De regulis juris canonici liber unicus, authore Francisco Antonio Foebeo societatis Jesu. Opus posthumum

발행: 1735년

분량: 341페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

221쪽

2Io Tit. III. Reg. XLI. ljus hic citatis a Gloss. ex quibus casus ita sor mari potest . Titius promotus fuit ad Ecclesiam Parochialem, unde intra annum debebat ordinari Sacerdos, ut omnibus ita promotis praecipitur a Decreto Generalis Concilii Lugdunensis relato in c. Licet Caianon Iq. De Elect. in 6. Contigit tamen eo anno Titium non potuisse ordiuari, non

ex defectu ipsitus, sed quia non potuit habere Episcopum , a quo ordinaretur , aut quia aliquo alio impia imento ligatus fuit. Stante hoc , numquid Titius elapsis annocensendus erit incidisse in poenam statutam

in eod. c. Licet Canon contra non ordinatos intra annum a die obtentae Ecelestiae , aut scilicet eo ipso privatus sit ea EcclesiapResponsum est negatis e in eod. c. Commisisa, quia per Titium non stetit non fuisse or-' dinatum, adeoque eidem imputari non debet.

a Ratio, & sundamentum hujus regulae desumitur ex reg. 6. Nemo potest ad imposse sibile obligari, & ex reg. 23. Fine culpa , nisi subsit causa, non est aliquis puniendus, quas supra explicavimus. Si enim ad impossibile nemo obligari potest, nemini imputari potest ad culpam, si id non faciat, ad quod faciendum est inevitabiliter impeditus. Si autem id imputari non potest ad culpam, sequitur , quod neque imputari debeat ad poenam ex citata regula, Sine culpa.3 Notandum tamen hic est cum Gl. quod

quamvis inculpabiliter impedito non imputetur, si non faciat id , quod per eum fuerat faciendum, puta non imputetur promoto ad Parochialem Ecclesiam, non fuisse pro tum ad Sacerdotium intra annum a vie ob

222쪽

Tιt. III. Reg. XLL a II tentae Ecclesiae, si per ipsum non stetit; attamen obligatio illa post elapsum annum non extinguitur, sed adhuc perseverat, unde , cessante impedimento, adimplenda erit: eo modo, quo si aliquis intra certum tempus tenetur aliquid solvere , non ideo erit ab obligatione solutus , si, solvere nequiverit tempore dato ue imo ad selutionem elapsbetiam die solutioni praefixo, leuetur, ut expressis dicitur in c. Cum dicti ci. De dolo , ore contumacia . In ejusmodi enim obligationibus terminus temporis adjicitur non ad restringendam, seu ad finiendam' illam oblia gationena, it aut lapso termino cesset obligatio ex parte ejus, per quem non stetit, 1ed ad sollicitandum obligationis effectum, id est ad constituendum tempus, ut deincera

debitor in mora constituatur non solvendo, adeoque lapsus temporis non extinguat obligationem. Quam in rem etiam facit l. Cu-

sus 23. g. idem ait, si iusserit ae de receptis arbitris ἰ ubi dicitur, quod si pecunia Iblvenda sit certo tempore, debitor eodem tempore non solvens non incidit in poenam, si per ipsum non stetit; incidit tamen, sia post illud tempus per ipsum stet, quod non ibi-yat. Quomodo autem cognosci possit, utrum in particularibus obligationibus certum tempus adjectumait ad finiendam obligationem , ita ut lapso tempore cesset ; an ad sollicitandum obligationis effectum, dc ad constituendum debitorem in mora, videri potest apud Sanch. de Matrim. lib. I. disp. I n. I. a. & 3. ' Reliqua, quae ad ulteriorem hujus regulae intelligentiam facere possunt, tradentur inserius ad explicationem regulae, Cum K a non

223쪽

eti a Tit. III. Reg. XLII. non sat 66. quae huic praesenti regulae aD finis est. R E G. XLII. γ

Accessorium naturam sequi congruit principalis. I HEsumitur ex l. Cum principalis & l. Nihil dola III. ff. de N.Iuris , c. si super gratia 9. De Off. De gati in o. aliisque Iuribus. Casus poni poteri ex

