장음표시 사용
121쪽
IIo UL III. Reg. IX. ductiva est , quando lex fingit esse , quod non est , ut cum fingit defunctum vivere in suo haerede . Fictio privativa , quando lex fingit non esse quod est, ut cum fingit
Religiosum esse mortuum , aut cum servum reputat tanquam nullum, &c. Fictio demum translativa est, quando actum positum aliquo tempore , uib aliqua sorma , fingit lex fuisse positum sub alia serma, aut diverso tempore ι & sic quodammodo tran fert ab uno tempore ad aliud, aut ab una serma ad aliam, ut V. G. si aliquis nomi tuo aliquid operetur, & tu postea id cognoscens approbas, & ratum habes; lex fingit te ab initio dedisse mandatum de illo opere faciendo, seu illud opus fuisse factum ex
mandato tuo, ut explicabitur etiam in seq.reg. adeoque transfert quodammodo tuam approbationem , dc ratthabitionem ab eo tempore, quo illam habes ad tempus antecedens , in quo opus illud nomine tuόpositum suit, eumdemque quasi conjungit cum illo opere, & sic reputat illud opus,
tanquam factum ex mandato tuo.
3 Sensus igitur praesentis regulae est, s-ctionem istam translativam tuas ratthabitionis ad tempus antecedens, in quo positum fuit opus, ut propterea idem opus censeatur tanquam positum a te, seu ex mandato tuo, ejusmodi, inquam, fictionem non habere locum, quando approbas quidem opus factum ab alio, sed tale opus non fuit ab eo factum nomine tuo . Ratio hujus est :quia quamvis opus ab alio factum nomine tuo habeat aliquam evigiem actus tui, siquidem actus tuus esse videtur non solum, quem iam
122쪽
Tit. m. Reg. m. IIIcis per te ipsum, verum etiam, quem facis per alium juxta reg.72. hujus tituli, in qua dicitur: qui facit per alium est perinde ac si a-ciat per se ipsum ; attamen actus ab alio factus non nomine tuo, nihil tale habet, ut censeri ossit actus tuus : fictio autem legalis, de quaoquimur, non procedit, ubi actu non datur capacitas aliqua, seu habilitas, ut mediante tua rati habitione evadat per fictionem actus tuus; alioquin fictio esset super impossibili de se, super quo lex fictionem non admittit; ut notat Panorm . in cap. I. de conversi
ne Infidelium, ubi ponit exemplum. Si quis hominem occidat nomine infantis, &postea idem infans iactus major ratam habeat eamdem occisionem , non propterea lex fingit occisionem factam fuisse ab Infante, seu demandato Infantis; quia scilicet impossibile
erat, illum infantem tunc tempta is manda
re delictum, & non debet plus posse fictio,
quam veritas. Item aliud exemplum ponit. Intra certum temporis terminum debebas aliquid agere: amicus tuus, vel procurator illud egit nomine tuo; tu autem post elapsum temporis terminum illud ratum habes. Ista tua ratthabitio non sufficit, ut propterea illud opus positum ab Amico, vel Procuratore tuo, per fictionem Iuris censeatur tanquam positum a te, seu ex mandato tuo, quia scilicet quando ratum habes, lapsus est terminus temporis, intra quod agere pote-TaS, adeoque tempore tuae approbationis , sicut non potes vere illud agere , ita nec per fictionem Iuris; pro qua re facit etiam textus expressus in l. bonorum ΣΦ ff. Rem ratam haberi.
123쪽
II a Tit. III. Reg. IX. ' Hinc habes ampliationem regulae, ita- ut scilicet non solum non possit mediante tua approbatione per fictionem Iuris reddere Opus tuum, quod ab alio gestum est, si non sit gestum nomine tuo , sed neque si gestum sit nomine tuo, quando tu, vel eo tempor , quo opus fuit realiter ab alio positum, inhabilis fueris ad idem opus realiter faciendum, vel inhabilis sis ad idem opus realiter faciendum, cum illud approbas, quia
Pro utroque tempore requiritur habilitas ex parte ratihabentis. Et ita etiam desumitur ex glos in c. quam sit 5. de Elect. in o. v.petere. S Contra regulam ita explicatam objici potest. Si contingat contrarium aliquem a Servo, vel Filio celebrari, eumdemque ratum habeat Pater, vel Dominus , hic obligatur ex contra hii, ex s. Si res f. penuit.
