장음표시 사용
111쪽
Privilegium personale persenam equitur , o
a T T IEc regula desumpta est ex I in om-LI. nibus causis 68. & ex l. privilegiaeq*aedam I 6. ff. de diversis regulis Iuris Casus poni potest ex c. a. de auctoritate ἡ u pallii , ubi Celestinus III. interrogatus, utrum Archiepiscopus possit alteri Archiepiscopo commodare pallium acceptum a Romano Pontifice ; respondit, non pos- se, quia privilegium Pallii personam sequi, tur , dc extinguitur cum persona . Idem quoque exemplificari potest cum Glos. ita privilegio perlonali concessis Patri Patro- sua, ct imiliti , ut condemnentur solum inquantum facere possunt, seu habita ratio- De ne egeant , - ut videre est ita l. sunt, qui in id Io. cum duabus sequentibus , auncta Glos. ibid. ff. de xe Judieata , quod
privilegium non transit ad haeredes , quiRextinguitur cum persona.
a Ad intelligentiam regulae, quae valde necessaria est ad .cognoscendum legitimum valorem, & usum privilegiorum , re lenidum est id, quod diximus in Institutionubus rivistris parte 3- cap. 9. videlicet nomione privilegii intelligi ipecialem concessionem alicui privatae personae, vel communitati, vel loco factam ad aliquid facie udum, vel non faciendum ordinarie, & stabiliter Contra, Vel praeter Ius commune, qualis est V. G. concessio alicui facta non solvendi
112쪽
TP. Im mi VII. maet uta , eelebrandi ante Auroram, &C. Rursus privilegium aliud esse reale, aliud personale. Reale est, quod alicui rei, ves οὐ ficio immediate , &, directe concessium est , it aut quieumque rem illam, aut officium, possideat tali privilegio potiat. , adeoquo privilegium a re , vel officio redundet: ita personam. Privilegium personale dicitur quod immediate, &directe conceditur personae . Nonnunquam etiam privilegium di citur personale ex parte eoncedentis, quando scilicet facultas illius concedendi est immediate , de directe concessa particularii
personae, non autem muneri vel ossicio.
3 His praesuppositis, sensus praesentis r gulae est privilegia persenalia ita esse assixa
personae determinatae, ut non transeant .d:
una persona ad aliam persisnam , & extincta persona, cui ad vitam eonoessa sint, ipsae etiam extinguantur. Oppositum contingivin realibus privilegiis , quae in perpetuum sint 'immediate concessa rei , vel ossicio 3 ea enim tamdiu durant, quamdiu durat ipsa res , vel ossicium , adeoque transeunt de persona in personam, prout de persona in
personam transit eadem res , vel ossicium .
' Hoc araem 'deo stricti juris est, ut si quod per2nale privilegium concedatur ali eui, nec ad ejus domesticos extendi debeat, imo hec ad ejus uxorem , & filios, ut en pluribus juribus isse extendit Barbosa in l. quia tale s soluto Μatrimonio ; nisi tametaeκ tenore, verbisque privilegii deducatur talis extens , aut nisi talis esset natura privilegiii,
ut ipsum maxima eX parte maneret inutilet
non facta aliqua rixis modi ext sione , ue
113쪽
ma Tin Ia. Reg. VII. docet Glos. In cap. penitit. de privilegiis in
6. v. admittuntur, & v. non debent , ubi
affert exemplum privilegii personalis, quod alicui concessum sit morandi in aliquo sum .do, quod privilegium extendi debet etiam ad suos , quia ceteroquin esset inutile , cum sine suis habitare non possit . Videri potest Suar. de leg. lib. 8. cap. 2.3 Quod autem dicitur privilegium personale extingui cum persona , intelligendum
est,inisi fuerit antecedenter extirictum. -- vis enim, ex dictis, universiastis regula sit, universale privilegium non transire ad haeredem, aut success9rem privilegiati; non est tamen universalis regula, tamdiu semper durare, quamdiu durat vita privilegiati: multipliciter enim cessare potest privilegium, etiam illo superstite , cui concessum est 3 ut puta si privilegium concessum sit istum ad aliquod limitatum tempus ue aut si privilegiatus peccet per privilegii abusum, ex quo , vel ipso jure , vel per sententiam Iudicis sequatur amiisio privilegii 3 aut demum sit onerosum tertio , & privilegiatus suo
privilegio non utatur etiam cum se L oia sert occasio utendi, longo tempore , quantum sussicit, ut ille tertius praetcribat contra privilegiatum: in his mini casibus privilegium cessat, etiam vivente privilegiato, ut fusius exposuimus in cit. cap.9. vltimae partis Institutionum nostrarum.
