De regulis juris canonici liber unicus, authore Francisco Antonio Foebeo societatis Jesu. Opus posthumum

발행: 1735년

분량: 341페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

101쪽

w Tit. III. Reg. m. ex c. si quis de Clericis 39. I a. qu. 2. &ex toto titulo de Injuriis, di damno dato, , qui est in quinto Decreta l.

3 Notandum est secundo, remissionem lpeccati sumendam esse hic tum prout conceditur a Deo, tum etiam prout ponitur ab ecclesia per absolutionem Sacramentalem: quia neque Deus praedictum peccatum condonat, neque Sacerdos sacramentaliter a

solvere debet, nisi fiat lassiciens restitutio, ubi ea seri possit , aut nisi serium, & ef. ificax restituendi propositum interveniat ubi lpoterit, supposito tamen, quod is, cui fa- icienda esset restitutio, eam liberaliter non remiserit.

4 His praesuppositis, intentum praesentis

regulae est, peccatum injustitiae, quod committitur in auferenda, seu retinenda re aliena, & universaliter in inserendo alteri da.mnum , non remitti apud Deum, & ab Ecclesia sacramentaliter non absolvi, nisi da- imnum illatum sufficienti restitutione compensetur. Ratio est manifestar quia quamdiu tale damnum sussicienter non compensatur fit voluntarie nocumentum, & injuria proximo, unde in supra cit. Saepe contingit, dicitur non multum interesse quoad periculum animar, injuste detinere, ac invadere alienum . Voluntarie autem faciens nocumentum , & gravem injuriam proxima non est dispositus, ut a peccato veteri absolvatur.

. Id autςm intelligendum est, si facultas suppetit restituendi rem ipsam ablatam, vel sestem ejus aestimationem, casu quo res ablata perierit, etiam sine culpa sua, ut notat Glos in hac reg. v. peccatum non dimit- l

102쪽

. Tit. m. Reg. IV. 9Ititur. Quod si quis esset ita inops, ut neque rem posset restituere, eo quod non supersit , neque ullam ejus aestimationem ι tunc excusabitur quidem ab actuali restitutione, quia nemo potest ad impqssibile obligari juxta reg. 6. de reg. juris in s. rqquiritur tamen, ut habeat serium , & essicax propositum restituendi, cum poterit, dc u contingat ipsum ad pinguiorem fortunam veni re, reviviscit obligatio actualis restitutionis. 6 Quia vero ad restitutionem obligatur,

non solum, qui rem alienam sumpsit, sed etiam, qui apud se illam habet, quamvis eamdem ipse non sumpserit, sed bona fide

possederit ; propterea docent communiter auctores, duas esse in universum radices ,

ex quibus restituendi obligatio nasci potest ;videlicet injustam acceptionem, S rem acceptam. Obligatio restituendi. orta exinj sta acceptione reperitur in eo, frui rem alienam injuste usurpavit , vel laesit, aut destruxit, vel invito Domino detinuit 1 vel quomodolibet alteri injuste damnum intulit. Ad hoc genus etiam revocatur obligatio, quam habet, qui incepit quidem bona fide rem alienam Assidere, sed postea, bona fide cessante, possidet fide mala ι, nam ut supra dictum est, non multum interest quoad periculum animae inter injuste deti. nere , ac invadere alienum. Obligatio restituetidi ratione rei acceptae datur in eo , qui rem alienam bona fide possedit, statima C Cognoscit rem esse alienam . Ubi vides discrimen, quod intercedit inter utrumque genus obligationis: obligatio enim restituendi, quae nascitur ex sola re accepta, non

103쪽

9a Tit. III. Reg. IV. isupponit ullam formalem injustitiam , ' injuriam commissem ab illius rei posseta- 1

re, adeoque non exigit ullam satisfactionem ab eodem praestandam ultra actualem rei restitutionem . E converso obligatio restituendi ratione injustae acceptionis , cum suin sponat ex parte possietaris injustitiam, & injuriam, non solum petit, ut damnum il- llatum reparetur, mediante rei restitutione,