C. Unico , De consecratione meusae , vel

altaris is 6. Quaedam Ecclesia polluta fuit per injuriosam sanguinis humani effusio

nem. Contingit autem eidem Ecclesiae esse annexum, & contiguum cςmeterium pro sepeliendis Corporibus Fidelium mortuorum. Quaesitum est, utrum in eocasu censeri quoque debeat pollutum coemeterium , itaui ante reconciliationem non possit in eo aliquis

1 epeliri Θ Ad hoc respondit, Boni f. VIII. n

l. c. consecr. Ecclesiae inci. ceniseri

debere pollutum , & antequam reconcilietur , non debere in eo aliquem sepeliri: quia scilicet coemeterium est accetarium ad Ec- clesilam ; accestarium autem sequitur naturam sui principalis. Sed ponamuS econtra, quod humanus sanguis fuerit injuriose effusus in coemeterio , adeoque coemeterium pollutum sit 3 numquid per hoc praecise censenda erit polluta etiam Ecclesia, cui Coz- meterium contiguum est Z Responsum est

ibid. negative : quia Ecclesia est priiscipalii.& coemeterium est accessbrium . principale. autem non sequitur naturam accestarii, sed

224쪽

Tit. m. Reg. XLII. - 2I3 e converso accetarium sequitur naturam principalis. Demum supponamus eidem cς- meterio, ubi humanus sanguis injuriose effusus est, esse contiguum aliquod aliud coeameterium pariete tantum intermedio sejunctum; imo itaut ab uno ad aliud per portam intermediam habeatur accessus; num-- quid in tali casu censeri debebat etiam violatum illud. aliud cemeterium p Responsum ibidem est sinativei ιquia' illa duo coemeteria non se habent ad invicem tanquam accesserium, & principa Ie, sed ad summum tanquam duo accesseria relate ad Ecclesiam. Praesens autem regula Iuris non dicit quod unum accessorium sequatur naturam ait rius accessorii, sed solum quod accesserium sequatur naturam erincipalis. 2 Pro clariori hujus regulae intellectu, &pro facili solutione difficultatum , . quae ex pluribus Iuribus contra hanc regulam objici possient, notandum est ex Barb. in expli-Catione praesentis regulae num. II. in hac

materia illud appellari principale, quod per se stat, & propria veluti virtute subsistit ιaccetarium autem dici, quod illi inest, &

accidit, eo proportionaliter modo, quo in physicis accidens inest, & accedit substantiae . Μultipliciter autem pro Te. praesent1 dici potest aliquid inesse, dc accedere tan- quam accetarium alteri rei: primo per hoc, quod ita sit necessarium rei, ut sine eo res redderetur prorsus inutilis, & nulla, cujus exemplum habes in cit. c. Si super gratia 9. De Off. Delegati in o. ubi dicitur, quod si Papa alicui gratiam fecerit, dc super ea executores deputaverit, si postea contingat

225쪽

Papam mori ante executionem , sicut ea morte non perimitur gratia concessa , ita nec etiam re integra perimitur executoribus data potestas, quam veluti gratiae praediis aeaccembriam, naturam sequi congruit principalis, quia scilicet ea ' potestas data eAecutoribus ita necessaria est ad gratiam, ut sine ea potestate, gratia redderetur inutilis& nulla Secundo dici potest aliquid accedere , & inesse tanquam accestorium, alteri

rei per hoc, quod sit quaedam portio, seu pars illius rei. In hoc sensu adhibetur a P

pellatio accessbrii in I. Cum autem I9. Perveniamus ff. de auro , argento legato, ubi gemmae ad ornamentum appositae vasibus aureis , aut argenteis vocantur accetariae relate ad eadem vas, i Tertio dicituraliquid inesse, & accedere alteri, eo quod vel ex natura rei, vel ex dispositione legis, vel ex v luntate partium, ita comittatur alterum, ut

semper illud sequatur. Quarto demum aPpellatur accessbrium rei id, quod ab illa de- Pendet tanquam effectus immediatus a sua caula,quam in rem facit i. Verum clo. de furtis. 3 Notandum praeterea est, posse nonnumquam contingere, quod aliquid habeat is itaram accessorii respectu alterius, Vere tamen , & proprie accessbrium non sit , eo quod idem principaliter consideretur a Iure, dc tanquam propria v irtute subsistens. ERemplum habes ex c. Debitores o. De Jur urando , videlicet de juramento , quo quis jurat se servaturum promissionem aliquam, quam facin. Quamvis enim juramenturi illud videatur habere figuram accesserit , attamen vere , & proprie non est accessorium a

