장음표시 사용
231쪽
aeto Tit. Iu Reg. XLIntem non haberi pro consentiente , Mouoa adducunt textum in l. filius familias S. g.
vuus ff. de Procuratorib. ubi cum praemissum esset non esse solitum eligere Procurator em invitum, subjungitur, & declaratur nomine Procuratoris inviti intelligi debere non eum tantum , qui contradicit, sed eam quoque, qui tacendo non contentit expresse. 6 Sed contra hanc sententiam objici pli ra jura munt, ex quibus constat non es.se universaliter , & absque pluribus exceptionibus admittendum, non haberi tacen tem pro consentiente, quando, agitur de re ipsi onerosa, ut patet ex dictis contra primam sententiam ; ad quod etiam facit LCum ostendimus A. 9 Fideiussores is de A
deiussorib. tutorum , ubi dicitur quod fide-jutares a tutoribus nominati, si praesentes fuerunt, & non contradixerunt, & nomuna sua reserri in acta publica passi sunt , habentur pro consentientibus , & c. a. his, quae fiunt a Praelato , ex quo colligitur , quod sit alienatio alicujus rei a Praelato fiat , sciente, & non contradicente Captiatulo, censetur facta Capitulo consentiente. 7 Demum tertia sententia est, quam sequitur Gloss. in cit. c. Nonne v. tacendo , aliique plurimi citati a Bar, in commemtario hujus regulae 4n qui distinguunt inter actus, quos tacens poterat impedire contradicendo, & inter illos, qui eo etiam invito, & contradicente valide celebrantur. Circa primos actus docent, taciturnitatem praesumi pro consensu; quani rem videtur facere exemplum nuper relatum eA C. MDr bis, quae sunt a Praelata, de CC
232쪽
Tis. In Ateg. XLIIL' et arsensu praesumpto Capituli, ,
dc non contriaixit alienationi factae a Pra lato, quia scilicet poterat Capitulum con tradicendo impedire eam alienationem ue u de si non contradixit praesumitur consensil- se: at circa actus secundi generis docent, taciturnitatem non haberi pro consensu. 8 Haec etiam sententia plures instantias p titur, quia non semel contingit, actum alia quem fieri, quem aliquis poterat contradicendo impedire, dc tamen si is praesens sit, & t ceat, non propterea praesumitur consentire . Exemplum habes ex materia De pignoribus rvenditio enim, dc alienatio rei pignori obligatae, sicut& rei alienae, est ex eo generea tuum , quod impediri potest a Domino ejus dem rei, seu a Creditore, cui res per modum, pignoris obligata est a & tamen si tacente, depraesente Creditore, ea pignoris venditio a debitore fiat., non eo ipso censetur Creditor consentire, ut constat ex I. sicut 8.f. non videtin E.
sibus modis pignus, vel hypothrcasolvitur . 9 Non obstantibus his, aliisque similibus
difficultatibus, ut clarius habeatur intellectus regulae, & etiam praemissae sententiae quantum fieri potest , omnes in vero se su concilientur 3 praenotandum est , quod , si tacens ignoret actum fieri , nunquam censebitur consentire. Ratio est: quia sic ii consensus verus, & realis nunquam datur , nisii circa objectum cognitum , juxta illud commune principium : nihil volitum quin praecognitum 3 ita consensus a jure prς- sumptus dari aion potes, circa objectum ignoratum, ut elare desumitur eκ I. Nihil. II 6. S. Non videmur si de reg. Iuri S . Io Pro
233쪽
222 Tis. m. Reg. XLIII. Io Pro casu igitur actus non ignorati pro cedit praesens regula Iuris, cujus sensus ille facilior esse videtur, qui colligitur ex Panor.
