De regulis juris canonici liber unicus, authore Francisco Antonio Foebeo societatis Jesu. Opus posthumum

발행: 1735년

분량: 341페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

261쪽

2so Tit. ΙΙΙ. Reg. LIII. c. Ex p. 27. De Decimis ae quo supra dictum est in explicatione regulae odia restringi , dic. Concessit Summus Pontifex quibusdam Monachis privilegium percipiendi decimas de laboribus terrae Parochiarum suarum . Post aliquod tempus facta fuerunt novalia ,

hoc est exculta fuit quaedam terrae pars i ter easdem Parochias , quae retroactis temporibus ab hominum memoria nunquam fuerat exculta. Quaesiitum est, utrum etiam

ex illis Novalibus percipi deberent Decimae pResponsum est assirmative propter rationem hujus regulae , quia si illis Religiosis concessum fuerat quod est plus , ut scilicet percipere possent Decimas integras de Parochiis suis, censendum fuit concessum es.se etiam minus , ut videlicet percipere possent etiam decimas de Novalibus 2 Haec regula. intelligenda est pro iis casibus, in quibus feri potest extensio , adeoque in iis, quae sunt consermia Iuri communi, & propterea censentur favorabilia: secus autem pro Cassibus odiosis, ut puta in privilegiis& dispensationibus derogantibus

iuri communi, ex qua ratione in C l a

23. de Decimis dicitur concessio Laicix facta de percipiendis decimis non es te extendenda ad no vhlia, adeoque in eo casu, cui i icet quod est plus, non licet quod est minus , quia scilicet est casus odiolus, seu derogans juri communi , juxta quod Decimae nota 1olvuntur Laicis, sed Clericis , ut explicatum est in reg. II. Odia restringi

3 Item plus haec regula intelligenda est pro iis casibus, in quibus plus, Ocrminus, .iunt ejusdem generis , & qualitatis : secus

262쪽

τit. ΙIL Reg. LIII as Iautem si diversae qualitatis, ut late declarat Barb. in trach. de locis communibus argumentor. Iuris loco 67.4 In casibus igitur sub regula comprehensis valet argumentatio a majori assirmative ad minus, ut v. g. Εκ eo, quod quis testamentum faciendi facultatem habeat, inserri potest eumdem posse etiam donare causa mortis, ut de facto infertur expresse in l. Filius Familias T. in fine, ff. De Donationab quia testamentum facere plus est , quam aliquid donare causa mortis . Item ex eo quod Iudex licet invitus dari possit ex l. Munerum 18. Iudicandi ff. de muneribus , honorio. infertur , eumdem dari quoque posse, cum ignorat se dari , quod minus est: &sic de aliis similibus. Inde est, quod. docent communiter Canonistae, valere quoque argumentationem a minori negative ad majas , hoc est ex ea quod non liceat id, q id minus est in serri posse a fortiori, nec . licere , quod majus , quod expresse etiam dicitur in c. Cum illorum 22 de sent. excom. ubi ex eo, quod A rchiepiscopis, & Episcopis sit negata facultas absolvendi eos, qui ex comi uunicati sunt propter percussionem Clerici , infertur negatam quoque ipsis censeri debere facultatem dispensandi cum iisdem excommunicatiS, ut ad ordines possint promoveri. Ex eadem ratione, qui prohibitus est a minoribus honoribus, censetur quoque prohibitus a majoribus, ct sic de aliis; quod potissimum procedit, ubi prohibitio illa fundatur ita delicto ,

ut notat Μascard. de probat. concl. Ia a. n. a, b Seeus enim nonnunquam accidit, ubi

263쪽

in aliena causa speciali fundatur , puta In mandatis Principis, quae diligenter servanda sunt, adeoque si sit mandatum de providendo beneficio majori, illud tantummo. do provideri poterit 3 non autem beneficium minus, ut habes exemplum in c. Cui de non Sacerdotali 27. de praebend. in 6. de quo dictum est supra in explicatione reg. .

