De regulis juris canonici liber unicus, authore Francisco Antonio Foebeo societatis Jesu. Opus posthumum

발행: 1735년

분량: 341페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

131쪽

iaci Tit. III. Reg. XI. la judiciali , quia semper militat eadem ratio aequitatis , adeoque sive in principio judicii, sive in medio, sive in fine faven-- dum est Reo potius, quam Actori , quando eorum jura de aliquo, quod controve titur, sint obscura. Glossia tamen in explicatione hujus regulae v. Actori tenet contra

xium, & fundatur in l. Si quis intentione 66.1L. de Iudiciis, ubi dicitur, quod intentio, seu oratio ambigua ab aliquo proposita coram Iudice explicanda sit in sensu, qui favorabilior sit proferenti ; ex quo textu infert Glossa, in principio litis favendum esse potius Actori, quam Reo . Censeo tamen il- Iam illationem non valere: Nam in texta illius regulae, Si quis intentione non distinguitur inter Actorem, &Reum, sed dicitur generaliter , quod intentio, seu oratio ambigua litigantium interpretanda sit in pamtem favorabiliorem proponenti, & propterea statutum ejusdem legis aeque militat pro Reo, quando suam exceptionem opponit , ac militet pro Actore proponente suam intentionem , quia unusquisque praesumitur ea Proponere, vel opponere, quae sibi sunt utiliora , quantum patitur semus verborum . Ubi tamen obiter adverte hoc esse intelligendum quoad ambiguitatem illius locutionis, per quam ab Actore circa ingressum litis proponitur sua petitio, & a Reo opponitur exceptio ad repellendam petitionem 3 ceterum si contingat, vel Actorem pro sua petitio ne, vel Reum pro dua exceptionς probationes ambiguas afferre, est doctrina recepta ejusmodi probationes ambiguas interpretan

132쪽

minus favorabili proserenti , ut notat Glose: ad hanc regulam in sine. 6 Dices : si Actor, & Reus sunt pares in hoc, quod circa ingressum judicii eorum i cutio ambigua interpretanda sit in sensiim favorabiliorem proferenti, & in progressu judicii probatio ambigua in sensum minus favorabilem ue sequitur quod saltem in hoc non faveatur potius Reo, quam Actori, &consequenter falsum sit, quod in toto progressu judiciali faveatur potius Reo, quam Α-ctori, quod diximus esse intentum regulae. 7 Respondetur ex supradictis, intentum regulae, non esse, ut semper, & in omnibus circumstantiis, & quoad omnia faveatur m gii Reo, quam Actori, sed solum ad ea, ad quae uterque litigans praetendit, & probat se habere jus, ut patet ex illis regulae particulis : cum sint partium Iura obscura: u de in iis si Actor non magis probat, absolvitur Reus. Hujus autem generis non sunt ea , ex quibus objectio desumpta est; quia neuter litigans praetendere possit, & pr a- re, se habere jus , ut Adversarius causam propriam, aut probationem proponat potius uno modo, quam alio; sed id pendet a libertate cujuslibet. Quod igitur sint pares in hoc, quod eorum locutio ambigua sit, vel contra ipsos, vel in sensu favorabiliori accipienda , non .praejudicat praesenti regulae.

ius regulae extendatur ad omnes omnino causas, itaut quotiescumque in qualibet causa jura partium sunt obscara , favendum sit potius Reo, quam Actoriὸ Resp. negati ve. Non eninai habet haec regula locum, quando Actor tue'

133쪽

reta Tit. Ira Reg. XII. tur causam aliquam jure favorabilem, cujus favor, ceteris paribus, praeponderat, unde tunc sententia pro Actore fertur. Hujus generis causas si enumerat Glost. nempe causam Μatrimonii, libertatis, testamenti, &dotis , pro quibus adducit plures textus . TiraqueL hic citatus a Barbosa id extemdit etiam ad quamcumque, causam piam.

habenda . 1 Esumitur haec reg. ex cap. Novit. I 3.

