De regulis juris canonici liber unicus, authore Francisco Antonio Foebeo societatis Jesu. Opus posthumum

발행: 1735년

분량: 341페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

241쪽

guuntur cum persbna, ut constat ex re.7. supra

explicata. Privilegium personale pers nam sequitur , Θ, .xtinguitur campersona. Item cregula non extenditur ad eas obligationes personales ς de quibus expressbjure cautumst, ne transeant ad Succesibrem, cujus rei exemplum est in c. Nis 21. de priaend. ubi

controversia inter Titium, & Cajum super beneficio, ad quod ambo electi fuerunt, cum compositio ab Arbitris facta esset ea lege, ut Titius Beneficium haberet , sed ex proventibus Beneficii solveret aliquid annuatim Cajo, dicitur ea compositio tolerari possie, dummodo tamen obligatio imposita Titio ad solvendum aliquid Cajo terminaretur in Titio, eoque defuncto, non transiret in ejus Successerem, cujus ratio ibidem affertur :quia scilicet si obligatio illa transiret etiam in Succetarem Titii, videretur obligatio imposita ipsi Beneficio , & facta esse aliqua

ejusdem diminutio, quod per Sacros Canones non licet, ut constat ex rubr. Ut Ee-elesiastica Beneficia sine diminutione conferantur. Ejusdem quoque exceptionis exemplum sumitur ex c. Si diligenti Ia. aliisque. De foro competenti , & ex c. Unico . De

Iare patronatus in o. Nam si clericus sit Succetar Laici, quamvis Laicus ille esset subditus Iudici Saeculari , at Clericus succetar nonnisi Iudici Ecclesiastico subjectus est etiam in civilibus, & patrimonialibus;& si Ius patronatus ex Laico transeat in Ecclesiam , quamvis Laicus haberet jus praesentandi intra solum tempus quadrimestre; at Ecclesia, quae succedit, habet jus Praesentandi intra tempus semestre , quia id

242쪽

Tit. III. Reg. XLVII. 23 Iest specialiter statutum pro patrono Eces siastico, & sic de aliis similibus. 4 Objici potest contra regulam textus in l. procula 26. ff. de probati-rbus , . ubi dicitur quaedam mulier non potuisse ab haerede sui fratris fideicommissum quoddam exigere, quod ceteroquin a suo fratre dein lancto exigere potuisset. Sed facile respondetur ex ipso textu ejusdem legis , intantum in eo casu non potuime illud exigere ab li rede, in quantum ex variis circumstantiis erat legitima praesumptio, eamdem mulierem suo fratri viventi illud debitum remisisse , & tacite condonasse : supposita autem debiti condonatione, non potestamplius illud debitum exigi. R E G. XLVILFraesumitur ira rntia, ubi scieturia non

probatur.

a m Esumitur ex l. Veritu 2 I. T de proin I I bationib. aliisque juribus. Casus figuratur a Gloss. ex ead. l. Verius' Ad cujus intellectum sciendum est , quod si testator rem aliquam alienam habet, de qua faciat legatum in favorem Titiis tunc vel testator scivit rem illam alienam esse, vel ignoravit. Si scivit, tenetur haeres a legitimo Domino redimere si possit, ut tradat illam legatario ; si autem non possit redimere , tenetur saltem dare legatario aestimationem ejusdem rei: secus autem, si testatori id ignoravit . Hoc supposito , post mortem testatoris petit Titius legatum sibi

243쪽

23 a Tit. III. Reg. XLVII.

relictum. At haeres in contrarium remo

det legatum illud non valere, quia factum erat de re aliena . Titius replicat , quod etiam legatum de re aliena factum ibi videbet , quia testator sciebat rem illam esse alienam. In hoc casu certum est, quod si Iegitime probetur testatorem id scivisse , alebit legatum , ut dictum est. Sed supponamus nullis afferri argumenta ad proba dam eam scientiam testatoris, pro qua par-.te judicandum erit Θ Resp. ex hac regula Iuris judicandum esse pro ignorantia , sea testatorem ignorasse rem illam alienam esse, quia in dubio praesumitur illud ignorasse, quod non probatur scivisse: &proptetea in

eo casu tenetur legatarius probare scientiam.