6 duod dictum est de privilegio personali
in ordine ad personam, intelligendum proportionaliter est de privilegio reali in ordiis ne ad rem, adeoque sicut per ale, extincta persona , etiam ipsum extinguitur , ut
114쪽
Tit. III. Reg. VII. Iogexposuimus, ita pariter privilegium reale, extincta re. Excipitur tamen ab hac regula casus , in quo aliqua res puta Ecclesia , aut Civitas destructa sit ab hostibus: tunc enim conservantur omnia ejus privilegia , unde, & remanent ejusdem Ecclesiae Clerici, ut docet Glos. ad hanc regulam. Excap. Pastoralis q3. 7. qu. I. 7 Dices contra regulam: datur multiplex personale privilegium, quod non extinguitur cum persona, sed transit ad ejus haeredem , aut successbrem : ergo fallam est generaliter privilegium personale personam ii qui, dc extingui cum pessina. Atit. probatur: quia Μinoribus, hoc est is, qui nondum 2 . aetatis annum impleverunt, competit hoc , personale privilegium, ut si per aliquem contractum graviter Iaesi fuerint, debeant acta rescindi, & omnia in integrum restitui, ut constat ex toto Decretal. ει Digestoram tit. De in integrum restitutione ς & tamen ejusmodi beneficium transit etiam ad Minoris haer dem, ut habetur in I. Non solum 6. ff. de in integrum resistitionibus. Item mulieribus competit personale beneficium Senatus consulti Vellejani, quo ipsis subvenitur , ut serventur indemnes, si ex quadam animi levitate se obligaverint fidejubendo pro aliis , ut explicatur in toto titulo K. & Cod. Ad
Senatus consultum Velle anum. Demum pluries alicui personarum communitati, puta
alicui Religioni conceditur aliquod per na te privilegium, quod propagatur ad illos singusos, qui successive fiunt partes ejusden
communitatis, adeoque transit a persbna in personam: ergo &c.
115쪽
8 Respondetur nihil horum, quae proponuntur esse contrarium praesenti regulae: quia regula tantum loquitur de iis personalibus: privilegiis, quae ita conceduntur personae, ut ipsa persona sit causa , propter quam concedantur , non autem aliqua ejusdem laesio ; ubi enim principalis causa concessionis sit ad tollendam aliquam laesionem injustam, quari, Ursona passa est, tunc beneficium concessionis transit etiam ad haeredem, quia, in quo defunctus gravitex laesus est in rebus suis, restitui saliem debet in persona haeredis. Hinet patet ad ea , quae in contrarium objecta sunt. Beneficium restitutionis ita integrum, quod Minoribus conceditar, est beneficium concessum intuitu laesionis, , juxta text.. in l. quod
si Μinor zq. f. Non semper est , dc l. Nam omnia qq. T de Μinoribus . Idem dic de Vellejano pro Mulieribus in damnum suum fidejubentibus pro alio ; & propterea utrumq, Cc statuto iuris transmittitur ad haeredem. ν Ad ut, quod ultimo loco opponebatur de privilegiis alicui, communitati concessis in Perpetuum , respondetur eadem privilegia concedi dire u , & immediate non huic , vel illi particulari personae, quae est in illa Communitate, sed ipsi commanitati in ge nere ; quae est quaedam persona ficta, qua minuis ea mediate redundent ita particulares personas ejusdem communitatis illa autem persona 'ficta, seu communitas non deficit , etiamsi varientus particulares personae; ac
proinde eadem pri vilegia semper perseverant in eadem persena , cui directe, & imm diate concessa sunt, &tamdiu perseverant,
quamdiu perseverat illa perlana ficta, sta
116쪽
riit. III. Reg. m. Iosilla communitas, quod 1atis est ad pisese rem regulam. Contra regulam esset, si privilegia communitati concessa transfunderentur ad aliam communitatem . Sed hoc
non accidit, nisi ex speciali concessione Principis, ut de facto videre est in quibusdam Religionibus , quae privilegium habent a Summo Pontifice participandi privilegia , quae aliis Religionibus concedantur . R E G. VIII. SemeI malus semper praesumituria esse malus .
