittas, ad verum scopum. I o. Quod noster spiritus,supra descriptus, a que sic rectificatus, quatenus volatilis, ac salsus, pergat usque in quartam digestionem, resolvatque excrementa morbosa, in itinere obvia, & per consequens etiam, tollat causam occasionalem, plurium morborum chronicorum. Iam itaq; tradidi pari-

formem modum distillandi spiritus salis marini,

Salispetrae,atque similium. Memineris tamen, Vitriolum in se habere terram Colcotaris: quapropter,caetera salia, optare terram figuli, exsiccatam, sibique exquisitae admistam, Caeterlimiam ante

R in tradidi, modum praeservandi a Lithiasi , per Α-ropli , itemque per cerevisiam cum semine Dauci, vel flavae pastinacae sylvestris, coctam: desisterem

ergo, calamumque reponerem,atque relinquerem

aliis me felicioribus, optando,ut quisque deinceps addat, quae longe meliora invenerit. Nam cum Duelech solam obsideat speciem humanam , ano maloque modo producatur ab excrementis ipsis, non autem oriatur per modum aliis infirmitatibus consilietum : videtur ideo etiam prae aliis morbis, in peccati vindictam , singulariter obnasci, puerisque adhuc innocentibus, ad majoris mali aversionem, a Deo permitti. Etenim quanquam bruta quaedam, lapillos in se generent: tamen isti lapides, non sunt ex causis Duelech natales, neque

in poenism,aut tribulationes illis destinati: sed magis,

SEARCH

MENU NAVIGATION