ff. de in rem verso, ex l. I. g. Gratum, s. quoa iussu: Ergo potest quis habere, ratum, quod ejus nomine non est gestum . Item juxta textum expressum in l. st fundus 16. scii nesciente , j. de pignoribus , si nesciente Domiano res eius hypothecae data sit, deinde postea Dominus ratum habuerit , eo ipis Dominus obligatur ex eodem contractu: ergo &c. 6 Respondetur ista non obstare praesenti. Regulae. Contractus celebratus a Servo, vel Filio censetur contractus celebratus nomiane Domini, aut Patris, quia Filius permetionem Iuris est idem ac Pater, & etiam Servus censetur operari Domino suo. Addo quod etiamsi, neque Servus, neque Filius in aliquo casu censerentur operari nomine Domini aut Patris, adhuc tamen sine Prε
judicio hujus regulae, posset Dominus, M
124쪽
Tit. LII. Reg. m. II 3Pater approbando contractum obligari. Ratio est 3. quia intentum hujus regulas non est, ut approbando factum ab alio positum
non nomine tuo, nullum ex tali tua approbatione detrimentum pati possis; sed intemtum tantummodo est, ut in tali casu factum approbando non reddas illud opus tuum , ita ut dicaris, V. G. contractum celebrasse, aut crimen commisisse , quod approbas -
n obstante igitur, quod opus fuerit ab .alio positum non nomine tuo, si illud approbas , potes exinde aliquod praejudicium pati in Iuribus tuis 3 ut puta si quis vendacrem tuam non nomine tuo , sed nominestio, potes , tu illam venditionem approbare, seu ratam habere, quoad tui praejudicium , itaut scilicet rei dominium amittas, quamvis non possis illam ratam habere in ordine ad hunc effectum, ut illa vendi- io censeatur tanquam facta a te ipso , tibique competat omne jus , quod ceteroquire competit venditori: quae doctrina etiam de-'sumitur ex Glos. ad hanc regulam . Idem
dic ad alium casum iu objectione propositum; videlicet rem hypothecari, seu alienari posse nesciente Domino , dupliciter sprimo ita, ut illa hypothecatio, seu alienatio facta fuerit nomine Domini ι secundo itaut facta fuerit nomine non Domini, sed .alterius . In primo casu si accedat rati habitio Domini, locum habet fictio Iuris , per quam illa alienatio censetur facta ab ipso Domino, seu cum ejus mandato; in altero casu locum non habet ejusmodi fictio Iuris, sed per tuam approbationem Dominus sibi tantummodo praejudicat quoad dominium, F vel
125쪽
Irin Tis. ΠL 'Reg. X. vel ulum rei hypothecatae , vel alienatae r& sic facile conciliantur Iura absque ulla contrarietate ad praesentem regulam. R E G. X., Ratthabitionem retrotrahi, mandato non est dubium comparari. 1 T T AEc regula desumitur ex I. Semper
I 1 qui . ff. de diversis regulis Iuris ,
ex C. Cum quis de sentent. excom. in o.
aliisque Iuribus, unde casus figurari potest . Quidam Clericus gravem injuriam tibi intulit . Titius amicus tuus id cognoscens, viniens tibi gratificari, absque tuo mandato eumdem Clericum graviter verberavit nomine tuo: id tu audiens, complacuisti: & ratum habuisti. Quaeritur numquid sis excommunicatus , perinde ac si mandasses illum Clericum. graviter verberari λ Respondetur affirmative : quia ratthabitio retrotrahitur& mandato comparatur. Item formari potest casus exi. licet s6. f. de udieiis. Titius
cum non esset tuus procurator, litem tamen
tuo nomine introduxit , & incepit coram Iudice. In tali casu non est dubium omnia gesta per ejusmodi falsum procuratorem non valere . Sed supponamus te approbare gesta per ipsum : numquid valet processius , di omnia ejus gesta, perinde ac si Procurator ille processerit ex mandato tuo p Res. pondetur assirmative r quia rati habitio retrotrahitur, & mandato comparatur.
a Sensus hujus regulae facile colligitur ex iis, quae diximus in regula praecedenti, ubi
126쪽
rit. III. Reg. X. 1 Is explicatum fuit, quid sit fictio translativa rea aenim est, quae per hanc regulam inducitur pro casu, in quo quis ratum habet, quod suo nomine gestum est, quia tunc per
fictionem Iuris illa ratthabitio, quasi transmfertur ad illud tempus, in quo gestum est
opus, ac proinde idem opus ceiletur tamquam positum ex mandato ratthabentis, &propterea ita ratum habens tenetur ad omnia ea, ad quae tenetur mandans, quod maxime verum est in contractibus, &delictis.