I T Esumitur haec regula ex c. scriptam de Praesumptionibus , & ex cap. Parvuli Iq. 22. s. cum aliis hic citatis a Glos. ex quibu& casus formari potest in eo, qui
productus in testem cum juramento de veritate dicenda , mendaciter ramen testatus
est: hic enim in alio judicio produci a plius in testem non potest, si ejus testim
nium cessurum esset in proprium commo dum, quia praesumitur perjurium commissurus: semel enim malus , semper praesumitur esse malus ua Haec regula. inservit tantum pro soroexterno , & quia nititur vi praesumptionis, quae saepe fallit, ideo non est temere etiam pro foro externo in quolibet casu adhibe da . Ut hoe clarius pateat, praelibandum
breviter aliquid hic est depraesumptionibus . 3 Nomine praesumptionis hic intelligitur conjectura rationabilis ex aliquo signo proveniens ad fidem faciendari rei dubiae, quam
117쪽
' roo Tit. III. Reg. VIII. pro veritate facit haberi, donec de contrario
non constet. Dicitur eonjectura rationabias, unde excluditur a conceptu Verae praesum .ptionis suspicio, vel judicium temerarium nullis , vel insufficientibus indiciis fundatum, quod propterea nihil probat, & a Iure respuitur, ut desumitur ex c. Inquisitioni de sent. Ex m. Dicitur rei dubiae, quia praesumptio semper versatur circa rem incertam, in eoque differt a fictione Iuris , quae est certae falsitatis pro veritate assumptio inducta per legem ex causa aliqua justa, ut cum jus fingit Religiosum esse mortuum, quamvis vivat, aut haeredem immediatum esse eamdem personam cum defuncto, cujus est haeres, & sic de pluribus aliis. η Cum autem indicia, ex quibus praesumptio nascitur, varia sint, & inaequali probabilitate faciant conjecturam rei; ideo multiplex assignari solet praesumptionum species. Alia enim est praesumptio vehemens, seu vi lenta, alia non vehemens, sed tantum probabilis. Prior est, quae talibus indiciis nititur, ut dubio moraliter non relinquat locum , cujus exemplum est in c. a. De prae-fumptionibus petitum eκ celebri judicio Salomonis de duabus mulieribus. Praesumptio non vehemens, sed tantum probabilis est ,
quae non ' ita urgentibus indiciis nititur , talibus tamen, ut probabiliter arfiuat rem praesumptam, eademque potest esse major, aut minor, prout magis, vel minus probabiliter indicia faciunt conjecturam. Αl iter etiam praesumptio dividitur in praesumptionem hominis, ct in Praesumpti nem Iuris . Praesumptio hominis- est , quan
118쪽
Tit. m. Reg. VIII. Iorsormatur in mente hominis ex aliquibus indiciis, & argumentis, & non es expressa in Iure; quae autem est expressa in Iure ea dicitur praesumptio Iuris, qualis est V. G. ea, qua praesumitur esse reum , qui dilationibus iudicium subterfugit, quia est expressa in c. Nullas '. de Praesumptionibus. o Demum praesumptio Iuris subdividitur in praesumptionem Iuris tantum, & in praesumptionem Iuris, &de Iure. Praesumptio Iuris tantum est, quae est expressa in Iure, sed nihil super eam statutum est, quod pro lege habeatur, unde facile auferri potest per probationem 'in contrarium 3 at praesumptio Iuris &de Iure est, quando non solum continetur in
Iure, sed etiam super ipsa jus aliquod firmum
statutum est, unde probationem in contra.
