De regulis juris canonici liber unicus, authore Francisco Antonio Foebeo societatis Jesu. Opus posthumum

발행: 1735년

분량: 341페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

81쪽

N Tit. III. Reg. III. ut supra diximus ex s. Furtivae quoque re, instit. de Usucapionibus. Ubi tamen notat Glos quam communiter sequuntur Doctores, id esse intelligendum de praescriptione ordinaria longi temporis , quae completur triennio in rebus mobilibus , decennio in immobilibus inter praesentes , & vicennio inter absentes; non autem de praescriptione longissimi temporis 3 O. aut M. an missi δquod genus praescriptionis admittunt in eo, qui bona fide ab alio acceperit rem furtivam, aut vi possessam , eamdemque bona fide possideat toto illo longissimo tempore, tanquam suam, pro qua sententia facit i. Sicut in rem 3. & l. Omnes q. C. de prae scriptione 3α aut M. annorum . Uideri potest Panor. in c. hit a. de praescriptionibus num. 7.sI Ad complementum materiae superesset aliquid dicendum de eo genere praescriptionis, per quam dicitur praescribi contra legem , & consistit in eo, quod per actus alicui legi contrarios bona fide continuatos a toto populo per spatium legitimi temporis, abrogetur vis, & obligatio ejusdem

legis. Sed de hac re sermo erit suo loco, lubi de consuetudine. .

I TTAEc reguIa desumitur ex l. 2 s. ff. de L A Usurpationibus, & Usucapionibus, quae ita se habet. Sine possessi ex capis estu

82쪽

Tit. III. Reg. m. Trtingere Mn potest, & ex aliis juribus, quae hic

citantur a Glossa. Casus figurari potest ex c. Causam 7. de Praescriptionibus, ubi cum quς- stio esset inter Archidiaconum, & quemdam Laicum super jure percipiendi decimas, quod Laicus praetendebat, eamdem decidendam commisit Summus Pontifex Episcopo Parin mensi, non obstante cujuscumque temporis praescriptione , si eam Laicus opponere voluisset, quia cum Laici spiritualia possidere non possint, cujus generis est jus decimandi ι ideo nec possunt illa praescribere. a Ad clariorem intelligentiam regulae praemittendum est , quid, α quotuplex sit possessio . In l. I. de acquirenda , vel amittenda possessione, habetur nomen possessionis derivari a sedium positione , seu ut alii legunt a pedum positione , quia scilicet unus ex praecipuis actibus , quo capitur possessio rerum immobilium , est pedum in eis positio, aut sessio, sicut unus ex praecipuis actibus, quo capitur possessio rei mobilis, est ejus apprehensio manu, ut colligitur ex eadem i. I. g. a. Definitur autem multipliciter a Iuristis. Reliquis omissis ea definitio probabilior, & clarior esse videtur. quam ex Hostiensi in summa, aliisque Doctoribus ita format Μolina tract. a. de Iust. disp. Iz. Eu apprebensio rei .comoaealis ra, vel ficta , corpore , Os animo , Juri ueadminicula. Quia tamen haec definitio potius explicat modum, quo possiessio aequiritur , quam essentiam ipsam possessionis; propterea ex eodem Molin. ibid. disp. 17. paucis immutatis , essentia ipsa possessionis

potest ita definiri : nt i yentia actualis D 4 aut

83쪽

aut quasi habitualis in re aliqua , ex apprehensione corpore , animo Iuris admia

3 Dicitur rei corporalis , quia propria ,& rigorola possiessio non cadit , nisi superre corporali . Incorporalia enim , ut sunt jura , servitutes , &c. non dicuntur proprie possideri , sed quasi possideri , ut sumitur ex s. I. Instit. de interdictis, &ex C. cum Ecclesia 3. de causa possessionis , ct proprietatis, quamvis etiam textus aliqui reperiantur, in quibus incorporalia possideri dicuntur , sumpto latius nomine possessionis . Quod si definitionem posses- sonis habere velis, quae ad incorporalium etiam rerum pomeisionem extendatur, posset a definitione expungi illa particula comporalis, quemadmodum illam expungit Co-var. in Comment. ad reg. Possessor p. a. nu. I.

