Institutiones historiae ecclesiasticae N.T.

발행: 1837년

분량: 381페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

biti sunt. Imo ut ustinianus in codice Legum suarum, et in dicto contra tria Capitula intempestivam ejusmodi aversationem cohibuit 19 ij.

S. V.

Do Spiritus Sancti Divinitate et Processione.

In dubia sui primativis delibus Spiritus Sancti

Divinitas et Processio a Patre et a Filio, quam Ve-lus Testamentum dixit in tenebris, Novum vero praedicavit in lumine occurritque protinus ante oculos medio saeculo IV. Hilarius ictaviensis qui

393 Inepti sane Joannes Forbesius lib. III. Instructionum hi storico Theologicarum cap. XXI. . . et seqq. pag. 429. . II opp. edit. Amstelod. 702. qui adversantes sibimetipsis Pontifices hac in

causa persuadere Onatur. Porro qui propositiones illas, catholi coomnino sensu, quem Monachi intenderant , expressit Christum praedicari unum de Trinitate permisit , propterea quia Vocem nuS non substantialiter , sed notionaliter ut Theologorum verbis utar accipi senserat. Unus autem de Trinitale passus in humanae naturae infirmitate minime vero in inviolabili divinae naturae majeSlate Duncupabatur. Hoc sensu explicatae Monachorum theses nil inauditum nil durum piis fidelium auribus ei sonantes a Joanne aliisque Pontificibus sancitae sunt. Qui vero in ejusmodi sanctione diutius haesit immo a judicio sese excusavit non is profecto inimico silentio istis est sed ad maturam rei disquisitionem prudenti, et ad cavillationes declinandas ortasse etiam necessario. Non itaque Joannem Hormisdae consilium improbasse inormisdam potius in ipsissimam Joannis sententiam iturum fuisse credimus, si vitam usque ad plenam veritalis declarationem producere potuisset. De tota hac controversia legi meretur orisius in historica dissertatione de no ex Dinitate amic

242쪽

ea Sponens, quae alibi locutus suerat, nedum Filium Largitorem esse Spiritus, sed Auctorem; et Spiritum; u Ex Patre et Fili Auctoribus D tamquam ab uno principio procedere edocuit accipere etiam is liabent Scripturaeo et mitti a Filio

cum ex e sicut exlatre procedat: Haec per Orientem totum sanctus ille Pater clamabat 192 ad Versus Arianam impietatem, quae Spiritum Sanctum Filii creaturam blasphemabat altius etiam clamavit in aliud haereticorum genus ab Arianis tamquam a sonte et seminario deductum, Macedonianos nempe qui Spiritus Divinitati bellum intulere. Hosce inter Marcellus Ancyranus Filium, seu Verbum extensionem substantiae atris, Spiritum ero extensionem esse ulterioris extensionis, fabulari non

erubuit. Sed sua non defuerunt Catholicae veritati testimonia, quam ex divino Scripturarum eloquio Hilarius non modo, sed Athanasius, Cyprianus, Basilius, Cyrillus Alexandrinus aliique diligenter expressere. Et licet consueta Graecis loquendi ratione Spiritus Sanctus a Patre per Filium procedere diceretur, quod Macedonianum quoddam potiusquam Catholicum prodere videbatur Spiritum Vero eundem a Patre Filioque procedentem Latinorum Universitas it Romanorum Pontis cum et Hormisdae praesertim verba testantur si93 scite magis et re-

492 Vid. S. Hilarius Pictavorum Episcopus lib. 8 de Trinitate col. 4. 3. edit Maurinae Parisiens. 695. 395 In p. ad Justinum Seniorem Aug.

243쪽

cte prosteretur dissoria sertasse ora con Sona mentes minime perturbarunt, sermonisque Vel usui,

vel incuriae ubi nihil Fidei adimeretur, indultum est i9έ

Hujusce Dogmalis Confirmatio.

Nulla itaque Graecorum mussitatio, nullum obloquium hisce saeculis contra Latinos in audiebatur eaque excitarunt onachi Constantinopolitani e Monotheletarum actione, Occasionem Ca-

plantes Synodicis quibusdam Martini Papae literis, in quibus Spiritus Sancti a Patre Filioque processio indicata esset, ansaque daretur proinde Romanam Ecclesiam, quae contrariam damnabat sententiam , criminandi. At rumores magis acres fuere

quam diuturni, dissipandosque curavit S. Maximus Abbas in sua pistola quae rei vestigia nobis reliquit Crassantibus deinde conomachi haereticis sub Constantino Copronymo, Processio Spiritus Sancti a Patre et a Filio, qua pertinacius in dubitationem adduci, qua impudentius caepit denegari. At repulit insanos clamores maxima illa Ecclesiae VOX, quae particulam Filioque, Constantinopolitano Symbolo additam i ita decernente piscoporum OnVentu

ll94 Vid dissertatiora Damascenica de Processione Diritias Sancti ab Michael le vie praeposita operibus S. Joannis Damasceni pag. . . I. Parisiis Pl2.