I v. Ceterum de Iudieiis cum aliis hic

citatis a Glos. v. in iudieiis. Casus formari potest ex eod. c. Noviso Convenitur coram Iudice aliquis constitutus in dignitate aut officio, amicus , vel inimicus ips1us Iudicis. Quaeritur utrum favore perlonae , vel dignitatis, aut amicitiae, aut inimicitiae moveri possit ad ferendam sententiam aliter

ruam praescribat justitia , aut aliter quam

erret contra aliam personam, quae non esset ejusdem dignitatis, aut amicitiaest Respondetur negative : quia in Iudiciis non est habenda acceptio personarum , & Iudex judicare debet magnum, ut parvum . et Ad intelligentiam regulae notandum primo est, acceptionem personarum esse cum aliquid alicui adjudicatur, seu attribuitur non propter aliquod meritum, aut qualitatem personae, quae faciat ipse m dignam, sicut ceteroquin ad judicari, seu attribui deberet, sed propter aliquam aliam qualitatem nihil fa

134쪽

cientem ad meritum, aut dignitatem: ut puta si quis promoveret aliquem ad Praelationem, vel Magisterium , quia est dives, vel quia est consanguineus situs, esset acceptio personae, quia divitiae , & consanguinitas non sunt causae, seu qualitates, quae faciant aliquem dignum, ut ei conseratur Magisterium, vel Praelatio Ecclesiastica , quod est

exemplum allatum a S.Thom. a. a. q.63.art. I.

3 Notandum est secundo nomen judiciorum , in quibus specialiter personarum acceptio prohibetur, sumi debere non solum pro illo actu judiciali, quod exercetur a Iudice inter Actorem , & Reum , sed universalius pro omni actu, quo juxta leges justitiae ad judicandum, seu attribuendum aliquid sit alicui, attento ejusdem Iure, vel merito, vel dignitate . Inde est , quod haec regula locum etiam habeat in actibus spectantibus ad justitiam distributivam , puta in distributionibus rerum, Vei munerum, pro quibus attendi debeat Ius, vel meritum personarum; & multo magis in dispensatione spiritualium, in qua gravius

peccatum est acceptio personarum, cum spiritualia sint temporalibus potiora. Videri potest S.Thom. in citat. quaest. 63. Secus accie

diti in aliis rerum distributionibus . quas quis

non ex debito , & per justitiam distributi- v am , sed ex mera gratia, & liberalitate facit , quia in iis cessat acceptio personarum, cum possit quis absque injustitia dare de suo quantum vult, re cui vult, sectindum illud Μatthaei Io. Aη non licet mihi quod Dolo facere Θ Tolle quod tuum est , i , vade. Ita D. Thom. eadem quaest. 33. art. I. ad tertium . 3

135쪽

IM Tit. III. Reg. X R E G. XIII.

Ignorantia facti , non Iuris , excusat,

et Q Umpta est haec regula ex l. Regula es 9. aliisque pluribus juribus T. A Juris,

Facti ignorantia: item ex pluribus juribus C .eod. ii tui. & ex pluribus textibus Caninnicis . Casum format Glossia desumptum ex c. Si beneficia 2O. de Praebendisino. Titius habens unum beneficium obtinuit ab aliquo inferiori collatore aliud beneficium incompatibile cum primo ; unde primum dimisit, ut a Sequeretur secundum . Postea apparuit illud secundum beneficium esse r servatum Summo Pontifici , adeoque non potuisse conserri ab illo inferiori collatore; ac propterea cogitur Titius illud dimittere. Stante hoc vult Titius redire ad primum beneficium, quod dimiserat. Quaeritur utrum possit Θ Resp. assirmative: Ruia Titius ignorabat illud secundum beneficium esisse reservatum Papae, &sic errabat in facto , dum

putabat se posse illud assequi ab inferiori

collatore, & propterea excusatur. Secus si errasset in Iure, videlicet si scivisset, esse beneficium reservatum Papae, sed eo non obstante putasset se illud accipere ab ins riori collatore; quia ignorantia facti excre sat , non autem ignorantia Iuris. γa Pro intelligentia hujus regulae notan dum est, ignorantiam sub diversis respectibus considerari posse , ex quorum drvenitate multipleX quoque resultat ignorantis spe. cies, atque divisio. Primo enim consider

