장음표시 사용
171쪽
ilendum, leprosios nervis orbatos Uel an illis sinta carn sis membrana nervi ab truncati Z spiritu animali privi , vitave orbati t oppilatique , prout
paralyticis dicuntur Θ Ergone nervi tactus, per totum corpus illorum, erunt obturati, solique libero motui nervi illorum inservient λ erunt, inquam, motivi nervi, lo jam sensu destituti Fateor equi- .dem . ex anteriori parte cerebri, ad Oculos, aures,
palatum, linguam, nervos dispergi, soli inservientes sensiui, nec ad musculos, Velut propria motus organa , deflectere: sed nemo quoque inficiatur, quin nervi, motui dicati, & qui utrimque per vertebras egrediuntur, etiam sensum largiantur. Quid enim, si in Lepra nervus, motus effector, per splii- tum animalem , iam motus sit, nee tamen sensiis facultatem habeat Z Cur ergo in Paralysi, sub laesione eiusdem nervi,tollitur tam motus quam sensus; in Lepra autem solus tollitur sensus. In pri- mis Scholae tenent Lepram in curabilem, &ean- - 'crum universalem corporis. Nam , dum putant, cancrum particularem, esse incurabilem; multo magis universalem. Qui Galeni garritus, ad hoe compositus est, ut per sanandi impossibilitates, suas excuset ignorantias, insumendique laboris pigri - tiam e Inclementiam. Cancer enim in carne est acutissimi doloris, & continuae exesionis.' Lepra vero est in carne indolens. Non video ergo, qualiter Lepra apud Galenicos eancer erit. Denique axerrat Paracelsius, qui Lepram existimat privatam
omni sale , atque hactenus illi sit proprius stupor 1 sensilis. Quasi ipse sensus tactus, in sale solo esset.
Nam Lepra, sua habet ulcera : &, juxta eundem Paracelsum , totidem sunt ulcerum species, quot 1 alium. Ergo,secundum suam ipsius doctrinam,Lepra fluit a sale abundanti. Donemus Paracelso, ab L
172쪽
Ieproso,scatere granulis salis, eiusdemque Iotium, nil quicquam fatis marini, amplius liquefaeere r
quorum tamen utrumq; a Paracelso est somniatum: non tamen istud argueret,carni, aut sanguini Leprosi, suum deficere salem; multo etiam minus, ideo carni, sensum tactus deficere. Nam privimo, haec de Lepra illius sententia , propriam dominam , de tribus primis corporum principiis. funditus evertit. Dein, prout in nobis, quotidie ex insipidis, & non salsis manifesta conficiuntur salia,lege digestionis humanae: Sic,quanquam digestionum excrementa, non essent nisi merum sal, non tamen proinde cruor . suo sale orbatus esset. Quippe qui suum salem, si aeque constitutionis necessaria, non mutuat ab excrementis. Imo seque retur potius, cum Lepra, sit tam abundans salis productrix in excrementis, non defuturum etiam cruori suum salem. Perinde, dum ex ulceribus fluit synovia continua, ac plane salia , propterea residuus cruor, suo sale non caret, aut senis in carne non minuitur: sed potius , dolorem di acrimoniam auget. Sic etsi in Hydrope aqua salis, cons stim quandoque abdomen distendat: non tamena a sensu tactus carent Hydropici. Paracelsus enim. Iibi eruorem definit merum Mercurium hum
num, a quo ejusinodi excrementa, speete sui finis putridi, itemque serosi . inutilis. ac superflui salis, sint sequestrata. Alias iterum. sui m Memori se guinem definit saIem rubini. Quasi sal esset tinctura rubino, aut tinctura cruoris esse Meet. Etenim tria prima facit ad lubitum volubilia, non secus a que Humoristae. sitos humores, di calares ad Iubitum accusant et e Idemque . quod magis est, Causas aiunt, morborum de mortis: sed de sensistionis,ac motus authores. Phy siccine Iudendum ad lubitum cum natura, morbis, cruore , dc morte
