De regulis juris canonici liber unicus, authore Francisco Antonio Foebeo societatis Jesu. Opus posthumum

발행: 1735년

분량: 341페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

91쪽

8o Th. III. Reg. III. tra custodiam possessoris, nec post di Iiget tem inquisitionem reperiri possis, quamvis

interim nullus alius eam possideat . Hinc animalia per fugam desinunt possideri, dummodo tamen talia non sit , ut consuetudinem habeant redeundi. Ita incit. leg. Pos eri β. Nerva , item Feras , ubi plura habentur circa varias animalium species, eorumque possessionem, aut amissionem possessionis. Servi tamen, & ancillae possessio non amittitur per eorum fugam , ex L Pomponius I R. ff. de acquirenda possessione. I9 Rerum etiam immobilium possessio plui 3bus modis amitti potest. Amittitur enim per occupationem ab alio factam, cum animo rem possidendi, ubi tamen adverte ex

supradictis, quod si talis occupatio facta sit

ignorante domino, aut antiquo possessore, quamdiu durat taIis ignorantia, non aequiritur occupatori, nisi sola possessio. natura-

iis ; siquidem possessio civilis durat apud

priorem posse rem ignorantem , qui adhuc retinet animum posse ris , ut constat ex

L clara possidere 6. f. qui ad nundinas ff. de acquirenda p6ssessione, adeoque acquiri non potest ab occupatore, quia ejusdem speciei possessio apud plures esse in solidum non potest 3 ut expresse habetur in L possideri 3.

g. ex contramo , is de aequirenda possessi ne- Ut igitur in tali casu amittatur ab antiquo posseisere etiam possessio civilis, opus est, ut, vel postquam sci verit rem ab alio occupatam , negligat, vel repetat quidem suam posisessionem, sed ab occupatore repellatur, nec Possit, aut velit ei resistere , vel arbitrans se nec admuterulum, nec praevaliturum, desistat

92쪽

Tit. In Reg. In 81 stat aggredi talem possessionem: quia scilicet ad amissionem possessionis civilis requiritur scientia, & patientia prioris possessi ris . Ita desumitur ex I. Clam possidere 6.

g. ad nundinas, Lysi nolit j. l. s. si

id , quod g. quod autem E. de acquirenda possessione. ρuamvis saltus q6. de acquir. possess. Atque hic nota discrimen inter mobilia , & immobilia pro re praesenti. POL

sessio enim rerum mobilium amittitur et .

iam ignoranti , ut docet Glos. in ea l. l. quamvis fastus, & expresse habetur in L si rem mobilem q7. ff. eod. tit.. 2o Item amittitur possessio rei immobilisper negligentiam domini , qui longo tempore abfuerit, nec aliquem suo loco reliquerit , neque etiam protestetur se nolle amittere possessionem, in quo casu praesumitur dominus oblitus ejusdem rei. Ita de sumitur ex L fartum 37. ff. de usurpationubus, & usucapionibus. a I Demum aliis omissis, quae videri possunt apud Iuristas in tit. de acquirenda, vel amittenda possessione, amittitur, &c. posse sessio rei immobilis per ejus occupatIonem a mari, vel a flumine, non quasi pertranstum, sed permanenter, ut constat exl. ρομsideri 3. g. Labeo T de acquir. possesS.aa His circa possessionem praesuppositis, intentum praesentis regulae est, postes,ionem ad praescribendum esse necessariam , ita ut res praescribi non possit, nisi ea a prae . scribente possideatur . Imo juxta communem Doctorum sententiam, nec quaecumque

possessio sufficit; siquidem sola possessio na turalis satis non est, sed requiritur civilis,

quae

93쪽

8a Tit. ΠL. I . III. quae specialiter intelligitur nomine possessionis . videri potest Cova r. in Comment. ad reg. possessor par. a. in princ. 23 Hinc insertur quod si quis , absente

domino, aut ignorante , occupet aliquam ejus rem immobilem non potest illam praescribere, quia solum habet possessionem naturalem. Idem contingit, si interim ille o Cupator eamdem rem alteri vendat 3 qui eam bona fide emat, atque retineat; quia neque ille emptor bonae tidei poterit rem illam praescribere, cum solam habeat ejus rei possessionem naturalem, civilis vero possessio sit apud dominum absentem ignorantem, quousque reversus, dc sciens ad possessionem