3 Ad ejusmodi tamen effectum habendum opus est, ut interveniant omnes illae conditiones, quas indicavimus in reg. praece den. scilicet, ut opus positum fuerit nomine ejus, qui psstea ratum habet ι item ut idem ratum habens fuerit ceteroquin capax, dc habilis exequendi per se, aut saltem mandandi opus illud, quando positum fuit, &ut ratthabitio fiat eo tempore , quo Opus rati habitum posset secundum se fieri, aut mandari a ratihabente, nisi antea factum esset, quia pro utroque tempore requiritur habilitas. Requiritur praeterea, ut tempore ratibabitionis nihil sit , quod impediat retrotractionem, seu fictitiam translationem rati habitionis; unde oportet rem esse integram, hoc est in eo statu omnia esse, quo fuerunt, quando opus positum fuit ue ac propterea si contingat intermedio tempore fuisse acquisitum aliquod jus ab aliquo tertio,
cui praejudicium fieret, si rati habitio haberetur pro mandato; tunc illa rati habitio praedictum effectum non habet, ut probattextus in c. Si pro te de reseriptis in o.
ubi dicitur, quod si quis impetraverit benem F a ficium
127쪽
116 Tit, . t ficium a Summo Pontifice cum claululasi confeηilet Epistopus ; interim autem antequam Episcopus praestet assensum , alius pure, & simpliciter idem beneficium impetret ; tunc consensus Episcopi superveniens nihil facit ad favorem primi, sed praeserridebet secundus ad assecutionem beneficii :& quia scilicet in tali casu consensus Episcopi non retrotrahitur ad tempus concestionis beneficii , eo quod per ejus retrotracti nem fieret praejudicium tertio , nempe Illi alteri, qui postea idem beneficium pure , di simpliciter impetravit . Videri potest Tilaquei. in tract. de retractu gentilitios. I. glos. IO. num. 6q. & seqq. ubi plura in hanc rem congerit. Sed & excipi debet a regula casus, in quo mandatum ab initio requiratur , tanquam forma actus , aut per vim auctoritatis 3 in ejusmodi enim cassibus ratiliabitio non sufficit, nec habet effectum retrotra- . ctionis. Exemplum habes in g. Tutor In litui. auctoritate Tmorum , ubi dicitur
non valere contractum celebratum a Minore, nisi Tutor, vel Curator ibi sit praesens, quamvis postea consentiat. Item excipitur casus, in quo specifice spectatur initium , ut notat glos. ad hanc
regulam v. rat abitionem, cujus exceptionis exemplum habes in c. auditis 29. de elech. ubi dicitur electionem non valere factam a minore parte capituli , nec per subsequentem consensum posse ratificari ιquia scilicet pro validitate electionis spectatur specifice ejusdem initium , hoc est qualido Electores , collegialiter. dant suffra-
128쪽
TD. IIL Reg. X. III gia. Sed de hoc etiam infra recurret serismo in explicat. reg. 18.6 Quaeri potest utrum in casibus, in quibus rati habitio retrotrahitur , & mandato comparatur , non solum retrotrahatur ad tempus, in quo opus positum fuit, sed etiam retrotrahatur ad locum, itaut is, quiratum habet actum suo nomine alicubi gestum, mediante hac sua rati habitione censeatur per fictionem juris gessisse , aut
mandaste eumdem actum in eodem loco , in quo ipse actus positus fuit . a 7 Res p. amrmative, ut desumitur ex LCum decem 7 I. g. 2. E de solutionibus in iis verbis, quasi tum praesenti. Inde fit quod qui ratum habet contralium , vel delictum , alicubi suo nomine gestum, regulariter pro eodem con tractu, vel delicto irtiatur forum in loco actus gesti, non autem in loco rati habitio.