173쪽
proximi Medicina namque res plane seria est; &quandoque pellem pro pelle daturus homo. Et nim sal in cruore,carne, solidis , Sc. non apparet, nisi in postrema, ae artificiosa initiorum illorum separatione, post mortem , di quidem per ignem. Nimirum postquam sensus tactus, dudum est extinctus. Non inserviunt ergo ejusmodi principiorum somnia,speculationi de motu, ac sensu. Stigma, a Diabolo sagis impressum, has prodere solet, quia locus stigmatis , per totam vitam , sensu caret, suasque semel impressum caulas insensibilitatis
habet naturales, per modum Leprae, certo tamen exilique centro,conscriptas. Nam, velatis sagi oculis,si a cicula. illo stigmatis loco, ad finem usque intrudatur, punctura illa fit absque senis. Saltem is locus,absque sale ac putredine,miro conservaretur privilegio, per totam vitam, cum alioqui, Vita P racelsica, sit mumia, cum liquoris salium commi stura: longe igitur sanior est Hippocratis doctrina, quae spiritum sive flatum aethereum ,& animalem,
decernit immediatum organum sensus, doloris, motus,Voluptatum,convenientiae, symboli, attractionis, repulsionis, contracturarum, relaxationis, alteritatum etiam quarumcunque. Adeo ut sibi
λppropriet objecta sensibilia,atque inde sibi fabricet ipsas sensationes. Contingit namque, si forsitan spiritus iste, ob profundas speculationes,Vel insiniam,occupetur, quod corpus dolores non sentiat, famem, frigora, sitim, Sc. Memini namque, praedonem,torturae cruciatus elusisse, haustu aquae Vitae, &allii iusto : quibus tandem carens, fassus est sua crimina. Sed Leprae stupor, ae insensilitas, est in carnis habitu ac nervis subiecti vh: non autem in imaginationis orbita ; effective autem, ac occasionaliter, in quodam veneno. Est autem istud venenum, cruentum a Inum, glacialis, ac pr.
174쪽
pemodum mortificans . horrendo ac saetido contagio communicabile, ae emanans. Quorsum Sacra, Lepram,h coetu hominum sequestrandam iubent. Incipit autem hoc venenum glaciale, ab extra , sentiuntque ideo internos dolores : itemque
frigus externum , dc calorem. Non tamen Vulnera
aut ictum. Est Psiora. ae scabies multiplex atque lues Veneris, veneno inquinante infamis : Sed disi ferunt specie, tam natura veneni, quam subjecto rum diversitate. Scabies nimirum, pellem duntaxat inficit. Sic ut cutis, nequeat alimentum sibi deputatum, in propriam verrere alimoniam : sed pleramque eius partem , in salsum contagiosumque ichor traducat. Quod scilicet, est de proprietate pruritivi,atque urticalis salis, &e. Idcirco sca- bies . non postulat interna remedia: sed sola topi- ea, quae istud pruritivum sal, sunt enecando. Lues
Veneris vero , cruorem praecipue affectat veneno
mordaci, purulento, ac putrefaciente. Αst Lepra respicit spiritum influum maxime, veneno an Odyno glaciali. Indulge, Lector, quod verborum penuriosa suppellectile, cogar uti paronomasia. Quia, ut rerum essentiae nobis sunt ignotae a priori, iisque ideo deficiant nomina propria , cogimur a proprietatum similitudine, venenorum conditiones in morbis mutuare, atque describere : ut si non Propter quid, saltem quia erit, definitio procedat a consanguineis. Sic dico,venenum Caduci e sse cum adstrictione inebriativum, soporativum, simulque syncopizans : nee ideo contagiosum : quia intrim secum, nec fermentale. Sic Lepra, venenum habet
anodynum, non quidem soparativum: sed glaciale, propemodum mortificans, cum infectione spiritus sensitivi, ideoque potenter contagiosum, praecipue in regione fervida, ac sudorifera. Prout