non admittatur, aut ex aliqua ratione ab ea

aggredienda desistat, ut patet ex dictis. 24 Item insertur , quod si quis sit incapax possessionis, aut dominii alicujus rei non possit illam praescribere Hinc est , quod

diximus ab initio explicationis hujus regu lae, videlicet Laicos praescribere non posse jus exigendi decimas nomine, &auctorita. te propria , ut habetur in C. Causa T. de praescriptionibus ι quia tale jus est spiritua-Ie, &ad Ecclesiasticos pertinens. Laici autem ex dispositione legis de se non sunt capaces possessionis rerum sacrarum. 23 Praeterea insertur , colonum , depositarium, aliosque similes , qui alterius nomine rem detinent, praescribere ipsam non posse , ct si ipsam alteri vendant, neque emptorem, quamvis sit bonae fidei posse illam praescribere , quia scilicet non habent possessionem civilem , quae perseverat in proprietario. Usufructuarius etiam cum non

94쪽

Tit. III. Reg. III. 8ypossideat civiliter proprietatem rei, sed δε- Ium jus utendi , non potest proprietatem praescribere, sed solum ius utendi.

a s Addo cum communi Doctorum sen- tentia, ad praescribendum necesse esse , ut

civilis possessio rei non sit interrupta, sed continuata toto tempore ad praescriptionem requisito ue adeoque interrupta possessione , etiam praeseriptionem interrumpi, ita ut si, redeunte possessione , imposterum sit praescribendum, necesse sit incipere, & percum rere denuo totum tempus ad praescriptionem requisitum; quod colligitur ex C. Hlud 8. de praescriptionibus. Ad hujus rei clariorem intelligentiam, adverte discrimen, quod est inter praescriptionem interrumpi, praescripti*nem dormire,& praescriptionem non curreres , qui modi loquendi sunt satis frequentes apud DD. in materia de praescriptionibus. Praescriptio interrumpi dicitur, quando tempus praescriptionis praeteritum redditur ineptum ad praescriptionem , ita ut si imposterum praescribendum sit, necesse sit iterum incipe,

re, & percurrere totum tempus ad praescriptionem requisitum . Contingit talis interruptio dupliciter ; scilicet nataraliter, vel civiliter. Interrumpitur naturaliter , quando aliquid cessat de substantialibus requisitis, puta si cesset possestio civilis, aut bona fides. Interrumpitur civiliter , quando intervenit

actus aliquis juridicus, aut legalis, qui ex dispositione legis habeat interrumpere pra scriptionem, ut est v. g. contestatio litis inoresne ad interrumpendam praescriptionem longissimi temporis. Videri potest Panormis in cit. C. illud n. 6. & seqq.z7 Pr3

95쪽

8 Ilit. III. Reg. III. 27 Praescriptio dicitur dormire , quando

per aliquod tempus suspenditur ejus cursus, ita ut detracto tempore, in quo dicitur dormire possit computari tempus praeteritum ante dormitionem , cum tempore sequente post dormitionem, & ex utroque constitui unum integrum tempus necessarium ad praescribendum. Hoc modo dicitur dormire praescriptio contra pupillum , quamdiu durat ejus aetas pupillaris, ut constat ex

C. de praetcriptione 3 O. annorum . Secundo: contra Ecclesiam carentem Praelato , aut, habentem Praelatum impotentem ad agendum , ut patet ex c. I. & ex C. auditis I s. de

Praescr iptionibus. Tertio dormit praescriptio tempore belli, juxta textum expressum in

C. eκ transmissa Io. de praescriptionibus.

Videri l 'test Μol. de ust. tr. 2, disp. 78.