rium non admittit, nisi petitam ex manifestissimis rationibus, de quibus videri potest Pan. in c. is , qui fidem 3 o. de Sponsalibus, n. s. Exemplum hujus est, quod diximus ad initium hujus regulae, videlicet de eo, qui alias in judicio fuerit testis perjurus, unde praesumitur imposterum commissurus periurium , super qua praesumptione statutum est Ius, ut amplius in testem produci non possit. Item aliud exemplum habes in iis, quae supra diximus ad regulam G. de faciente testamentum sub aliqua conditione impossibili , qui
praesumitur eamdem conditionem non fui Die positurus , si cognovisset esse impossibilem , quia suum testamentum valer voluit, super qua praesu tione statutum est Ius , ut conditio impossibilis testamentis apposita haberetur pro non adjecta. 7 His praesuppositis 4ntentum praesentis regulae
119쪽
Io8 Tis. m. Reg. HIL gulae est, ex anteacta vita , & moribus fieri
in foro externo conjecturam, & praesumptronem de futuro, & de praesenti: unde si quis malus fuit in aliquo genere mali, praesumitur in foro externo etiam nunc malus in illo eodem genere; quemadmodum e contrario siquis bonus fuit in aliquo genere , praesumitur etiam nunc in eodem genere bonus .
Ratio hujus est: quia pro foro externo, nisi mutatio supervenisse probetur, idem status manere putatur 3 mutatio enim est quid facti ; ea autem , quae sunt facti non praesumuntur, sed probari debent eoram Iudice. Ex hac ratione decernitur in c. Litteras de restitutione voliatorum, ut si Μaritus aurea solitus fuit in Uxorem saevire, & propterea Uxor se ab eo separaverit, non sit Uxor ei restituenda, quia ex praeterita saevitia conjectura fit de sutura. Item ex e
dem ratione in Iure civili , qui olim pos sedit , etiam nune possidere praesumitur ,
donec contrarium non probetur.
8 Ejusmodi tamen praesumptio, non est praesumptio Iuris , & de Iure, quia contra illam admitti facile defiet probatio in contrarium, petita vel ex temporis cursu, ex quo necessario, aut verisimiliter status est immutatus, aut ex aliis indiciis, ex quibus
probabiliter argui potest sacta mutatio ; ubi
praesertim agitur de praesumptione ad malum . Videri. potest Feliv. in c. Feribam P. de Praesumpt. Unde colligi possunt exceptiones ad hanc regulam , quae tota , ut diximus , est pro foro encterno, & in ordine ad probationes judiciales , non autem pro soro conscientiae .
120쪽
Ratuna quis habere non potes , quod ipsius nomine non es gestum.
1 Esumitur ex c. pen. de sent. eXcom. in o. ex quo formatur casus. Gamdes V. g. Clericum inimicum tuum fuisse graviter , & injuriose vulneratum a Titiore quantum in te est laudas , dc approbas eamdem vulnerationem , quae tamen non fuit facta nomine tuo: in tali casu si nihil aliud afferas praeter approbationem, quamvis pecces graviter, non tamen incurrissimul cum Titio excommunicationem Canonis, quas lata sit contra committeutes, &ratam habentes verberationem Clerici, quia in tali casu non diceris proprie ratam habere verberationem illam, eo quod ratum habere non possis quod tuo nomine non est gestum. Item occidit Titius hominem, vel aliud quodcumque delictum commisit, aut contractum celebravit nomine suo , si tu postea id approbes, quamvis pecces , non tamen teneris ad restitutionem , quia ratum habere non potes, quod gestum non est nomine tuo. a Pro clariori intelligentia regulae, supponendum est cum Doctoribus, triplicem potissimum in Iure reperiri fictionis speciem, quaruri una dicitur inductiva, alia privativa , alia translativa , ut videre est apud Bart. in I. is, qui pro Emptore, ide Usueapionibus citatum a Barbosa in explicatione hujus regulae num. 2. Fictio in dam