enim frigus sollit sensum lassus, conglaciando, di
175쪽
abigendo vires introrsum : sic quoque Lepra, sibi
elegit, atque paravit anodynum, non frigefactivum ac soparativum : sed alio titulo glaciale. Non secus atque perniones ulceribus forantur,tanquam si igne ambusti: qui tamen saepe ante vel post hyemem obveniunt iis, qui tota hyeme, in hypocaustis nullum sensere frigus. Venenum Leprae itaque . hac in parte, frigori effectualiter correspon det, licet non in qualitate prima elementali. Neque ideo Lepra etiam totaliter mortificat, per modum Gangraenae: sed tantum partem, quam ulcere sigillat. Imo nec etiam, inde se procul dilatat confestim , quia est ex veneno glaciali constringente, insensilitatis authore. Est autem dissicilis sanationis , propter contagium glaciale, ac ferme R mortificans, spiritusq; sensitivi oppressivum. Quoniam, quatenus intime confermentatur spiritui sensitivo, dum ad extrema emanaverit: ideo tollitur dissiculter, nisi per remedia accessima habentia, ad prima nostri penetralia: ut nimirum ita spiritum vitae confirment, quo possit superare praefatum venenum, simulque novo vere, suffindere glaciem praecedentis hyemis. Ac quanquam istud
venenum sit fermentale, ratione veneni: ideoque etiam exigua sui quantitate, conetur serpere in Omnia deinceps: non est tamen aptum, ut adaequa- te spiritui confermentetur, propter Vim, atque nobilitatem pugnacem subjecti, in quod recipitur, constringentemque, ac torpidam segnitiem glacialis indolis. Ista est nempe in contagiosis differentia: quod quorundam venena recedant, ac se- Parentur sponte vel arte, deserantque corpora a se infecta: aliorum vero, nulla spontanea speretur divisio. Leprae etiam glacies, magis obsidet exte- riora, quia glaciale malum est, & a calore innato,
176쪽
1εs DE LITHIAsrtes extrorsum contaminat, quam interiora viscera, secum contigua radici, in unitate vitae. Nemo autem medentum, curavit unquam Lepram, qui non
fuerit potitus liquore Alta hest. Qui cum sit taediosissimae praeparationis, nemo , etsi artis gnarus fuerit, ad ejus consecutionem perveniet, quem Altissimus. speciali dono, non eo deduxerit. Particulari etenim privilegio sit oportet electus, ac dotatus, si potiri illo medio debeat. Per quod scilicet, tam sensitiva, quam insensitiva sublunaria, aequaliter penetrantur , usque in radicem seminalem, atque intrinsecam primi entis: idcirco etiam cuncta sub se domat, & commutat, absque reactione patientis, agentisque de pauperatione. Etenim
frustra est alioqui, quicquid spei aliunde sibi persuaserit Lepra. Olim pro in Leprosorum, soli Messiae in signum data lanatio. Primogenita mea adhue quinquennisdeprosa evasit, magis magisque et
ac tandem ulcera livida, corneaeque squam mae albae, per totum corpus subnatae fiunt. Reeenter a tem tum emersit imago D. virginis, multis miraculis in nostia urbe, hospitali D. Jacobi, celcbris. Puella ergo, jam septennis, optabat adire locum, EA avia cum sua nepte , eo properant, reditque post horas sana, deciduntque confestim squam mae. Mox post annum, rediit repente eadem Lepra. Ac fassus sum me reum, quod honorem D. Virginis 4ubticuissem. Redit itaque filiola cum avia ad fa- eram imaginem, iterumque sanata rediit. & sic deinceps mansit. Ego autem reditum Leprae timens, miraculum propalavi, scriptoque publico, fassus sum favorem, atque clementiam divinam. Cui sit omnis laus & gloria, cum nominis sui sanctifica- ag tione in aeternum i Dixi iam ex mente Hippocratis, sensationem, tam essective, quam sulceptive.