136쪽

- m. Ren Xm. ruri potest in ordine ad voluntatem, seu ad moralitatem, & sic dividitur in Invincibilem, & vincibilem Ignorantia invincibi lis dicitur, quam quis vincere , seu depellere non potuit, postquam eam omnem dialigentiam, eaque omnia media adhibuit , ad quae tenebatur, ut eam depelleret: ut putasi Titius dubitans utrum contractus, quem inire vellet, sit justus, nec ne, sonsulat ea

de re viros doctos, & pios , quos potest , qui unanimiter respondeant contractum ei se justum, cum tamen realiter sit injustus 3 Dicitur habere ignorantiam invincibilem injustitiae, quia, cum adhibuerit omnem dilia gentiam, quam debuit, nonpotuit illam depellere . Ignorantia vincibilis est, quam quis adhibito diligenti, ac debito studio vincere potest, & a se depellere . Inter utramque hanc ignorantiae speciem illud praecipuum discrimen est, quod ignorantia in vincibilis sit in voluntaria, cum deponi non possit, &propterea vocari etiam siset a Iuristis probabilis, vel justa , quia scilicet leges civiules, & Sacri Canones illam approbant , utpote coea tractam bona fide, A sine culpa.

At e converso ignorantia vincibilis est .vo- .

luntaria, quia depelli potest, dc debet; ac

Propterea dicitur etiam a iuristis improb bilis, vel .injusta, quia leges illam non approbant, utpote conjunctam cum mala mde. Quam in rem facit illud August lib. I.

Retractοῦ Cap.9. Non tibi deputatur ad cn

pam , quod invitus ignoras; sed quia negώ-gis quaerere, quod ignoras.

3 Subdividitur ignorantia vincibilis in infectatam, & crassam , seu supinam. Igno-

137쪽

326 Tit. III. RQ XInrantia vincibilis affectata est, cum quis de industria aliquid ignorat , ne retrahatur , vel impediatur ab agendo , si illud sciat, ut puta cum Titius de industria negligat cognoscere diem jejunii ad effectum liberius indulgendi comestioni. Ignorantia crassa , seu supina est , quando quis negligenter se gerit in iis sciendis , quae scire debet 3 de quia ita nascitur ex culpabili desidia, propterea dicitur crassa, & supina, quia crassi,& pingues solent esse desides ad motum , sicut & ii, qui supini jacent,&dormiunt, ' Secundo considerari potest ignorantia in ordine ad objectum ignoratum, & sic celebris ejus divisio est in ignorantiam facti, & ignorantiam Iuris, de quibus ignorantiae specimbus sermo est in regula praesenti. Ignorantia Iuris est, per quam aliquid ignoratur statutum, &decisum ab auctoritate legis. Ignorantia facti, perquam ignoratur utrum aliquid gestum si1t, necne 3 seu utrum aliquis actus possitus fuerit. Ita desumitur ex l. I. ff.

de Iuris , is facti ignorantia , ubi plura

utriusque ignorantiae exempla ponuntur, ut puta si scias Titium cognatum tuum esse mortuum, at ignores te habere jus succedendi in ejus rebus, est ignorantia Iuris o Sed si claste habere jus succedendi, ignores tamen illum esse mortuum, est ignorantia facti. Item si contractum ineas cum Μinore, nesciens id eme a lege prohibitum est ignorantia Iuris. Si vero scias quidem te non posse contrahere cum Minore, at nescias hunc , cum quo Contrahis esse minorem , est ignorantia facti. Si demum ignores consortium excommunicati esse vitandum, est ignorantia Iuris.

138쪽

Tit. Ια Reg. XIII. I 27ris. At si sciens excommunicatum esse viatandum, ignores Titium esse excommunicatum, est ignorantia facti, & s1c de ceteris similibus ias His praesuppositis praesens regula continet duas partes, quarum prima est ignorantiam facti excusare : altera vero ignorantiam Iuris non excusare . Quod igitur attinet ad primam partem , notandum est