η Dicitur vera , vel ficta , quia utriuS- libet generis apprehensio frequenter sufficis ad possessionem. Apprehensio vera est, quae fit manibus, vel pedibus. Apprehensio ficta, quae fit per aliquem actum , qui ex dispositione juris sequi valet verae apprehensioni , ut v. g. Si emptor a venditore domus accipiat claves ejusdem domus 3 ain Prehendendo enim claves censetur res intus conditas apprehendere . Item si venditor ostendat a longe fundum venditum, d Catque emptori se tradere illius possessionem 3 Emptor autem significet se accepta-

1e , juκta textum in l. I. g. inserim , di in l. quod meo I 8. s. si Henditorem T. de aequirenda possessione: & sic de reliquis, quae possunt videri apud Μol. disp. 13. ubi

etiam

84쪽

Tit. m. Reg. m 73 etiam ex pluribus Doctoribus, & Iuribus

notat, quando possessio non acquiritur interveniente voluntate prioris possessoris qui eam tradat, non posse tune comparari per ad um si tum sed necessario intervenire debere ainum verum : Unde fit, ut possessio Carum rerum . quae ante nullius erant, sed fiunt primo occupantis, ut ferarum, non acquiritur nisi per veram apprehensionem 3 Dicitur corpore , on animo , quia ut res

aliqua incipiat possideri , non lassicit , ut

quomodocumque apprehendatur sive manibus, sive pedibus, sive oculis, vel in se, vel in alio, in quo censetur contineri: Sed praeterea requiritur adminiculum animi , ut scilicet apprehendatur animo possiden. 'di . Inde est , quod depositarius v. g. non dicitur possidere rem, quia non detinet illam animo possidendi tanquam Dominus,&ut habetur in l. 4 I. E de acquirenda pol sessione. Qui iure familiaritatis amici fan dum ingreditur , non videtur possidere , quia non eo animo ingressus est , ut possideat, licet corpore in fundo sit. 6 Demum dicitur , 1urisque admuicuis, quibus verbis non indicatur esse de rationeppssessionis justa: datur enim possessio , quς est vere possessio , & stinui est injusta , ut

est possessio rei furto ablatae .i Sensus ergo est, quem tradit Bart. ad i. I-ff. dei acquia

renda pesses. Uidelice t esse de ratione possesesionis, ut apprehensio rei non reddatur ire valida a jure in ordine ad effectum coin stituendae possessionis, quemadmodum P. apprehensio loci sacri, quae fit a Dico noui est vera possessio, quia a jure positivo Laicu lD s fa-

85쪽

ficius est incanax possessionis Ioci sacri ,

adeoque etiamu corpore, & animo locum lacrum occupet, non propterea dicitur habere possessionem ejusdem , ut constat ex

L qui universas 3o. . f. Possessionem fi de acquirenda possessione. /7 Advertendum tamen hic est, ista Mocedere de Iure communi, dc ubi lex aliqua positiva, seu consuetudo legitime pr aeripta aliter non statuerit circa aliquam ateriarn particularem. Alicubi enim data lex, vel

consuetudo , ut aliquarum rerum possessio transferatur absque ulla apprehensione v ra , vel ficta earumdem rerum , puta, ut possessio desancti transferatur in ejus ha redem absque eo quod haeres ullum actum apprehensionis exerceat , ut sese explicat varr. lib. 3. Variar. resolutionum cap. S. num. 6. quare pro iis spectandae erunt leges, &consuetudines regionum, quia min idus capiendae possessionis magna ex parte

pendet a jure positivo.

8 Quaeri potest quinam sint actus , qui- l

bus apprehendi solet possessio servitutum,&jurium incorporalium, puta juris eligendi, praesentandi, dc similium. 9 Resp. possessionem servitutum , & jurium apprehendi possie dupliciter ue nempe per hoc, quod ille, ad quem pertinet posse

sessionem concedere, immittat mitis rem in eum locum, cui jus affixum est, animo

concedendi tale jus, & talis possessbr illuc

eat eodem animo , nempe accipiendi tale

jus, & ibidem aliquem ejusdem juris usum

exerceat . Secundo apprehenditur quasi posi

sessio juris psti hoc , quod aliquis utatur jure

86쪽

etit. III. Reg. III. Tytanquam ad se pertinente , sciente, & Ω-rente eo , ad quem pertinet concedere , vel prohibere ue dummodo tamen juris usus sit talis , ut ex illius natura , dc circumstantiis credatur non concessus , aut permissus pro tunc ex grati , kd ut specians ex iure ad exercentem . Videri potest Co-var. ad reg. Possessor. pari. 2. g. 8. & lib. 3. Variar. rei. cap. 16. ubi plura tradit circa beneficiorum possiessionem , & Μoli11. de Iust. tract. a. disp. Iq.