in cit. c. Nonne n. I. ubi dicit pro definiendo, utrum hic, & nunc tacitum itas haberide at pro consensu, utendum esse conjectu ris, & rationabilibus argumentis , quae in aliquo casu particulari dantur pro consensu ue in alio autem casu pro dissensu . Ubi autem nu Ila ejusmodi rationabilis conjeci ra sit pro dissensu, sed tantummodo res definienda sit ex argumento taciturnitatis, tunC. locum habet regula praesens , itant scilicet tunc consensius praesumi debeat. Fundamen rum huius praesumptionis est, quia unicuique hominum est valde naturale contradicere iis, quae fieri nolunt, & contrad icendo ostendere proprium dissensum . Stante. ea naturali inclinatione , si quis actui non contradicat prudenter arguitur eidem actui consentire, nisi tamen rationabile motivum appareat quare non contradicat , etiamsi actui non consentiat, ut puta, quia impeditur a Contradicendo. In hoc sensu procedit ista regula Iuris, ut scilicet tacens consentire praesumatur , ubi nulla in contrarium detur fortior conjectura de non consensu.
II Huc etiam faciunt ea, quae supra diximus ad reg. 8. Semel malus , ubi depraesumptionibus se mo fuit, earumque speciebus , videlicet de praesum pisone Iuris tantum , quae facile admittit probationem in Contrarium, & de praesumptione Iuris , de de Iure, quae non admittit probationem in contrarium nisi petitam ex manifestissimis rationibus, ut ibidem explicatum est. Prae
234쪽
sumptio enim consensus in eo, qui praesens est actui, & taeer, est eX eo genere prae- umptionis, quae est praesumptri Iuris tantum , adeoque probationem in . contrarium facile admittit, quae probatio in coturarium resultare potest ex aliqua rationali conjectura, ex quibus arguatur taciturnitatem illam non ex consensu processisse, sed aliunde. 1a Ex hac doci ina eonciliari facile possunt supra relatae sententiae, si utque explicari, quare ad casus contra illlas objectos non extendantur. Quando agitur de re favorabili , aut concupiscibili dici potest tacens haberi pro consentiente, non quia rei favorabilitas id semper, & universaliter obtineat s sed quia in re favorabili solet plerumque nulla esse conjectura in contrarium,& aliunde homines selent esse propensi ad res sibi favorabiles. Quod si aliquando tu contrarium fortior aliqua conjecturae detur, tunc cessat praesumptio consensus . Eodem modo , quando agitur de re onerola dici potest tacens non haberi pro consentiente, non quod ex ipsa rei onerositate universaliter id inseratur, sed quia in re tali si, let plerumque apparere sortior aliqua conjectura contra praesumptionem consensus . Ceterum si aliquando nulla sit talis co jectura contra praesii ptionem consensus , etiam tunc eκ taciturnitate praesumitur consensus , ut patet in casibus supra relatis , puta in casu Domini videntis , & tacentis ad ordinationem Servi ; in casu Capituli tacentis ad alienationem alicujas rei factam a Praelato, & sic de reliquis.13 Item ex eadem doctrina solvi facile pos-tunt
235쪽
sunt a menta illa, quae ex pluribus textatibus objici solent contra praesentem regulam: quia si quando in aliquo particulari casu tacens non habetur pro consentiente, id provenire solet vel ex eo quod actum ignorat, seu ignorare praesumitur, ut ex LCajus 39. ff. de pignora ilia. actioηe , est exemplum, qui tanquam testis obsignet alia suod testamentum, in quo aliquid ipsi prς- judiciale contineatur : illa enim ex hoe praecise quod ut testis obsignaverit, non eo ipso praesumitur consentire damno suo, quia Obssignans testamentum potest esse ignaras negotii , quod in instrumento continetur, ut plerumque apparet in testibus instrumen- ta obsignantibus ; vel saltem id provenire potest ex aliqua alia sortiori conjectura , quae ex circumstantiis hic , & nunc' co tingentibus colligi potest. 14 Dubitari potest, utrum Mulier tacens, quando ejus res pignori dantur a Marito,& utrum filius tacens, quando de propriis
ejus rebus Pater disponit, dici debeant so sentireὸ Sed de hoc videri potest Barb. in
' RE G. XLIV. Is , qui tacet , non fatetur , sed nec utique
gul. Iuris, & ex aliis hic citatis a Glos. Exemplum iurni potest ex cap. a. De confessis in α Titius in causa sive civili, sive criminali ductus ad Iudicem, interringatus fuit de quibusdam rebus, super quibus
236쪽
Tit. III. Reg. XLIV. aa s respondere non obligabatur ex aliqua rati nabili, dc legitima causa, ac de facto super ipsis respondere recusavit. Numquid in eo casu Titius habendus fuiD pro consesso, itaut