23 Dicitur demum praescriptio non currere, quia non incipit, ex eo quia ab initio aliquid deficiat ad praescriptionem requissitum, ut puta , quia res non erat praescriptibilis, aut quia quis erat incapax possessionis, aut dominii, aut quia jura praescriptionem impediebant , in quo ultimo casu neque sussicit possessio longissimi temporis, nisii cum bona fide probetur etiam titulus, aut nisi sit possessio tanti temporis, ut de memoria contrarii non existat, juxta textum eX- pressum in cap. I. de praescriptionibus in es. 29 Quaeres utrum si quis bona fide succedat alteri in possessione alicujus rei, possit com-Putare tempus , quo prior possessor possedit, ita ut ex lo tempore , & simul exeo,1 quo ipse successor possidet, componatur unum integrum tempus possessionis ad

96쪽

TI . III. Reg. III. 8s Complendam praescriptionem, quod Iurisperiti vocant, uti accessione temporis auctorum in ordine ad praescribendum λgo Resp. ex supra dictis in explicatione rein gulae praecedentis, vel esse sermonem de successore universali, qualis est haeres, vel de successore particulari, qualis est legatarius, donatarius, emptor &c. Rursus vel esse sermonem de successore succedente alteri, qui ct possedit, & praelariptionem inchoavit, sed absolvere non potuit , quia antequam compleretur tempus praescriptionis, res transivit ad manus possessoris; vel esse sermonem de successore, qui alteri succedat, a quo prae1criptio inchoari, & continuari non potuit ue puta , quia habuit malam fidem, live veram, sive per fictionem juris, qualem supra diximus habere haeredem Immediatum possessoris malae fidei. 3I Successor sive universalis, sive partiacularis succedens alteri, qui praescriptionem inchoavit , di continuavit usque ad tempus translatae possessionis, potest uti possessione sui antecessoris, ejusque tempus computare pro complenda praescriptione , ut v. g. si antecessor bona fide possedit , &praescriptionem continuavit per 8. annos continuos inter praesentes , si immediate post illos 8. annos saccessor bona fide continuet possessionem per alios duos annos continuos inter praesentes , elapsis iis duobus annis praescriptio erit completa . Ita habetur expresse in s. inter Venditorem, & g.

divina Instit. de usucapionibus ι ubi tamen id , quod additur , hoc procedere , etiamsi successor interim cognoscat rem il-

97쪽

F6 Th. III. Reg. III. Iam possessam esse alienam , emendatuma jure Canonico , quia de jure Canonico requiritur , ut bona fides sit continua toto tempore possessionis ad praesci iptionem requisito . Ratio autem est manifesta, qui in tali casu translata rei possessione, transsertur etiam omne jus, quod habuit antecessor circa eamdem rem. Cum igitur antecessor habuerit jus eam rem sibi praescribendi intra tempus legitimum , cujus partem jam exinplevit , consequenter translatum est etiam hoc jus in successorem bonae fidei, ut exinpleto reliquo tempore res praescribatur.3a E converso succestor sive universetis, sive particularis suecedens alteri , qui posse sedit mala fide , vel vera , vel per ficti nem iuris, talis inquam successor non potest computare tempus possessionis sui antecessoris ad complandam praescriptionem , ut sumitur ex l. An vitium s. ff. de diversis temporalibus praescriptionibus, ct ex l. Pomponius 13. si de acquirenda possess. Ratio autem est manifesta : quia possessio antecessoris fuit per se inutilis ad praescriptionem, utpote carens bona fide L ergo non potest ea computari ad praescriptionem complendam. Adde ex supradictis, quod si semino sit de successore universali, nempe de haerede possessoris malae fidei verae, Arealis, talis haeres non solum potest . uti accessione temporis, quo auctor possedit propter rationem assignatam, sed neque potest ipse praescribere per suam propriam possessio, nem , quamvis sit bonae fidei: quia scilicet cum per fictionem juris repraesentet personami suini, celisetur etiam per fictionem i juris

D in

98쪽

Tit. m. Reg. III. 87 iuris habere malam fidem , quam habuit deiunctus; possessor autem malae fidei ullo

tempore non praescribit. 33 Contra regulam hactenus explicatam, nonnulla objiciuntur, & solvuntur a Gloiasa. Primum est , captus ab hostibus praescribere potest, ex L Justo q. f. ult. ff. de usurpationibus , vel usucapionibus, & tamen captus ab hostibus nihil possidet cum ab alio possideatur, ex L Cum haeredes 23. f.

in his T de acquirenda possess. Ergo falsum est , quod sine possessione praetcriptio

non procedat . Secundo quia in C. contingit 9. de dolo , & contumacia habetur , quis quando actor ex decreto iuris debet poni in possessione rei custodiendae, & pro

pter dolum, vel potentiam rei non admi titur . vel admissus rejicitur, transacto anno essicitur verus possessor ue adeoque in tali casu actor ille ,' quamvis vere non possideat , attamen praescribit annaliter . Ergo praescriptio procedit sine vera possessione.