sed etiam, ut injuria irrogata per lassicientem satisfactionem compensetur. i7 Plurima circa hoc utrumque genus obligationis dici possent, ab iis tamen ab- ,stineo, quia videri commode possunt apud Theologos Μorales, ubi tractant de restitutione , cum praesertim plura a nobis dicta fuerint in superioribus regulis circa posses-sbrem bonae, vel malas fidei. . 'S Unum tac inter reliqua notasse sufficiat circa fructus ex re aliena perceptos, quod ii etiam restituendi sint cum ipsa re, supposito, quod sint fructus rei, & non solius industriae, ut constat tum ex naturali jure aequitatis, . quia res, quae fructificat, domino suo fructificat, tum etiam ex L in Con-aemnatione 133. ff. de diversis reg. Iuris , aliisque textibus . Addo, quod praeter rem, re fructus perceptos, restitui quoque debeat omne damnum, quod ex injusta rei ablatione Domino causatum est , ut colligitur etiam ex L resiluere& ex l. fin. ff. de verborum significatione.

. 9 Illud tamen in hac re discrimen est inter posses rem malae fidei, & inter possessbrem bonae fidei, quod posse r malae fidei ad id

104쪽

ctus extantes, sed etiam quoad co nsumptos, quorum saltem aestimationem , S , pretium restituere debet, ut constat ex l. Certum est 22. C. de rei vindicatione. E converso possessor bonae fidei fructus omnes, qui extant, re stituere debet Domino, ut docet communis sententia post Glos in l. Et eae diverso 3 s. ff. de rei vindicatione v. non habendam; at si quos fructus bona fide consumpsit, non tenetur re.

stituere, nisi quatenus ex eis est iactus ditior, puta quia illos vendidit, & pretium habet, vel quia nisi illos consumpsisset, tantumdem de suo fuisset consumpturus, vel quia ex illorum venditione auxit suum patrimonium, &c.

IO Hoc autem extendendum est tum ad fructus, quos vocant naturales, tum etiam

ad fructus, quos industriales appellant, de qua fructuum diversitate sermo est in l. frucius percipiendo qs. E. de Usuris . Fructus

naturales dicuntur, qui vel sponte nascuntur absque ulla humana industria, vel saltem ad quorum productionem plus confert natura, quam hominis industria. Fructus induri striales sunt, qui ita proveniunt ab ipsa re cuius sunt fructus, ut specialiter etiam proveniant ab humana industria, quales v. g. lanuquaestus, & lucra, quae ex re percipiuntur,mediante; negotiatione . His fructibus similes sunt illi, quos civiles appellant, qui proprio non nascuntur ex ipsa re, sed accedente humana industria propter rem, seu usum rei percipiuntur ex statuto Rris, quales sunt re ditus Domus merces, seu pretium locationiSi die. quamvis enim ea non stat proprie fructus rei, Censentur tamen tanquam fructus, ut Saletl. navis 52. ff. de rei vindicatione - . E 3 Ir Dni

105쪽

II Iam vero pro omnibus his fructuum speciebus locum habet doctrina tradita circa obligationem restitutionis faciendae: adeoque

fructus extantes tum mere naturaleg s tum e

iam industriales, & civiles, sive possidean

tur cum titulo, sive sine titulo, restituendi sunt Domino: fructus autem coniumpti re

stitui debent quoad aestimationem justam a possetare malae fidei ; at a possessore bonaetidei, qui bona fide illos poliederit, & con

sum, erit, restitui solum necesse est, quatenus ex eis factus est locupletior, ut dictum est. Videri potest Λaor. p. 3. Instit. l.q. c. a. &seqq. Less. de Iust. lib. a. c. I a. dub. I . hseqq.

aliique Theologi , ct Canonistae passim.

pereati venia non datur, nisi ererem.

I Olligitur haec Regula ex pluribus ju

ribus citatis a Glos. & praesertim exe. Legatur apud Gratian. cau. aq. qu.2. Casus

figurari potere ex c. suod quidem S. de Pa nitentiis, o, remissionibur, ubi Alexan. III. consultus, quid a Consessario agendum sit, si quem criminosum contingat ad consessionem accedere absque proposito abstinendi ulterius a peccato, respondit ejus consessionem audiendam esse, & salutaribus monitis poenitentiam indicendam esse , quae utiliseri, si non ad vitam aeternam , cum sit actualiter inimicus Dei , saltem ad hoc, ut facilius excitetur ad persectam renitentiam uenon tamen absolutionem esse ei impertienda, quia peccati venia non datur, nisi correcto. a Pro