a Sensus , & intellectus Jstius regulae

pendet ab intelligentia regulae I3. supra explicatae: Ignorantia facti, non 3uris excusat, ex qua Dynus, & alii communiter explicant praesentem regulam , ut tantumesodo procedat circa probabilem ignorantiam facti. In dubio enim illa solum ignorantia pra sumi potest , quae versatur circa ea , quae quis neque scire, neque indagare tenetur, qualia sunt facta aliena non ita publice gesta , quae ut dicitur in leg. a. ff. De Jur. facti ignorant. etiam prudentissimi homines ignorare possunt. Secus accidit in iis, quae quis scire, aut indagare tenetur,

aut quae ita palam, & publice gesta sunt, i ut sit hominis nimium securi , & supini illa. ignorare : i in his enim non praesumitur ignorantia , sed in . dubio praesumitur potius scientia, ut docet Gloss. ad praesentem regulam . . RE G.

244쪽

Locupletari non debet aliquis cum alterius injuria vel jὰctura.

se reg. Jur. l. Nam hoc natura Iq. ff. de conditione indebiti, aliisque juribus. Exemplum sumitur exl. Naturaliter I 3. g. E. e . Titius mutuavit pupillo pecuniam sine auctoritate Tutoris , qua pecunia ipse pupillus utiliter usus est, itau κ illa factus fuerit locupletior. Postea idem pupillus se pubes pecuniam Τitio restituit. Sed cum

post aliquod tempus animadverteret esse privilegium pupilli, ut non possit cum eo co trahi absque auctoritate Tutoris, voluit repetere a Titio pecuniam tanquam indebite restitutam: numquid in eo casu audiendus fuit ρ Responsum est negative et quia ex ea pecunia factus fuit locupletior: aequum autem non esset ipsum fieri lacupletiorem. cum damno, in detrimento Titii. . ra Fundamentum hujus regulae tantum petitur ex aequitate naturali, de cujus ratione est, ut nemo ex alterius damno suum comm dum aucuritur, cui aequitati servandae sacro Canones diligenter invigilant. Ex hac eadem

ratione procedit id, quod supra diximus ad reg. II. Odia restringi , o c. ubi dictum est, concessiones, & privilegia , quatenus tendere possent in praejudicium tertii, stricte accipienda esse, itaut nihil , vel minimum, quantum fieri potest, . illi praejudicent. 3 Notandum autem hic est cum Dynodiscrimen , quod intercedere videtur inter L prae-

245쪽

234 XLVIII.

praeientem regulam Canonicam , & inter citatam regulam Iuris civitis, unde haec regula desumpta est ; quod in regula civili ponitur detrimentum, & injuria cum particula copulativa, dicitur enim natura aequ-m es , neminem cum alterius. detriamento , injuria fieri locupletiorem stat in regula Canonica ponitur disjunctive inqu-ria , vel Jactura , quae mutatio processisse videtur ex majori aequitate, cui Sacri Canones studuerunt: quia sicut fieri locupletiorem afficiendo alterum injuria simul &jactura, ita , & afficiendo solum alterutra

videtur esse contra regulas aequitatis. . si Notandum praeterea est, regulam istam eo irendere, ut. excludat capturam lucri ex

aliena injuria , vel jactura factam auctori-ὶ, tale privata, dc absque assistentia legis. Si

enim locuples fias ex aliena re, cujus dominium legitime acquiras ex concessione Ie-giS, non peccas contra regulam. Exemplum habes ex rubr. de Praescriptionib. Si alienam rem bona fide. possideas tanto te oris spa- Pio , quantum satis est i ad praescribendum, elapso eo tempore , ejusdem. rex dominium tuum est , supposito quod reliquae omnes circumstantiae concurran , quae ad legitime praescribendum requiruntur de quibus sala dixiPmus in explicatione reg. a. & hujus tituli in o. Locupletaris igitur eum aliena jactura, sessi ex concessione legis; per quam ex

motivo publicae utilitatis & ne alioquin dominia rerum sint nimis incerta , & litibus obnoxia , statutum est , ut, pos sessio tanti temporis bona fide continuata cum talibusciscum stantiis Lindet praescriptionem. REG.