Io Possessio solet a Iuristis multipliciter dividi . Praecipua divisio est in possessionem naturalem, & civilem, quae divisio desumitur ex L Nemo IO. C. de acquirenda possessione. Possessio naturalis est, cum quis detinet corporaliter rem cum animo eam possidendi, aut habendi, ut suam sive juste ,

sive injuste, sed vel non cum animo proprii dominii, vel sine adminiculo juris tribuentis dominium, ut si quis v. g. occupet animo possidendi aliquam rem alienam, cujus dominus alio discesserit, aut quomodolibet ignoret eam occupationem. Dixi eum animopsidendi, quia si quis rem alienam teneat, non animo eam possidendi , sed solum ea utendi , aut eam custodiendi, &c. is proprie non diceretur rem possidere naturaliter. Possessio civilis est, Cum quis , si non Corpore, saltem animo, vel actuali, vel habituali rem detinet cum jure, & affectione dominii, reputans se dominum esse . Hujus modi possessionem in re sua retinet etiam, qui ab ea corporaliter discedit, dc alio proficiscitur, item dormiens , & nihil de re , quam possidet, cogitans, &c. dc haec est,

D ci quae

87쪽

π Tit. m. aeg. m. quae potissimum attenditur in jure, de aq- dicitur simpliciter quis possidere; unde e

dem est, quae praescriptionem inducit. II Hinc insertur, quod quamvis ab iniutio, ut possessionem inchoes, requiratur ad miniculum animi pariter , & corporis, ut supra explicatum est; attamen , ut possessionem continues, sufficit animus retinendirem, & continuandi possessionem , ut evi presse habetur in g. possidere . Inst. de Ι

terdictis , & in l. Clam possidere 6. f. qui

ud nundinas is de acquirenda possessione; ubi dicitur, quod si quis ad nundinas prosectus neminem reliquerit in re sua, &dum ille a nundinis redit, alius occupet possessionem; talis occupator habebit quidem possessionem naturaleni, sed possessio civilis remanet apud eum , qui ad nundinas abiit,

quousque revertens excludatur ab occupam .

tore , aut desistat a re sua repetenda , in quo casu censetur dejectus a possessione civili 3 alius autem, qui .antea. solum possidebat naturaliter, incipit possidere etiam civiliter , quamvis injuste , & vi , ut ha- betur in eod. f. 8. citatae legis Cum possit dere juncta gl0s. ibid. Ia Alia etiam possessionis di visio assestur a Glossa ad praesentem regulam Iuris , via

licet alia est possessio, quae habet plurimum juris, es modicum facti ε alia, quae habet plurimum facti, & modicum juris . Possessio habens plurimum juris, & modicum facti dicitur, quando per alium ,. quasi per

Procuratorem acquiritur in tali enim modo acquirendi plus operatur dispositio legis tuentis , ut censeatur principalis acqui-

88쪽

ra. In Reg. III. 77rere id, quod ejus procurator ipsius nomi ne acquirit 3 quam operetur factum hominis principalis possessionem acquirentis , qui potius nihil proprie operatur in acquirenda illa possessione. E converso possessio habens plurimum facti, & modicum juris, dicitur quando quis per se ipsum possessi nem acquirit: in tali enim modo acquia Tendi non opus est ulla fictione legis V quandoquidem actus requisiti ad vicquirendam possessionem proprie ponuntur ab illo eodem, qui possessionem acquirit. 13 Haec divisio, & explicatio fundatur in doctrina communi desumpta ex LI. Et seqq. ff. de acquirenda postes sione, &ela L possessio q9. eod. tito quae docet posse ab aliquo possessionem acquiri non solum per seipsum, sed etiam per alios, puta per Filios, Servos, Tutorem, Curatorem , Pr curatorem , &C. nam ut habetur in I. gene-νaliter s. ff. de acquirenda possessione , unusquisque possidere censendus est id, quod alius ejus nomine possidet: unde ejusdem legis rubrica deducit, quod relicto custode in fundo dominus absens non solum retinet possessionem civilem animo suo, sed etiam