106쪽

Tis. m. Reg. V. 9sa Pro clariori regulae intelleistu notandum est aliud essae veniam culpae , & reatus ad aeternam poenam, qui consequitur ad pπ' nam . lethalem , aliud veniam Nnae temps .ralis . Iam vero intentum hujus praesentis regulae non est de venia poenae temporalis , saepe enim contingit ejusmodi renam etiam non emendato per renitentiam crimine relaxari, ut puta si ex impositione calis poenae probabiliter timeatur gravius aliquod damnum secuturum: quia ut dicitur in cap. Ut coηstitueretur 26. dist. detrahendum est aliquid severitati, ut majoribuέ sanaendis malis charitas sincera subveniat s cuius in rdulgentiae exemplum habes in dist. 4. Sensus igitur est de venia culpae, rexeatus ad poenam aeternam: ea enim nemiani condonatur , nisi mediante corrotone ἰ3 Nomine autem correctionis hic intelligitur poenitentia, hoc 'est enim supernaturalis dolor, ac detestatio de peccato , cum pro posito non peccandi de cetero. Cum autem

ejusmodi penitentia duplicis generis sit, videlicet, vel impersecta, qualis est, quae conrcipitur ex turpitudinis peccati consideratione, re ex gehennae, & poenarum metu, quae vocari solet attritio; vel persectas & charitate

sormata, cujusmodi est , quae innititur mini-vo charitatis, hoc est propter Demn, sum mamque ejus bonitatem super omnia dile

ctam, & appellari solet Contritio 3 alterutra requiritur ad remissionem peccati ; sta tamen ut attritio sola per se ipsam non sufficiat, sed

pus sit, ut coniungatur cum Sacramento poenitentiae, cujus virtute peccata remittunturat Contritio charitate. perlacta per se homi E a nem

107쪽

Tia. In Reg. n. tiem Deo reconciliat, permanente tamen obligatione subjiciendi clavibus peccata in , Sacramento poenitentiae , cujus votum i cluditur in ipso actu contritionis . Sumu tur haec ex Trid. sese. I cae. q. l4 Ex his habes discrimen inter peccati veniam, quae peccatori correcto indulgetura solo Deo, & inter veniam, quae eidem indulgetur etiam ab homine 3 quod cum Deus sit persectissimus cordium cognitor

remittit etiam peccata propter poenitentiam re internium, quae consistat in contritio- ine. persecta , quamvis postea opus sit, ut diximus, eadem peccata in consessione S cramentali manifestare: at quia homo non judicat de internis , ut peccata remittat,

opus est aliqua poenitentia exteriori, nempe dolorosa consessione.

R E G. VI. 1m potest ad impossibile obsigami.

a m Esumpta est haec regula ex tit. Tde Reg. Iuris, ubi reg. Iqq. sic habet: possibilium nulla obligatio est. Casus

formari potest ex c. ult. de pactis , ubi Greg. IX. decernit nullius esse momenti pactum illud, quod sit impossibilis executionis, quia ad impossibile nemo potest obligari. a Univer1alissima est ista regula , ct ad

omne genus impossibilitatis extenditur , quod tripleκ assignatur hic a Glos. v. nemo

potes; videlicet impossibilitas Iuris, impo sibilitas naturae, impossibilitas facti. Immiasbilitas Iuris ea est, per quam aliquid dicitur fieri non posse, quia lege prohibetur,

108쪽

Tit. IIL Reg. VI. 9 puta venditio rei spiritualis dicitur imis iasibilis Iure, quia tum alage naturali, tum etiam a Sacris Canonibus est prohibita Impossibilitas facti est , quando ad aliquid

faciendum vires operantis omnino deficiunt o Impossibilitas naturae vocatur , quando ad

aliquid vires penitus desunt in natura, quae ratione dicitur nobis impossibile digito Cς-lum tangere, quod est exe lum allatum a Glos. in L fi sipuis 33. s. in verborum obligationib- v. non concedit , & a Iussin. in Instit. de inutilibus stipulationibus Si impossibilis. Iam vero pro omnibus his im- ossibilium generibus est universalis regua, non posse aliquem ad ea obligari. Ratio quam affert Glos. est, quia omnis oblI-gatio, veI est ad aliquid dandum, vel ad aliquid faciendum , ita si illud non detur, aut non fiat, in putantum sit ei, qui illud dare ; vel facere obligatus, omiserit: atqui impossibile dari, aut fieri nequit, nec ejus negatri imputari potest non dantia aut