scilicet per interpretationem Iuris ea responsionis recusatio accipienda suerit tanquam affirmatio, sive confessio ejus , de quo inte rogatus est ρ an e converso interpretanda fuit tanquam .negatio Θ Responsum est, eam responsionis recusationem ex causa legitima . Procedentem , neque accipiendam tu i δε tanquam affirmationem, neque tanquam neg tionem ejus rei, de qua facta est interrogatio: quia qui tacet, neque fatetur, neque negat. a Haec regula, si non intime aspiciatur, videbitur sortasse contraria regulae praecedenti, ubi ex taciturnitate dicitur praesumi consensus; & ideo Doctores nonnulli non attendentes diversitatem verborum utriusque regulae, valde laboraverint in utraque concilianda. Notandum itaque diligenter est in praecedenti regula sermonem esse de coniniensu ex taciturnitate praesumpto ., qui consensus est actus voluntatis dicens complacentiam, seu approbationem ejusdem volunt iis ; at in praesenti regula sermo est de confessione,&negatione, qui sunt actus intelle. ictus circa verum , aut falsum ii Regulae igitur istae circa diversos terminos procedunt, ide que nullam inter se contrarietatem habent. 3 Legitimus ergo hujus regulae senstis est , ex sola taciturnitate non induci praesumptionem affirmationis , aut negationis, itaut , qui ad aliqua tacet , eo ipso videatur illa assirmare , vel videatur illa negare: tac re enim est quoddam medium inter assim.
237쪽
226 6. m. Reg. XLm , mare, & negare: ex eo autem , quod in
medium inter duo extrema , regulariter non insertur alterutrum extremorum'.
4 Hoc tamen intelligendum est juxta ea, quas paulo ante dicebantur in explicatione regulae praecedentis 3 si videlicet nulla detur in contrarium sortior aliqua conjectura , seu aliqua particularis cireumstantia taciturnitatis , , unde appareat, taciturnitatem illam interpretandam esse pro assirmatione 3 ut con
tingeret v. g. si quisad duosibi objecta res
ponderet negando unum , ct tacendo de
altero aut . e converso. affirmandQ unum ,
& tacendo de altero: in eo enim casu taciturnitas illa super uno solum objecto , quando aliud objectum negat, accipitur pro consessione di taciturnitas de uno objecto, quando aliud objectum affirmat, accipitur Pro negatione, quia ex eo quod ex duobus
sibi objectis sese ad unum restrinxerit, illud
negando vel affirmando, conjieitur oppostatum circa aliud , nempe assirmatio, vel negatio, & ita procedit in terminis casus ille expressus in c. Nonne , ex quo figuravimus exemplum in explicatione regulς prςcedesis. Alia quoque taciturnitatis circumsta tia fundans praesumptionem consessionis est , de qua agitur, in cit. c. 2. De est 6sis in o. quando videlicet aliquis reus, vel procar tor ipsius legitime interrogatus a Iudice , jussusque respondere absque rationabili causa recuset, aut nolit, seu contumaciter se ab sentet; . tunc enim haberi debet pro conlata super iis, de quibus fuit interrogatus. Ratio . hujus praesumptionis est manifesta: quia in ea circumstantia interrogationis lagitime
238쪽
Tit. m. Reg. XLV. 227 factae a Iudice , si reus absque rationabili
causa respondere nolit , argumentum est ipsum negare non posse, quod objectum est, cum unicuique hominum , naturale s1t ea negare, quae stibi objiciuntur, quando ex iis
aliquod damnum imminet ; unde si ea hic, &nunc non negant, nec aliunde apparet alia rationabilis causa tacendi, praesumi possunt -ea non negare, quia sunt a veritate convicti:
Inspicimus in obscuris, quod es verisimilius, vat quod pHumque fieri consuevit iax π Esumitur ex I. in Obscuris II q. T. de L regul. Iuris , aliisque hie citatis a
Gloss. Exemplum sumi potest ex cap. Inter dilectos 6. de fide instrumentorum . Agebatur de quodam Instrumento , in quo paras illi quarenus deleta erat, ubi nomen Principis continebatur, & propter quasdam litteras ejus nominis deficientes, dubium erat, an legendum esset Lotharius , an potius Luithardus. In ea dubitatione dictum fuit legendum potius esse Lotharium , quia inter L, & T, quae remanebant, ita parvum erat spatium, ut non fuerit verisimila fuisse interpositas duas litteras, nempe uia&L sed potius unicam , nempe O: item inter R. & U. quae remanebant , ita modicum spatium erat, ut verisimilius emet fuisse imterpositam litteram i. quae minus spatium occupat quam d. In obscuris autem inspicimus, quod est verisimilius, vel quod plo rumque fieri consuevu.