possessionem naturalem corpore custodis , quia possessio custodis possidentis nomine domini censetur esse possessio domini: Hoc autem adeo procedit circa acquisiti

nem possessionem factam per alium, ut v rificetur etiam quando ille, cui possessio per alium acquiritur, actualiter ignorat sibi per alium acquiri possessionem, ut eolligitur excit. l. I. & expresse habetur in L possideri 3. g. Sastus, ff. de acquirenda possessione, & in l. I.

89쪽

8 Ut m. Reg. m. C. eod. tit. & in I. si Emptam a. si pro soluto. 14 Ubi tamen adverte, quod quaeravis in praedicio casu po illo per alium acquiratur

etiam ignoranti, ille tamen ignorans,quamdiu ignorat regulariter non inchoat praescriptionem , ut expresse dicitur in ead. L Emptam . Ratio disparitatis quare ignorans inchoare possit possessionem, non autem praescripti

nem, affertur ibid. a Glos. quia scilicet in usucapione rei requiritur bona sides ; ignorans autem possessionem sibi per alium acquisitam, neque bonam fidem habet, neque malam . Quare ut inchoetur praescriptio opus est,

ut principalis possessionem sibi per alium acquisitam sciat, eamque ratam habeat cum bona fide. Et sic facile conciliantur leges, quarum aliquae videntur negare possessionem ignoranti, ut.videre est in L peregre qq. g. quaesitum E de acquirenda possessione; Si enim alicubi possessionem negant ignoranti , loquuntur de possessione praescriptiva, seu in ordine ad effectuna praescriptionis. Is Dices : possessio non acquiritur ni si corpore , ct animo , ut patet ex supradi- ctis 3 atqui ignorans non habet ais tu aliter animum possidendi : ergo &c. Res p. ignorantem in tali casu habere animum possidendi , si non proprie , & in se, saltemper fictionem juris, quia ejus animus suppletur per animum alterius , ' qui ejus nomine dissessionem apprehendit. Ic, Dictum est de modo , quo acquiritur , & continuatur possessio : dicendum aliquid superest de modo , quo amittituP, quae est altera pars rubricae in lib. 41. ff. tit. a. Iam vero rerum mobilium possessio

90쪽

Tit. III. Reg. HL I9pIuribus modis amitti potest . Primo enim amittitur animo poties ris, si videlicet ille, qui hactenus possedit, deponat absolute animum possidendi, idque in ocedit etiamsi

Corporaliter rem non relinquat, ut puta si eamdem rem adhuc corporaliter detineat tanquam custos, aut depositarius, aut quomodolibet nomine alterius . Desumitur ex

. possideri y. g. in amittenda ff. de acquirenda, vel amittenda possessione; & ratio patet ex dictis, quia scilicet id, quod potissinium attenditur in possessione est adminiculum animi, unde eo adminiculo absolute cestante, possessionem quoque cessare

necesse est. Dixi si deponat absolute animum possidendi. Quia si quis talem animum deis ponat solum sub tacita , vel expressa conditione, ut possiesio in alium transseratur; tunc si ille alius possessionem non acquirit, neque prior posses r possessionem amittit, ut expresse habetur in I. si me 3 q. de acquirenda possessione. 17 Secundo amittitur rerum mobilium possessio per furtum, aut rapinam alterius, eκLrena, quae nobis I S. Ede ac Nirenda possessione, & ex L phsideri f. si rem eod.

tit. ubi etiam dicitur amitti possessionem rei apud alium depositatae, si ille depositarius suscipiat animum possessionis, seu incipiat eamdem rem detinere tanquam suam; ad quod tamen requiritur , ut eam corporaliter apprehendat, moveatque de loco suo, quia, ut dicitur in ead. l. furtum rei sine ejus contrectatione non sit. I 8 Tertio amittitur possessio rei mobilisper hoc, quod res ita amittatur, ut fia ex- ω ' tra

SEARCH

MENU NAVIGATION