non facienti , cum non ste per eum, neCfit in culpa, ut colligitur etiam ex regul. - . de regulis Iuris in ergo nulla obligatio dari potest ad aliquid ian possibile. 3 Haec doctrina in tantum procedit, ut extendatur etiam ad contractus, quoς fieri contingat sub aliqua conditione imp ibili: a enim conditionis , impossibilitas ustiat ipsum contractum, eumque reddit aullum,

ut habetur ex L imposbius 7. g. de Verbor. obluationib. & ex l. non solum 3. I. fi de Obligationibus, & Actioitibus. Ubi tamen disti uendum est , utrum conditio sit impossibilis solo iure, an sit impossibilis sa

109쪽

98 Tit. NI. Reg. n. cto , aut natura ue rursus distinguendum est , utrum conditio sit de suturo , an de prae' senti , vel praeterito 3 conditio enim impossibilis facto, aut natura, sive sit conditio de praesenti, sive de praeterito, sive de saturo semper irritat contractum : unde V. g. si quis alteri promittat gemmam sub conditione, quod Coelum digito tetigerit , aut quod nunc tangat, aut quod imposterum sit tacturus, contractus est nullus, sive cognoscatur impossibilitas illius conditionis , sive non cognoscatur 3 quia si cognoscitur , signum est iocose , & non serio promitti; si non cognoscitur, suspenditur obligatio usque ad purificationem conditionis, adeoque ubi naturaliter impossibile est purificari conditionem, ibi dari non potest obligatio . At si conditio sit solo jure impossibilis, utpote de re per legem prohi-bha; irritat contractum quando est de futuro , ut puta si aliquis promittat alteri ICO.sub conditione , quod sit hominem occisu--: quia sic astringeret, seu alliceret alterum ad peccandum; repugnat autem quod quis oblitur ad servandum id, per quod alius allicitur ad peccandum: secus autem regulariter, quando conditio est de praeterito, vel de praesenti, quia tunc supponitur jam implata conditio, adeoque per promisesionem non allicitur aliquis ad peccandum. Ita Lest. lib. a. de Iustit. cap. I 8. dub. 23. 4 Excipitur tamen ab hac doctrina contractus Matrimonii . Nam in cap. fin. de Conditisηibus appositis statuit Greg. IX. conditiones impossibiles , & turpes contractui

Μatrimonii adjectas, exceptis iis, quae sunt

110쪽

Tit. III. Reg. n. 99 contra substantiam conjugii, haberi debere pro non adjectis propter ejus favorem ,

adeoque non irritare contractum S quod tamen intelligendum est , nisi aliunde certo constet apponentem illam conditionem impossibilem voluisse tantum jocari , & non1erio contrahere. Videatur Sanch. de Μatrim. lib. s. disp. 3.3 Item excipitur dispositio ultimae volun- tatis, puta testamentum, fideicommissum, legatum, &c. conditio enim impossibilis illis. apposita non irritat easdem dispositiones sed habetur pro non adjecta, ut constat eκ l. ss. impossibilis Inst. de haeredibus insit-ndis , & eκ l. I. aliisque pluribus juribus ff. de Conditionibus institutionum . Ratio qua re ita specialiter statutum fuerit pro ulti omis voluntatibus, fundatur in praeiumptione, qua creditur Testator ultimo vitae suae tempore noluisse facere dispositionem 4rri- riam, & nullam 3 cum homines vim velint decedere intestati ; nec voluisse suum haeredem, aut legatarium obligare ad aliquid impossibile , eo praesertim tempore , quo suum erga illos asinum magis signia ficare voluit, adeoque eo fuisse animo, ut si conditionem, quam apposuit, cognovisset impossibilem, illam non apposuisset. Stante ejusmodi praesumptione, prudenter jura statuerunt conditiones impossibiles ultimis dispositionibus appositas habendas esse pro non appositis , quod etiam valde utile fuit ad vitandas lites, quae pluries orirentur, si testamenta , fideicommissa, ct legata irritarentur per appossitam conditionem impossi bilem.

SEARCH

MENU NAVIGATION