consistere in finiritu animali. Sed quia spiritus eiu
177쪽
modi omnis, mortuus est, ac eadaver, nisi a vita
ipsa illustretur: & quia ipsa vita in illo spiritu, non est illi propria, atque inseparabilis: sed vita , est aspiritu vitali, sive animali, utrumque nunc conis
fundo in nomine, in toto subjecto distincta, quod alibi de vita longa manifestius:) ideo inprimis liquet, qu.d spiritus ille Vitalis, non sentiat immediate , sed sit ipsam et vita, quae propinquius,& im-diatius sentit,ac dolet in illo spiritu. Enimvero demonstravi in tractatu Deformis rerum, quod vita, assive forma rerum,sit quaedam lux, specialis creatura, lucens in suo hospitio, per omnes partium satellites, non sit tamen substantia. neque accidens, utcunque prae tanta rei novitate , crepet Schola Peripatetica. Quod paradoxon, per Mathesin demonstravi , & Mechanice , libro Elementorum. . Adeoque hic assumo, ut sat alibi probatum. De sensatione ergo,atque sensu, loquar multo propinquius,quam Hippocrates : ut, si sensatio, olim fieri dicta sit, cum passione corporis, in qua, spiritus, impetum faciens, recipit impressionem rei sensibilis, quaeque ideo abusive dicitur ipsam et species sensibilis : intelligamus modo, hanc impressionem nico momento eodemque puncto , insinuari vitae, sibi inexistenti. Sub qua nempe insinuatione, applicatione, ac adaptatione , tum primum oritur sensatio, facta in ipsa vita.& per vitam. Cujus videlicet vitae proprietas inseparabilis , sit sensus ipse. Cumque vita non sit corporis , nec corpori prOPria, nec corporearum denique proprietatum soboles : sed ex dono Creatoris , lux adveniens, supra sortem elementorum, & coelorum : hinc quoque sensatio, non est corporum, nec materiae, nec solutionis continui,&c. sed proprietas planE vitalis, de ipso vitae trunco. Sicut etiam non sat est, esse Oc
lum, medium, spiritumque vitalem, ut fiat visio:
178쪽
sed instiper exigitur applicatio spiritus visualis ad
vitam. Ideoque effectias videndi, utut prorsius o dinarius , superat totam naturam elementalem:
quia vitae ipsius continet iconem, ac symbolum reo quod visio, gustatio, odoratio, tactio, &c. sint effectus immediati vitae, ludentis per sua organa: nam in omni sensu, necesse est, spirituum lenocinia,& perceptas rerum species, adaptari immediate ad vitam, si sensationes contingant unquam. E 30 nimvero in re tam ardua, semotaque tam procul a communi doctrina, concede, Lector, ut adhuc vicinius tecum loquar. Percepisti enim, non sufficere ad sensum ae sensiationem , dixisse, cerebrum, itemque nervum, esse immediatum sensus organum: nec etiam sat esse, ad hoc implorasse spiritum influum, imo vel ipsum spiritum, partibus insitum, quatenus ab influa cerebri aut nervorum vi fotum ; nisi ad cuncta haec, vita concurrerit. Tantae nempe est molis ipsa sensatio, ut omnium
sublunarium ambitum, cum tota caelorum, ac elementorum potestate, facile excedat. Itaque eum
istud iam perceperis, dicam ulterius. Quae enim de vita jam dixi,toto libro De mi, nos ad quem
propediem emersurum te remittoὶ dixi, quam varie
gliscat vita in naturae, videlicet quasi seminaliter in ipsis spiritibus vitalibus; in ipsa vero anima sensitiva, velut fontaliter. Idcirco proprie loquendo de sensu&sensiatione, ipsa anima sensitiva, est primarium, nec non immediatum ens,quod sensationes omnes agit,& agendo , in se tolerat. Ideoque spiritus cerebri, est duntaxat organum mediatum: Vita vero est organum, sive medium, quo sensitiva anima persentit externa irruentia. Sensatio namque, non est immediate in contento, nec in conti nentibus, nec etiam in spiritu,per nervos, in partes