31. Plus semper in se eontinet O r. 6 Contra id, quod supra diximus, regulam istam non procedere in casibus odiosis, seu derogantibus juri communi, obiici potest ex C. Per Venerabilem I 3. sui filii sint Iegitimi , ubi ex potestate imiti mandi in ordine ad concedendam habilitatem ad actus nobiliores , videtur in serri potestas legit mandi in ordine ad actus ignobiliores, per illa verba: quod in mallori conceditur , licitum esse videtuν-in potestas enim legitimandi est in genere odioso : quare si

in ea admittitur ea extensio a majori ad minus, dicendum erit praesentem regulam locum habere etiam in odiosis. 7 Ad hanc dissicultatem rejectis aliorum solutionibus, respondet Baria ad praesentem reg. n. 8. argumentum illud a ma)ori concesta ad minus, non esse verba ipsius Pontificis id as rentis , sed partis proponentis, & petentis legitimationem etiam pro obtinenda habilitate ad actus ignobiliores: & de facto patet ex co textu Huldem capitis, Summum Pontificem motum fuisse ad concedendam praedicto modo legitimationem, non ex vi illius iulationis, seu extensionis , sed aliunde, via delicet ex auctoritate Novi, & Veteris Testamenti, ut ibid. videre est. ' REGA

264쪽

sui prior est tempore , potior es Iure. 1 T T IEc regula sumta est ex l. Iuoties I 1 uiriusque 98. n. de reg. Iur. Casus

proponi potest ex C. Cum certum I. De ma-1oritate, obedientia , ubi Gregorius sommam praescribens novae Angelorum Ecclesiae, di in quibusdam ejus Regni civitatibus Sedem Episcopalem constituens declarat inter eosdem Episcopos eam imposterum se vandam esse distinctionem honoris, ut ille prior habeatur, qui prior fuerit ordinatus. Vide Onnate tom42. pag. 996. Exemplificari quoque idem posset ex c. Eum, cui T. de praeiand. in o. in casu, quo Summus Po lisex praecipit provideri Titio beneficium, si quod vacaret alias proxime vacaturum in

uadam Ecclesia ι & post aliquod tempus

imile praeceptum dedit, ut provideretur beneficium Cais : in quo casu declaratur ibid. praeserendum esse Titium in assec tione praebendae : quia videlicet est prior tempore quoad consecutionem rescripti . Demum exemplificari potest , in pluribus creditoribus , ex quibus qui creditum a liquius habet, prius satisfaciendus est a debitore , quam creditores reliqui, si ce-

tera sint paria. et Usus hujus regulae satis evidenter ap- iparet, quando unus alterum praecedere debet in aliquo actu faciendo, aut in aliquo signo honoratae praeeminentiae, ut puta ceteris paribus, qui prior est tempore, primuin

265쪽

locum habet in sedendo , in dando suffragia, in subscribendo, dc sic de reliquis.

3 Dixi ceteris paribus. Secus enim accidit , quando aliqua circumstantia intervenit, quae praevalet majori antiquitati temporis. Sic receptus auctoritate Sedis Apostolicae in Canonicum alicujus Ecclesiae, debet in asi secutione 'praebendae praeferri ceteris , qui recepti fuerint in Canonicos ejusdem Ecclesiae auctoritate alicujus inferioris Collatoris ex c. Ir, qui I a. de praebend. in o. quia videlicet concurrit reverentia, quae debetur Sedi Apostolicae. Item si aliqua res, puta aliquod praedium vendatur Titio,& postea idem vendatur Cajo, simulque eidem Cajo actualiter tradatur possessio praedii . Cajus praefertur Titio quoad detinendum dominium ipraedii, quamvis Titius sit prior tempore , quia scilicet in favorem Cati stat adminiculum actualis possessionis, quod praevalet

prioritati temporis Titii, ex l. Quoties I S.C. De rei vindicatione. Ac propterea Titius pro eo casu habet solum jus ex empto ad exigendum, ut sibi a venditore, qui fidem contractus fregit, praestetur quanti sua interest, juxta textum expressiim in l.-sibi ibaereditatem 6. C. de haereditat, vel actione vendita. Item creditrix dotalis praesertur e iam quihetisvis anterioribus creditoribus, ut tradit Glass. ad prHentem reg. ex l. Assiduis 22. C. quipotiores in pignore; misi tamen de du- plici credito dotali quaestio esset,in qua locum habeset regula praesens, ut qui prior est tempore , poti or sit jure . Idem dic de aliis

similibus, I

Notandum autem est -regulam istam .