nis , ut desumitur ex c. ulti m. de foro compe
tente 3 adeoque propter delictum V. G. Honomine gestum, & postea ratthabitum paniendus erit in loco, in quo delictum patratum fuit, non autem in loco , in quo ratiliabetur, supposito quod sint loca diversa. 8 Quaestio etiam est utrum a rati habente homicidium suo nomine gestum, etiam
irregularitas contrahatur, sicut contrahitur ab eo , qui realiter mandat . fieri homicidium . Respondetur de hac re eme controversiam inter Authores. Sententiam negativam tradit Suar. de cens. disput.qΦ sect. 3.num. 24. Couar. in Clem. Si furiosas p. a g. I. num.6. Barb. in explicatione hujus regulae in fine, aliique ab ipsis citati. At in contrarium Felin. Nauar. quos citat, & fg-
129쪽
318 Tit. NI. Reg. XI. quitur Μolin. de, Iust. tra 1.3. disput. Φ n. 3ἰ& ieqq. afferunt m praedicto casu irregularitatem incurri, quae sententia videtur probabilior . Vide Μolin. in loco citato , &Panor. in cap. De multa 28. de pr. nu. I 8.
ubi tradit hoc principium , quod ubi duo sunt a Iure aequiparata , poena adjecta in uno videtur adjecta in alio. R E G. X I. Cum Iuηι partium Jura obscura , Reo favendum es potius , quam Actori .i T T AEc regula sumpta est ex I. favora
II biliores I 67. ff. de diversis regulis
Iuris , & ex s. retinendae Instit. Inter diatiis, & tap. Ex litteris 3. de Probationibus, aliisque Iuribus, ex quibus casus ita forma'-ri potest. Tu Actor, & Petrus Reus litem habentes coram Iudice competente, proeOsuistis facta contraria, ad quorum probationem ambo produxistis duos testes dignitate, & quoad omnia reliqua pares, quorum depositio est aeque verisimilis. Quaeritur , quorum testium testimonio stare debeat Iudex, & ad cujus favorem ferre sententiam 'Respondetur sententiam serendam eme in favorem Rei, eumdemque eme liberandum a petitione Actoris, quia quando Iura partium1unt obscura, ut accidit in praesenti casu , Reo favendum est, potius quam Actori. a Ad inteuigentiam regulae , quae tota est pro soro externo judiciali , notandum est exl. In trabus I 3. ff. de Judieiis nomine
Actoris in Iudicio intelligi personam illam a
130쪽
ΠιL III. Reg. XI. II stlam , quae prior ad judicium provocat, Se civilem actionem proponit a Nomine autem Rei venire personam , quae ad Iudicium ab Actore provocatur, Reusque de
nominatur non a reatu, cum saepe contin
gat ipsum trullius criminis conscium esse , sed a re , pro qua ad Iudicium coram Iudice provocatur, ut expresse declaratur in c. forus IO. de Herborum significatisve. 3 Sensus igitur praesentis regullae est, quod quando in judicio causa est utrimque ducus sa, suasque omnes probationes proposuerunt Actor, dc Reus, sed his non obstantibus, adhuc utrimque seque dubium est, pro qua parte stet Ius ι pro tali casu in serenda sententia sivendum est potius Reo, quam Actori. Ratio regulae est: tum quia conditio Rei misi rabilior est, cum praeiumatur non ita instructus, & praeparatus accessisse ad Iudicium tum etiam propter causam absolutionis, quae favorabilior est, & etiam in re dubia securrior, ut sumitur ex l. absentem s. s. de poeni&Huc etiam facit illud celebre dictum Iurist
rum: Actore nou probante , Reus absolvitur, desumptum ex L qui accusare q. C. de eis do. Non censetur enim Actor pro se satis probare, quamdiu ejus. probatio non praeva
leat probationi, quam Reus pro se adducit. 4 Quaeri potest , utrum haec regula locum tantummodo habeat in fine Iudicii , quando sertur sententia definitio 3 au etiam in toto processu litis , itaut semper causa rei i t favorabilior , quotiescumque
Respondetur cum Barbosa probabilius videri, procedere regulam iis toto progres.