244쪽

coram Francorum Rege Pipino in intermissarum solemnia insonuit, et nostris etiam temporibus auribus omnium excipitur. Praeierat equidem Gallis Toletana Synoclus III sub Recaredo rege i 95 , quae Nicaenum moxque Constantinopolitanum Symbolum hisce verbis praeditum Nui a Patre Filioque procedit u recitaverat Sed et recitarunt postea cum eadem adcditione Concilium Toletanum VIII. 196 Emeritanum i 97 Toletanum XII et XIII. Bracarense IV et rursus XV. Toletanum Sortita est quoque Latinorum Sententia propugnatorem Carolum

Magnum i 98j. Hic legens Acta Synodi VII et in iis professionem haras ii, qui Spiritum ex Patre

per Filium procedere asserebat, hosce aliosque articulos censoria animadversione dignos existimavit, quippe qui obtectam saltem et ambiguam processionis ejusmodi notionem exhiberent. Consultius tamen rescripsisse 199 credimus Hadrianum I., qui rem ad vivum minime resecans in culpabilem Tharasit Synodi qu Fidem Caesari ostendit uoo . Haec pro instituto nostro satis dicta arbitramur, ut mira innotescat Ecclesiae sollicitudo non modo in profanis vocum novitatibus devitandis, sed in iis be-

245쪽

nigne excipiendis, a quibus major doctrinae claritas mentibus Fidellium assulgeat mira profecto, atque unius Apostolici magisterii propria sermonum Domini declaratio quae illuminat, quae parvulis intellectum dat suo i).

204 Ps CXVIII. Reliqua doctrinae capita videsis apud Patres, o TheologOS.

246쪽

CAPUT V.

DE RITIBus CCLEsIAE, CHRISTIANORUM MORIBUS ET DE ECCLESIASTICA DISCIPLINA.

S. I.

Templa Christiana.

Ρacata a Constantino Aug. Ecclesia, et quieta ab hostibus Republica, augebatur in dies fidelium inultitudo aucta vero, Sacrarum aedium egestatem et angustias , quibus pressa vel potius obruta fuerat expostulare videbatur. Huc igitur animum adjecit Imperator, Ut pa a semetipso christianae plebi impertita non incommoda, non ignobilis, sed pergrata et honestissima haberetur ut addita ubique religionis monumenta clausa inanium Deorum ana, aut Veri Numinis cultui adjudicata, Aedes denique vel a solo exstructae, Vel restitutae, dum aperta, unificentissime voluntatis iii dici praeberent, si delium votis, pietati, atque ornamento Cumulate satisfacerent. Plura sane per totum Orientem Templa condidisse Antiochiae, Nicomediae , Iuliopoli, in Faenicia ad Mambre, atque alibi ex scriptoribus synchronis ediscimus; testemque habemus Eusebium, non postolorum modo Mardirium uouin

247쪽

Constantinopoli aedificasse, sed alterius etiam ingentis Ecclesiae fundamenta jecisse, quam OVO opti-m0que auspicio sanctae Sophiae, Jesu videlicet Servatori, qui Sapientia est Dei Patris, postea dedicavit. Veria in perpetuae pietatis majestatisque monumenta non aliunde petimus, qui Romae huic inclytae, cui omnia cedent miracula terrae versamur. Nihil enim non cedit Basilicis regio sumptu, ingenti opere diviti, supra quam credibile est, culili passim spectandis

quae aut ab inchoato Xstructae, aut veteri superstitione rite expiatae incomparabilem domus Dei decorem indueriles Religionem terrarum dominam, Urbem gentium omnium Principem vel invitis suadent et Constantinianum nomen, quo hodie etiam insigniuntur, uini Ortalitati commendant. Quae ana Gentilia clausa aut satiscentia reliquit Constantinus,

Theodosius posterique Augusti pernobilia exempla

intuentes ad veterem splendorem revocarunt; binaeque ab Honorio additae leges anno 403. ut nulla ubi libet empla amplius diruerentur cum noVa Operum molitione detersoque squali ore Fidelium religioni, ac pietati patere deberent.

202 Aedes nempe in quibus martyrum cori)ora inhumata fuerant. Ita sacras aedes mar m memorias latini Μαρτυριο graeci appellabant, quam postemam vocem latini etiam in posterum usurparunt; quo Domine veniebant quoque sacra oratoria Supra martyrum sepulcra ruri extructa quae deinceps in Paraecia evaserunt. Non desunt inter veteres qui aedem sacram dicerent F υρι G OV undo a P. latinos Dominicum. s. Conc Laodic. c. 28 Eusebius Hist. Eccl. lib. X. edit. Cantabr. Augustinus serm. 45. de verbis Apost Salvia

nus lib. 2. de Providentia. sc t tem la τα ατιλικα aedium sacrarum nomina fuere. Hisce aedibus addicti, κληρι κο Μαρτυριο Vapud Orientales, Martyrari apud occidentales vocabantur.