34 Res p. ad primum dist. ant. captus ab hostibus praescribere potest per se ipsum id, quod per se ipsum possidebat , nego an scribere potest per alium, quem habeas in potestate, quando captus fati, quam

potestatem per fictionem juris , censetur continuasse toto tempore captivitatis, pomquam liberatus fuit, conc. ant. Eamdem

quoque distinctionem admittit altera pars antecedentis: Ubi dicitur, quod captus ab hostibus nihil possidet ι quamvis enim nihil per se ipsum possideat 3 possidere tamen potest per alium , quem in sua pol state habet, puta per servum, aut filium.

99쪽

88 Tis. IV. R I. III. Desumitur haec distinctio ex L sipostliminis 29. st de Captivis , postliminii , & ex

L si is , II. ff. de usurpationibus , &usucapionibus. Iuxta cujus sensum expressum intelligenda etiam est objecta lex Justo , ubi quando solum dicitur existens. in captivitate posse praescribere, conceditur id

tantum de iis rebus, quas iterum ejus semvus , aut filius ex causa peculii possidet 3 unde in tali casu non admittitur praescriptio sine qualibet possessione , quandoquidem possessio servi , aut filii censetur per fictionem juris esse possessio domini , aut

patris.' 33 Ad secundum respondetur casum illum expressum in C. Contingit , non esse contrarium doctrinae traditae .de necelsitate possessionis ad praescribendum. Quod enim in eod. C. dicitur , est, actorem illum per dolum , aut vim prohibitum a Reo , ne possessionem capiat, elapso anno censen dum esse tanquam possessorem, ne scilicet alter , qui illum ita prohibuit, commodum , & utilitatem reportet de malitia sua; adeoque beneficium concessum ab illo Canone est tantummodo in ordine ad acquirendam possessionem : Totum autem hoc non est contrarium iis , quae diximus circa necessitatem possessionis in ordine ad acquirendum dominium per praescripti nem. Aliae etiam selutiones ejusdem ori

ctionis videri possunt apud Glos. in praesenti reg. Iuris v. non procedit. RE G.

100쪽

T . III. Reg. m.

Perrarum mn remittitur , nisi restituatuν ablatum.

et ita regula desumitur ex S. August. in Epist. Fq. ad Μacedonium, curiaus verba referuntur a Gratiano in cap. fires aliena a. Iq. quaest. 5. & ab Alexandro III. In. C. cum tu I. de Usuris, ex quoc

sus figurari potest , sicut & ex L sequitur δ. autem E de Usurpationibus , ct Uiucapionibus, ubi dicitur, vitium fumti non purgari , nisi res revertatur in potestatem veri Domini, nec sussicere, quod revertatur in potestatem illius, cui fuit subrepta, si non erat verus Dominus, sed c stos, Sc. a Ad clariorem intelligentiam regulae notandum est, primo nomine peccati hic specia I iter intelligi peccatum illud, quod committitur tum per injustam ablationem rei aliene, tum etiam per injustam detentionem ι siquidem quoad periculum animae, & quoad inducendam obli tionem restituendi, similia sunt injuste detinere, ac invadere alienum, ut habetur in C. Faepe contingit IS de restit tione Spoliatorum a item intelligi peccatum quod committitur in inserendo injuste alteri damnum , etiamsi nihil utilitatis inde perusniat ad eum, qui injuste damnum intulit, quia etiam in tali circumstantia peccatum illud non dimittitur, si damno passb , sus cienti restitutione non compen tur, ut no

SEARCH

MENU NAVIGATION