266쪽

Tit. m. Reg. LV. a sprocedere quoad determinandam praelationem juris unius per hae, prae jure alterius; non. autem quoad determinandam praelationem unius acius prae alio. In his enim saepe contingit oppositum, videlicet actum illum alteri piae valere, qui posteriori tempore positus fuerit; quod specialiter apparet in actibus ab unius, ejusdemque voluntate pendentibus , aut puta in duobus testamentis ab eodem Titio, factis, quorum posterius praevalet in duabus legibus contrariis ab eodem Legislatore successive promulgatis, quarum posteriqr viget , & sic de reliquis . Ratio quare in his actus posterior praevalet,. est,

quia voluntas , a qua illorum actuum Ualiditas pendet, per actum posteriorem censetur revocare priorem.

R E G. L V. sentit onus , sentire debet commodum ,

et Tri Esumitur ex l. Secundam naturam Io. ff. de regul. ur. Casus a Gloss. figuratur ex C. De lapsis F. 15. q. o. Titius Sacerdos propter delictum perpetratum condemnatus fuit ad agendam toto vitae tempore poenitentiam in quodam Monasterio. In eo casu statu transuit, ut res ipsius traderentur Monasterio, ut Monasterium de illius correctione L. licitudinem gerens, de ejus quoque re is haberet subsidium, quia qui sentit onus, sehtire debet etiam commodum. Ex eadem quodue ratione decernitur in c. Certi ari 9. De Sepulturis, ut si qais sepulturam eligat extrai a suam

267쪽

as 5 Tιt. ΙΙΙ. Reg. LV. suam Ecclesiiam Parochialem , solvi tamen debeat Ecclesiae Parochiali portio Canonica juxta consuetudinem regionis , quia vid licet , sicut Ecclesia Parochialis curam, &sollicitudinem illius habuit, ita pariter de-.bet esse particeps emolumentorum. Demum ex eadem ratione statuitur in c. Significatum XL de Praeb. ut Clericus fructum, &emolumentum percipiens alicujus Ecclesiae, teneatur quoque eidem Ecclesiae famul tum illum praestare , qui annexus est suae praebendae, cum beneficium detur propter officium c. fin. de re r. in 6. 2 Haec regula in duas partes, seu potius in duas regulas dividitur, quaeum prima est: qui sentit onus, sentire debet commodnm; altera autem in his verbis econtra inclusa est : qui sentit commodum , sentire debet onus. Utraque istarum partium fundamentum habet ab aequitate, ut de prima constat ex cit. l. F. ff. de reg. jur. ubi dicitur: secundum naturam est commoda cullusque reι

eum sequi , quem sequuntur incommoda ; de

altera autem ex l. unica si pro de

caducis tollendis, ubi habetur: neque enim feren us est is, qui luerum amplectisur ,

nus autem ei annexum contemnit . ι3 Intelligenda tamen ista sunt , si commodi , & oneris sit eadem prorsus ratio ,

ct causa: secus autem ubi estet diveris ratio, ut notat Barci ad cit. I. Secundum naturam, sumiturque ex pluribus juribus ibid.' allegatis a Gloss. Exemplum habes tu leg. Si negotia absentis XL ff. De negotii; gestis, ubi dicit, quod si quis negotia absentis,&ignorantis gerat, ac praesertitis si nomine

268쪽

Tit. III. Reg. LV. et 37 ejusdem absentis, & ignorantis aliquod negotium tractet, quod non sit solitus absens facere, veluti aliquam negotiationem insolitam ineundo; tunc praestare tenetur non solum culpam, & dolum, sed etiam casum unde si quod damnum ex ea re secutum fuerit ipsum sequetur, lucrum autem sequetur abissentem. Ratio est: quia in eo casu interv nit culpa ipsius, imi do se in solito negotio nomine absentis , α ignorantis, cui culpae imputare debet damnum, quod sentit, non autem ipsi negotio secundum se. Item aliud exemplum habes in l. Sed socius IT.