248쪽

S. II.

Τemplorum Orma.

Laxatis exornatisque Ecclesis formatio esse solebat oblonga, et ad navis similitudinem 203 ,eaque apud Veteres homica suo j audiebat. Non ita tamen exstructio ejusmodi erat in deliciis , ut non ab ea recederetur, rotundamque edificari jussit Constantinus Ecclesiam Hierosolymis, aliam quoque ad octaedri formam 205 , et diversimode ali

bi Templa haberi ceperunt luo 6j. Ad situm quod

attinet major aditus occidentem, Ara vero Orien-

205 Vidd. Constitutiones Apost lib. 2. c. l. et CL Clampinius selera monumenta T. I. Romae 4690. ubi sormae Ecclesiarum S. Pauli extra maenia et S. Clementis tabulis prostant. 204 Quae graecis Δρομ O cursus et pervagatio. 205 Antiochiae. Vid. Eusebius in vii Constantini lib. III. cap. b. et seqq. pag. 597. et seqq. T. I. Scriptor Hist. Eccl. edit. Cantabrigiae 4, 20 et cap. 50. 206 Ad instar Crucis ut Constantiniana Basilica XII. Apostolorum Constantinopoli, et ea quam S. Nam alius apud Aroerum construi jussit, Cest Ecclesia Cathedralis cujus mentionem facit S. Gregorius Turonensis lib. 2. c. 46. II ist. Francor pag. 69. edit Maurinae, Lutectae Parisior. 4699, hisce verbis . Hic S. Namatius Ecclesia in quae nunc constat, et senior intra muros civitalis habetur, suo studio fabricavit habentem in longum pedes centum quinquaginta, inlatum pedes sexaginta, in alium infra capsum usque umeram, Pedes quinquagintari in ante absidem rotundam habens, ab utroque latere ascellas eleganti constructas opere, totumque aedificium in modum crucis habetur expositum. Habet senestras quadraginta duas columnas Septuaginta Ostia octo . . . . arietes ad ullarium, per Sar- Furio, ex multo marmorum genero cxornatos habet.

249쪽

CAP. V. S. I. 39

tem spectabat; sed hoc rursus non Ubicumque terrarum , cum de Ara antiochaerii Templi ad Occidentem Solem conversa Socrates, et Uterque aullinus yrius 207j, ac Nolanus 208 , de suis aeque testenturo neque exempla desideranda sint Ecclesiarum a boreali in meridianam plagam Vergentium. Unde hoc inferre juvat, quod licet Auctor Constitutionum Apostolicarum empla in orientem solem

jusserit exstruenda, Communem tamen consuetudinem inducere nequiverit, quam ingens necessitas, aut locorum opportunitas interdum non praetermiserint. S. ΙΙΙ.

Templorum artes.

Quatuor praesertim partes cclesiis esse solebant. Harum prima exterior ambitus, qui Narthexaudiebat, A tria externa complectens, et in qu amplum conspicuumque Vestibulum, magnum vestibulum, ac introitus princeps ab Eusebio, aliisque Graecis Scriptoribus est appellatum' primo obVersabatur Inde ad Ecclesiam progredientibus spatiosa erat area, quam Graeci aulam, Latini atrium, et in Iussium dixere, quam porticus circumsepiebant, attollebantque Columnae. Hic primarii ex paeniten-

207 Vid. Eusebius Hist. Eccl. lib. X. . . et . praesertim pag. 472. edit cit. Cantabrig. ubi prostat honographi Templorum

250쪽

tibus consistebant et in Atrio vel in porticibus ingredientes cclesiam deles, a qua ipsi prohibebantur, Veniam misericordem, precumque subsidia efflagitabant. In media area fons qui apud Veteres et Cantharus, et Phiala, Christicolis Templum ingressuris abluendis cui tandem loco VII circiter Ecclesiae saeculo defuncta Christianorum

corpora mandari Caeperunt. S. V.

Partes internae.

Primum erat in Ecclesia pronaon sive, ut Craecis placet, narthex, quam latine serulam dixeris, locumque peropportunum supplicantibus, XOrantibus nocturnasque vigilias agentibus praebebat; sed et suppeditabat alechumenis, secundique gradus paenitentibus, qui Audientes nuncupantiar; Deque inde prohibiti Judaei, Gentiles, haeretici et Schismatici utpote qui Scripturis legendis, reci landisque sermonibus afforent. Nobile Di alteram Ecclesiae partem constituebat quod dicebatur αος sive, ut dici assolet, navis ab interiori arthece ligneis repagulis distincta, in quam aditus a Narthece dabatur Per portas, ut Vocabantur, speciosa ac regias, quas appellationes diversimnio de intolligunti ruditi. Erat id loci tertio paenitunt iam ordini substrati nenipe, qui dimittebantur statim ac finis sacrae concioni daretur, et ad Episcoporum genua provoluti manum

SEARCH

MENU NAVIGATION