vitales diffuso: quia differt ille spiritus, impetum
179쪽
faciens, ab anima sensitiva, non secus ac materialis fumus pinguis, a flamma, per quam accenditur. Astanima, mens immortalis, tota est humanis conceptibus inpervia : quatenus est simulacrum , ipsius mei incomprehensibilis Dei. Anima autem sensitiVa, quanquam semine occasionali incipiat in natura id est, dispositive: attamen, cum sit illius imaginis proxima imago, tota quoque est humanitus incognita,& prorsus ieiuna. Idcirco nimirum, nec potest per causas definiri: sed tantum absurdo reflexionum circulo, ad suas actiones,& proprietates describitur. Ut scilicet sensitiva anima sit lux for- 3 amatis,cui primario vitae sensitivae proprietates conveniunt : in homine autem, substerniculum atque hospitium sit animae immortalis, atque immediatum syndesmion, eum creatis corporeis praeter se. Isti ergo animae, est adhuc remotior aspectus, relativus ad vitam : cum vita & anima sint distincta. tanquam abstractum, & concretum : vel potius tanquam entis proprietas,& ens ipsum. Anima ergo isthaec, per vitam sentit, in spiritibus animali- 33bus, videtque immediate in spiritu optico, qui in pupilla habitat, conceptas species visibiles. Spiritus enim opticus ibidem, est speculum diaphanum, cujus lux, est ipsam et ibidem praesens anima sensitiva, sedes, atque pedissequa mentis immortalis. Idcirco non est opus recursu susceptarum specierum sensibilium, per nervos, ad cerebrum : sed anima, immediate praesens. vim omnem spiritui optico de se elargiens, ipsa cernit, atque disicernit. Cerebrum vero , est tantum officina, & condus istorum spirituum. Quare nervi, non deserViunt deferendissipociebus, insensatione haustis, ad cerebrum : sed irrorandis spiritibus, in cerebro illustratis , ad partes re ei liandas . & confirman
das , quibus ipsi inseruntur. Nec est etiam sen-
180쪽
entia phantastica , & suis sororibus. Nam species sensibiles . exterius perceptae ab anima , abstrahuntur a sensibilitate ; atque tum demum tanquam de materia ex qua, cuduntur inde species in imaginem rei sensibilis. Alioqui sensitiva, --terne intrantia, concipiuntur concreto modo, in
organis sensuum, ac proinde non tantum displiacent,sed jam nuc etiam dolent. De sede animae auriem,Varie pro corde, & cerebro est disputatum. Ego autem putem, animam sensitivam, seminibus suis conformem, actuque reali, distingui a mente immortali, simulacro divinitatis: Sensitivam i men quae est homo carnalis vetus, Adamicus, &lex carnis utrobiqile non distingui a luce formali, ac vitali, nec sedere immediate in spiritu influente, qui totus nimirum labilis, atque fluxus. Spiritus autem, qui organis, mox a prima constitutione inolevit, etsi vivat vita ultim seminum e nondum tamen vere vivit vita media animali, squae sensitiva est, donec lumen vitale, superveniens, actualia ter luxerit. Cujus dispositiones, gradatim quidem praemittuntur : sed tamen instanti unico , a divina bonitate Creatoris, illuminantur. Prout libro vita longa. Non secus namque id contingit, atque in confrictu silicis ad chalybem . Lux ergo indicibilis a Creatore rerum omnium, accenditur, in
spiritu viscerum nobiliorum: ac primo quidem, ita Corde. Quae lux, ut sensim vj res acquirit, potentius dilatatur; non aliter quam candelae fumus inferioris, flammam visibiliter, de superiore dimis. sam, siuscipit. Adeo, quanquam organa officiorum diversitatibus diremta sint, inserviunt tamen mutua conspiratione, necessitatibus, & finibus, Domino Creatori, praefixis. Est attamen omnium viscerum, di membrorum, unica tantum chelys,