226쪽

riit. III. Reg. XLII. 2Isrium, sed principale , quia illud principaliter est, quod consideratur : unde etiamsi promissio ssit de ceteroquin invalida, attamen juramentum ejusmodi promissionis eonfirmativum observari debet, supposito quod observari possit sine peccato. - His praenotatis, sensus praesentis regulae est id, quod vere, & proprie aliquo ex praedictis modis est accessbrium, sequi debere naturam, hoc est. vim, conditionem, re qualitatem sui principalis, ac proinde , concessb principali , censeri etiam conressum id, quod vere, & prinarie est accessis, rium 3 nisi tamen accedorium sit ita arduum, ut de eo non fuerit verisimiliter c gitatum , aut quod non esset verisimiliter in specie concessum , si cogitatum esset, ut colligitur ex reg. 8 I. De regi Jaris in o. infra explicanda: item rescissis principali censeri quoque res ei Mim accessbrrum, ut Miat etiam Glos. in l. Si Patronus ae Si qui sin fraudem Patroni, & sic de aliis similibus . Quae tamen ex nuper dictis intelligenda sunt de eo, quod est vere, & pr prie accessorium: secus enim accideret, si non consideraretur ut accessorium , aut si peculiaris ratio validitatis pro eo militaret; quia tune ejus validitas non penderet a validitate principalis, unde invalidato principali , non propterea ipsum redderetur invalidum . Ita Cyrd. Tusch. littera a concl.76. nu. 3q. aliique plures citati a Barb. hic nu. 8. tandum tamen hic est , doctrinam istam, & praesentem Iuris regulam de a cessorio sequente naturam principalis non converti , quia licet accessorium sequatur S nata-

227쪽

a Io Tit. III. Reg. Manaturam principalis, at principale non sequitur naturam accessorii . Inde fit quod sicut ex accessorib legitimo non redditur legitimum principale, quod ceteroquin desevitiosum sit, i. ex pupillari qq. ff. de vulgari, pupillari substitutione; ita pariter eκ accessorio vitioso non vitiatur principale , quod ceteroquin de se validum sit, ut mul igitur ex l. fundi 8. T. quibus modis usus- fructus. Huc etiam.facit textus expressus in I. PMiquamiff. de pactis; ubi dicitur, quod si pignus debitori reddatur ante solutionem debiti, adhuc debitum persistit, nec censetur condonatum per pignoris restitutionem . Cujus rei ratio est : quia pignus est quoddam accessorium inductum ad securitatem debiti principalis: extincto autem, vel remisso accessorio non eo ipso censetur extingui, & remitti ipsum debitum principale . Secus accidit , si debitori reddatur in. strumentum, seu chirographum suae obligationis, quia cum in eo chirographo contuneatur ipsum debitum, per ejusdem chirographi redditionem, praesumitur etiam debitum condon ri, ut sumitur ex L 2. ff. De pactis. 6 Contra regulam hactenus explicatam objici potest textus in authent. ex causa C. De liberis praeteritis , vel exhaeredatis , ubi dicitur , quod si testamentum sit irritum quoad institutionem haeredis , ex eo quod in eo absque causa legitima sint ex haeredati filii ; attamen legata , aliaque Capitula in eodem testamento contenta valida sint: atqui ea legata sunt accessoria ad instituti nem haeredis: ergo falsum est, quod accesse sorium sequatur naturam principalis. Re

228쪽

Pondetur , casum istum eme specialem eκ expressa decisione Imperatoris, cujus ratio esse potest: quia eatenus praecise testamer- tum illud irritum est, quatenus absque causa est praejudicatum filio: Filio autem pr judicatum est solum quoad institutionem

haeredis, non autem quoad legata, aliaque similia in 'estamento contenta: ergo ibium irritari debet testamentum , quoad institutionem haeredis. Potest etiam huic casui applicari id , quod supra diximus, videlicet

accessorium non sequi naturam principalis, quando in iaccessorio militat diversa, ct peculiaris ratio, ratione cujus non consideratur, at accessirium, ut accidit in praesenti catu, qui propterea non est huic regulae contrarius.