246쪽

R E G. XLIX. Τη pinis benignior est interpretatio facienda or in Esumitur ex l. factum cuique I9

L. g. in poena lib. si deret. Jurir, LPenuit. E. de pruis, c. pqnae 18. de poenita dist. I. aliisque juribus . Casus Muratur a Glos ex c. E e litteris x I. De consit. Qiii-dam Doctor Parisiensis, cum nollet obedire ordinationi Universitatis post primam, secundam, & tertiam monitionem fuit ab eadem Universitate expulsus in poenam contumaciae, & privatus emolumentis', quae est Cathedra acquirebat. In ea tamen impositione illi us pgnae non fuit expressum, an deberet esse privatus illis emolumentis in perpetuum, an solum ad tempus, quamdiu duraret co tumacia . Cum autem post aliquod tempus ipse a sua contumacia relapisceret, & ordinationi Universitatis obediret, ' dubitatum suit, utrum esset ad pristina jura restituendusρ Consultus ea de re Innoc. III. respondit, restituendum esse. Pgna enim propter contumaciam impositam absque certa expressione perpetuitatis, intelligi debet in sensu mitiori,

ut scilicet censeatur imposita ad tempus, quamdiu contumacia duraverit, quia penae

sunt potius molliendae , quam asperandae , ut dicitur in cit. l. penult. ff. de pgnis. 2 Haec regula intelligenda est pro iis casibus , in quibus dubium est : utrum poena Per legem, aut per sententiam imposita sit gravior, aut mitior : in iis enim regulariter interpretationem sequimur mitiorem ,

L a quia

247쪽

236 Trt. III. XLIX. quia ut dicitur in l. 36. ff. de reg. Iur femper in dubiis benigniora praeferenda sunt. Secus autem accidit , ubi nihil obscuritatis, ct incertitudinis est circa genus pgnae, quia

tunc servantur verba legis , nec opus est interpretatione conjecturali.

3 Item intelligenda est eadem regula procalibus, in quibus dubium est de aliqua circumstantia, ex cujus variatione posset pς-na molliri, vel asperari : quia etiam tunc regulariter mitiorem interpretationem amplectimur, i supposito, quod ceteroquin cum ea benigna interpretatione conservetur prudens dispositio, &justitia legis pqnalis. Inde sit, quod si verbum potest de se importare pς nam perpetuam, & ps nam temporalem, eligitur temporalis, ut patet in casu figurato ex cit. cap. Ex litteris . Item

si aliquid prohibitum sit sub petna , si'len

intelligi de petna per sententiam serenda , . non autem de pgna ipso jure lata, nisi addita sit aliqua ex illis particulis, ipso 1ure, ipso facto , aula alia aequivalens , ut tradit

Glosi ad hanc regulam U. In paenis. η Demum ex eodem principio insertur, quod in pςnis, non debeat argui ad similia, puta a casu ad casum similam a persona ad personam, arena ad psnam, a loco ad locum; sed sisti debeat intra limites casus ex-sressi. Sic ex eo quod percusses Clerici inci- . dat in censuram Canonis, Si quis suadente zy. T. q.q. non insertur, quod criminosus in alio genere delicti, sive aequalis gravitatis, sive etiam majoris, incidat in pgnam ejusdem Canonis. Item ex eo, quod lex aliena imponatalicui determinato generi personarum: ali-. quam

248쪽

Tib. III Ret. XLIX. 237 quam penam, si delictum aliquod eommittant, non insertur, quod alia persona sub eo genere. non comprehensa eamdem penam incurrat ex vi legis illius. Eκ eo quod lex puniat delictum factum in tali loco, itaut constet Iegem habui me respectum ad illum locum, non insertur ex vi illius legis, puniendum quoque esse eadem rina delictum' in alio loco factum, utcumque pro eodem similis ratio militare videatur . Ratio istorum omnium est 3 quia quamvis impositio petnae sit aliquid exactium a Iustitia , attamen quod haec, vel illa determinata pgna statuta per legem humanam subeunda sit pro aliquo particulari delicto, pendet a voluntate Legislatoris, qui potuisset, vel aliam im- Ponere, Vel etiam nugam , committendo illud delictum punierseum a Iudice pgna aliqua

arbitraria. Cum igitur voluntas LegritatOTis non se extenderit nili ad calas, &circumstantias expressas in lege, sequitIrr, statutum ejusdem legis non esse extendendum extra casus illos, & circumstantias.