239쪽
228 Tit. ΗΙ. Reg. XL a Sensus , & utilitas hujus regulae satis
patet ex iis, quae supra dicta sunt in explicatione regulae: G obycuris minimum esseque dum, quae est trigesima hujus tituli, quibus tantummodo pro re praesenti addendum est,
nomine verisimilis illud intelligi, quod est
juri, vel naturae rei consorme, ut explicat Menoch. cons I9I. Hinc patet fundamen
tum hujus regulae: nam in obscuris, hoc est ubi nihil certum est, sequi debemus, quod magis accedit ad verum, aut quod incommuni consuetudine frequentius est , quia etiam consuetudo est legitima interpres, it ut nonnunquam habeatur etiam pro lege.
D , qui in Ius succedit alterius , eo Iure, quo illa, uti debebit. I, Esumitur ex I. in Jus 23 T. L Anad Iao. f. fin. & l. Nemo plur q. ff. de reg. Iur. aliisque textibus. Casus
figuratur ex c. Dilecti filii 27. De foro com-- petenti. Titius impetravit a Summo Pontifice rescriptum , per quod committebatur cuidam Abbati causa pecuniaria cognoscenda inter ipsum Titium, & Cajum . Antequam tame di Titius eo resti ipto uteretur, contigit Cajum mori. In eo casu dubitatum est , utrum vigore ejusdem rescripti possis obtinere Titius , ut conveniatur haeres Cati,
re ad solvendum compellatur si constiterit Ca jum fuisse Debitorem p Ratio dubitandi
est : quia potestas concessa Delegato non extenditur ultra personas expressas in i rescripto delegationis, ut constat ex C. qO. De
240쪽
Titi m. Reg. XLVL 229 . De sis. Deleg. Atqui in praedicto rescri-Pto personae , super quibus concessa fuit De- legato potestis, & jurisdictio, expressi fuerunt tantum Titius , & Caius: ergo non poterat ea delegata jurisdictio propagari etiam ad haeredem Caii. 2 Hoc tamen non obstante, decretum est in eo casu potuisse vigore ejus rescri pii conveniri haeredem Cati, quia haeres ille luccessit in omnia jura Cati non solum activa, nempe in credita, sed etiam in passiva, videlicet indebita, ex qua ratione dicitur in Iure, quod haeres repraetentat personam defuncti, cujus haeres est: ergo debuit eo jure uti, quo usus esset Cajus si vixisset; adeoque si1cut si vixisset Cajus, potuisset er illud rescriptum conveniri . ita pariter conveniri potuit ejus lis res . Nec obstat cit. c. P. , G. quia, illud intelligitur, quando personae, quae in rescripto
delegationis non exprimuntur, sunt omnino
alienae , supra quas non propagatur jurisdictio delegata; at in praesenti casu haeres Cati non est persona omnino aliena, imo per fictionem juris censetur esse idem cum Caψ.3 Ex his patet sensus, & fundamentum praesentis regulae. Si enim Successer, & hqrescensetur idem cum defuncto, manifestum est , idem quoque censendum esse jus utriusque, non solum quoad favorabilia, sed etiam qu ad onerosa , quia ut est regula infra explicanda : sui sentit onus , sentire debet comm dum, In econtra . Ubi tamen adverte cum Glos. illam particulam regulae, eo Iure 3 quia regula haec intelligitur quoad jura, quae a defuncto transeunt in haeredemis non autem