4gnorantiam facti debere hic sumi pro ignorantia facti alieni - Ignorantia enim facti proprii regulariter nota excusat, ut habetur ex l. 3. ff. de Iuris, O facti ignorantia , nisi

aliquae tamen interveniant circumstantiae , ex quibus etiam circa factum proprium resultet aliqua ignorantiae excusatio, ut putas1 factums1t valde antiquum, unde facile induci potdit ejus obli vio,. vel si factum fuit valde obscurum , vel si sermo sit de homine, qui pluribus negotiis implicitus est, ut ex plurium

auctoritate traditBarb. ad hanc regulam n.2O.6 Sed neque generaliter obtinet ignorantiam alieni facti excusare: ea enim tunc solum excusare dicenda est ,. quando est

probabilis. Quare si contingat aliquid ignorari, quod potuit, & debuit sciri cum mediocri diligentia, ut puta, quia palam, &publice gestum fuit, aut quia fuit aliquid

affixum in loco publico, &c. tunc talis ignorantia cum sit hominis nimium secura, &supini, non excusat, ut habetur ex l. Nee

supina 6. ff. de Iuris, & facti ignorantia: unde est, quod decreta Principis, postquam ita sunt publicis locis affixa, & promulgata , perinde omnes obligant, ac si singulis per ionaliter essent intimata; nec potest se quis

139쪽

1 2S Uit. Ire Treg. Xm. legitime excusare per ignorantiam ejusdem Decreti, & promulgationis. 7 Extra similes circumstantias ignorantia alieni facti regulariter excusat; quia regulariter est probabilis: quis enim dicat unumquemque posse , ac debere scire quidquid ab aliis gestum est Θ unde etiam prudenti simi homines plurima aliena facta ignor re possunt, ut dicitur in l. 2. E. eod. ii tui. atque haec est ratio quare praesens regula st tuat ignorantiam facti regulariter excusare. 8 In contrarium tamen objici potest te ius in I. Cum putarem 36. E famaliaeerct

scandae , ubi dicitur, quod si quis falso p

ta verit aliquem declaratum fuisse suum c haeredem, & propterea illi solverit partem haereditatis, sed postea cognoscat id verum non esse; non propterea potest tueri se e cusatione ignorantiae, ejusque favore ab iuio repetere id , quod ipsi solvit atqui ea ignorantia , quam habuit, fuit ignorantia facti alieni, quae etiam probabilis esse potuit: ergo salium est, quod ignorantia facti alieni, si, sit probabilis excuset. Alia quoque dissicultas objici potest ex tot. tit. C. de haereditariis actionibus , ubi habetur, teneri haeredem iis nore inibus, seu delictis, quibus

tenebatur desanctus, nec potest sese excusare praetextu ullius ignorantiar: ergo, &c.

9 Respondetur soIutionem primς dissicultatis clare deduci ex ipso textu illius legis , ubi illud statutum est, hoc est quod non possit repeti solutum falso cohaeredi , tunc solum declaratur esse servandum , quando illa itutio decreta suis per sente tuam Iudicis : cum enim sententia Iudicis

140쪽

Tit. ΙIL Reg. XIII. I 29 faciat ius inter partes, mirum non est quod non possint partes a sententia recedere sub praetextu alicujus etiam probabilis ignorantiae . Secus accideret , si independenter ab omni sententia Iudicis solverit quis ignoranter falso cohaeredi partem haereditatis;

in eo enim casu locum haberet praesens regula , & illa probabilis ignorantia esset sufficiens excusatio, & motivum repetendi , quod solutum est , ut expressie habetur indicta l. Cum putarem f. sin. Ad alteram dissicultatem respondetur facile ex saepius id ictis, haeredem per fictionem Iuris censeri eumdem cum defuncto, quoad debita , vel credita, quae a Defuncto transeunt inhaeredem 3 adeoque debitum , vel creditum, quod fuit proprium defuncti, est pro. prium haeredis, unde & ipse obligatur, sicut obligabatur defunctus.. Io Quod attinet ad alteram partem regulae, in qua dicitur ignorantiam Iuris non excusare , notanda est celebris limitatio ,

at ignorantia, per haec expressa verba: ris ignorantia non prodest acquirere volentis bus, Dum vero petentibus non nocet. Dupliciter enim per ignorantiam Iuris potest quis sibi prς judica re : primo per hoc, quod ex ignorantia Iuris aliquid facit , ex quo perdit aliquod lucrum , quod ceteroquin consequi potuisset ; secundo per hoc quod ex ignorantia Iuris aliquid saeiat, ex quo

patiatur aliquod damnum in rebus suis , quod ceteroquin passus non esset, si jus non gnorasset . Exemplum habes in leg.

Regula 9. ff. de Iuris, o, facti ignorantia,

SEARCH

MENU NAVIGATION