R E G. XLII L

tacet , e sentire videtur. I Esumitur ex c. Nota ne bene dicimus I s. De prae sumptionibus ex l. 2.s. V luntatem 'solato' Μatrimonio , aliisque Iur bus. Exemplum sumi potest ex eod. c. Noone. Quidam Iudaei contendentes cum Chrissto Domino, protulerunt contra ipsem blasphemam illam injuriam: Nonne benedic

mus nos, quia Samaritanus es tu, & do

monium habes λ Respondit Iesus. Ego dae

monium non habeo, sed honorisco Patrem meum &c. Super quae verba sic habet S Greg. in Homil. I 8. in cap. b. Ioannis: quia enim Samai itanus interpretatur custos, ocipse Veraciter custos est, de quo Psalmista ait: Nisi Dominus custodierit Civitatem, iaΚ s Va

229쪽

2i8 Tit. III. Reg. XLNI. vanam vigilant, qui custodiunt eam , res pondere noIuit Dominus: Samaritanus nonium, sed ego dodimonium non habeo. Duo quippe et illata fuerunt 3 unum negavit, aliud tacendo concessit. Custos namque humani generis venerat , & si1 Samaritanum esse non diceret , esse se custodem negaret. Hactenus So Dinor, ex cujus mente si quis ex duobus sibi propositis unum tantum negat, eo ipso alterum videtur tacendo fateri , unde etiam desumpta praesens

r . Iuris o tacet consentire videtur.

a Haec regula si nude inspiciatur , & extra Iimites interpretationis legitimae , iupluribus casibus videbitur esse falsa , quia

pluries accidit tacentem non reputari tanquam consentientem , ut in decursu patebit . Propterea difficultas in re praesenti est assignare aliquod generat e principium, ad

quod reducuntur casus omnes, quibuS locum habet regu Ia , praesens, seu tacens

habetur pro cotantiente , sub quo principio non comprehendantur reliqui casus omnes, in quibus, qui tacet non praesumitur consentire e & in hoc principio assignando Canonistae laboraverunt, di iII v xias sententias distracti sunt , quarum aliquas indicat Glois. in eod. cap. Mane , V.

tacendo.

3 Una sententia est, quam ibid. indicat eatim Gloss. videlicet distinguendum esse,

utrum agatur de amistenda re propria, an de nulla re amittenda agatur. In primo C fu docet tacentem non haberi Gro consentiente , quia in dubio nemo praesumitur velle amittere rem propriam, si praesertimeam

230쪽

Tit. III. Reg. XLIII. 2Isteam multo labore,&impensis acquisiivituesecus autem ubi nullum rei suae damnum p itur . 4 Haec sententia impugnatur a Panor.

in cit. c. Nonne n. I. quia et Iam, ubi agatur de dominio rei amittendo, potest nonnumquam tacens haberi pro consentiente, ut patet ex c. Servus sciente 2O. diit. Sq.

ubi dicitur quod sit servus sciente , & non

contradicente Domino sust, an Clero 1uerit ordinatus, ex hoc ipso liber, ct ingenuus erit: quod exinde procedit, quia Donamus illius sitiens, & non contradicens censetur consentire; & tamen ibi agitur de amittendo dominio Servi. Idem etiam patet eκ l. Servus 38. ff. de Donationib. inter virum , uxorem , ubi dicitur, quod si vir uxori tuae servum donet, quem communem habebat cum suis fratribus , idque fratres ipsi vi deam, & taceant; censentur iidem fratres consentire donationi, & sic de aliis pluribus.1 Paulo dissimilis sententia est , quam

tradit Innoc. in c. in Genesi de Elect. sequitur Glos ad seq. regulam v. is qui tacet, aliique Doctores plurimi , nempe diit inguendum esse, utrum agatur de re meritoria, honorabili, aut concupiscibili; an potius de re onerosa , seu praejudiciali . In primo casu docent, tacentem haberi pro consentiente, cujus exemplum est in l. qui patitur 18. E Μandati ; ubi dicitur quod siquis, te praesente, & non contradicente, praecipiat alteri, ut aliquid tibi det, censeris consentire, imo mandatum illud censetur factum ex commis ione tua, quia videlicet pertinet ad tuam utilitatem illud dari tibi sat in secur do casu, in quo agitur de re nerosa, lac n-Κ 6 tena

SEARCH

MENU NAVIGATION