si absenti ae pro seio , ubi dicitur, quod

si duo fecerint inter se contractum societatis, & unus illorum societati renunciet, Socio suo absente, id, quod interim renunciator acquirit, quamdiu absens hoc sciat, commune est; detrimentum autem est illius solum , qui renunciavit: econtra si absens t cretur , ad eum solum pertinet lucrum; commune autem erit detrimentum' Ratio etiam

est, quia ille renuncians est iis culpa, cui imputare debet damnum, quod sentit, non autem negotiationi. Et s1c de pluribus aliis. 4 Idem proportionaliter dicendum est, ubi

lucrum ex aliqua re percipitur lion ex vi

praecisa ejusdem rei, sed ratione privilegii, aut ratione qualitatis personae , quae inhabilis sit ad incommodum sentiendum. Exemplum habes ex l. Ult. C. De legitima tui Ia . Non obstante enim, quod plerumque, ubi successionis est emolumentum, ibi & tutelae onus esse debeat ex Inst. De

tronorum tutela s. ult. minores tamen quam

vis successionis emolumentum non amittant, Μ non

269쪽

et 8 Tit. III. Reg. L non propterea veniunt ad tutelae gravamen ; unde sentiunt commodum, & nouonus propter infirmitatem aetatis. Idem dic de aliis umilibus casibus.

Lar re commani

1 π, Esumitur ex l. Sabinus 28. ff. de Cominmani invidundo , l. Parietem T. ff. De se Rusibus uinaη-um p raedio um , aliisque Iuribus hic citi. a Glos ex quibus etiam casus multipliciter figuratur , ut V. G. in duobus con3ugatis, quorum uni non licet. altero invito, in Religionem ingredi, exci rificostia. 33. qu. 3. In duobus habentibus communem parietem , quorum neuter Pintest parietem illum demoliri, altem prohibente, ex cit. l. Paristem. In Canonicis pro Hectione facienda congregatis , qui non possunt devenire ad formam compromissistino ipsorum prohibente, ex C. Puta Pr

pier 42. de meis. juncta ibid. Gloss. y. 6-ce omnium: S sic de pluribus aliis similibus. a Sensus hujus regulae est , cum aliqua res ad duos, plures principaliter pertinet, dc omnes de illa re disponere velint; unus autem dissentiat : p orem essie conditi illius dissentientis, hoc est potius esse deferendum illius unius dissensui, quam communi consensui reliquorum , M ἔπω de dispositionem illam in eo casu, in quo unus dissentiat, fieri non 'M. 3 Ratio hujus regulae est : quia aequitas'

270쪽

Tis. In Reg. LVL 2sppetit, ut unicuique suum servetur, eoque non privetur invitu4 3 quam in rem etiam facit i. 74. is de reg. Iur. Nων debet alteri per alterum iniqua conditio inferri ;unde in l.Justitia Io. δυω. 3 Iure, prς-cepta Iuris esse dicuntur , honeste vivere , Mitreum οφη laedere, Dum unicuiquν tribuere. η Ex hac ratione deducitur, praesentem regulam procedere , etiamsi, qui volunt de illa re communi di cinere, intendant aliquod , quod eeteroquin in commune omnium commodum redundaret, ut puta , si velint diruere communem parietem, ut pinstea illum melius aedificent : . nam etiRm tunc sola unius prohibitio efficax est ad impediendum, ut Himitur ex ch. l. Parietem, ubi dicitur Ius 'allaui non esse parietem communem demoliendi, di reficiendi , non silus Dominus es . 43 Intelligenda tamen ista sunt de iisdisi positionum generibus, ex quibus aliquod praejudicium nasceretur sopio 3 secus enim accidit, ubi socii nil b-est, ut puta si quis vellet eumdem narietem incrustare, v*l pingere, vel aliud simile facere, ut ex aliquot Iuribus notat Glos ex quibus nihil praejudicii reduntat in Socium. Item intelligenda

sunt, supposito quod lex ex aliqua urgenti causa publicae utilitatis pro aliquo casu non decreverit, sussicientem esse consensum majoris partis pro aliqua dispositione facienda, ut est exqmplum in c. Dessure patronatus:

quod si plures Patroni habentes Ius praese tandi discordent in praesentando , praeserridebeat proplantatus a majori parte, de quoc asu di3 M in explicatione regulae μο

Μ a omnes

SEARCH

MENU NAVIGATION