3 Ista tamen intelligenda sunt quoad vin ejusdem legis pe natis, & quoad rigorem obligationis in ordine ad ejus observationem, vel transgressionem. Ceterum negatur a Iuristis

etiam in ejusmodi legibus argui posse , ac debere a similibus ad similia, quoad dirigenda externa judicia , sententiamque in eis ferendam , & ordinem servandum: puta ex eo, quod lex tali modo disponat in uno casu dirigi posse, ac debere Iudicem , quomodo gerere se debeat in alio casu si misi, de quo lex nihil disponit. Vide Suar. hac de re fu- se tractantem lib. G. de Legib. cap. 3.

249쪽

a38 GP, In Reg. L. R E G. L.

Actus legitimi eonditionem non recipiunt ne ue diem.

r 'Esumitur ex Lactus legitimus 77. M

A de reg. Iur.. Casus exponi potest ex c. in Electionibus a. de Elect. in vacante quadam Ecclesia, Captitulares proeligendo Praelato convenerunt ad scrutinium et quo absoluto repertum est aliqua suffragia esse conditionata sub conditione suspensiva in eventum futurum dubium, ut v. g. Eligo Titium, si Navis ex Asia veniet 3 aliqua autem suffragia esse quoque limitata ad certum tempus, ut puta , eligo Titium usque ad tale tempus . Numquid ejusmodi suffragia censeri valida debuerunt ri Respon sum est, ea eme invalida, & habenda pro non adjectis , quia Electio, est de eo genere actuum, qui exigunt consensum purum, di absolutum nullique conditioni suspenta vae, aut diei alligatum a Haec regula non est ita intelligenda , quasi nullus omnino celebrari possit actus

sub aliqua conditione , aut temporis determinatione conceptus: certum enim est plures ejusmodi conditionatos fieri posse, ut patet in multis contractibus 3 puta in contractu locationis , cum locatur domus ad certum tempus, in contrauu venditionis, cum aliquid venditur sub aliqua conditione , quae quamdiu non adimpletur, non censetur Pe secta venditio, juxta textum expressum ini. Haec venditio F. 7. De contrahenda emptione , dc sic de aliis pluribus , quae sieux

250쪽

Tιλ. m. Reg. L. 239 celebrantur ex liberae voluntatis arbitrio , ita& sub ea conditione celebrari possunt, quae Iiberae voluntati placuerit, dummodo aliunde non sit conditio a Iure reprobata. 3 Limitatur igitur intelIectus praesentis regulae ad ea genera athuum, quae vel eX n tura sua, vel ex dispositioni legis tales sunt, ut statim suum consequantur effectum, adeoque ipsorum substantiae, seu validitati opponitur quaelibet conditio suspensi va. Ejus generis sunt omnes illi actus, pro quibus valide faciendis praescripta est verborum sorma, quae sensum penitus habeat absolutum , & ab omni conditione deputatum. Exem plum habes in Sacramento Pgnitentiae, Eu- Charistiae, reliquisque, pro quibus certa formina requiritur habens sensum absolutum: unde si quis in Sacramentali confessione absolveret sub conditione suspensiu a v. g. dicendo. Ego te aFfolvo , fi 16und veris, M. pro ferendo ea verba per modum conditionis , itant non aliter intendat absolvere, quam si

pq nitens jejunaverit, valide, dc proprie non absolvit; &11c de reliquis similibus . Exemplum etiam habes ex jure civili expressum incit i. Adius initimi, Ede reg. Iuris in adoptione, tu instituti e haeredis , in emancI- patione, aliisque pluribus , quae ibidem, &apud Iuristas in propriis tituli videri possunt.. 4 Secus accidere solet, ubi actus nullam certam habet verborum formam, sub qua fieri debeat ex praescripto legis, qualiseit v. g.

Actus excommunicandi, aut aliam censuram

infligendi Ejusmodi enim actus poni possunt, & saepe etiam poni solent sub aliqua comditione, & cum alligatione ad certum tem-

SEARCH

MENU NAVIGATION