장음표시 사용
261쪽
virtutis fastigiuin, quo jam proVecti suerant, superarunt. Hisce armis pietatis ac mansuetudinis, quae nemo inter mortales inepta non ju dicasset Ecclesiam, quam acquisivit sanguine suo, Principatibus et potestatibus undique insurgentibus Deus reddidit inexpugnabilem, et Cum pacem a Constantino elargitam Arius meridianus Daemon perturbaret, et ad Dominici Gregis caulas infremeret, OVES SUBS
Lupis non diripiendas in Lupo ipsos pusillo regi
supremus omnium arens leniendos tradidit. Populum hunc acceptabilem, bonorum IU Operum Se Ctatorem Tit. 2.14. et admirationem ab invitis quoque expromentem egregiis laudibus prosequuti sunt Lactantius, Cyrillus ierosolymitanus, Ambrosius, et innumeri, qui gloriosam Ecclesiam non habentem maculam, neque rugam heS.C. 5. 25. jure meritoque adversariis omnibus internoscendam colendamque obtulere. Veruin quod de sua aetate querebatur Hieronymus, amplificata I cclesiae opes et divitias, virtutes e contra fuisse imminutas minim diffitemur. Multorum enim animos sen-
sin extenuaverant prava haereticorum Consuetudo, multaque Veterum instituta, Barbarorum incursibus, et Principum arrogantia, quae late in Ecclesiasticam potestatem invaserat, deperierant. Sexto deinde saeculo oriente, permixti barbaris victoribus Christiani indigena morum severitatem asperitatemque suavissimae Religioni inimicam induebant; quamobrem avitas senescere disciplinas, proscri-
262쪽
planaque reviviscere passim superstitionem, quam- maxime dolendum erat. Degeneres exterorum, degenere nOStrorum mores in eam denique mollitiem
defluxerunt, quae gravissima Christiano populo mala peperit, ejusque historia in saeculis IX X et XI.
laedavit. Non ea tamen obscuratio secula est,initae
conspicua pietatis ac virtutis uni in in Ecclesiam nullo non tempore immissa adimere posset, et iniqua loqueretur qui pientissimos in exemptu in viros omnigenaeque Virtutis duces atque magistros in depravatae etiam consuetudine Christianae Sodiestati denegaret. Qua in re praesto fuit Ecclesiae Monachorum institutio et propagatio, cum vel ab hujusceperiodi exordio universum sere errarum orbe in pervadens Catholicae doctrinae integritatem, primaevariique fidelium sanctimoniam, qua intulerit, qua foverit, qua demum instaurarit.
Monachorum familiam duxit Antonius , quae ab Igypto unde ortum habuerat late propagala debaccanti ubique terrarum libidini adversabatur, et in Pacomio Machario, in monio aliisque Antonii adstipulatoribus ain asper uiri tamque horridum vitae genus emollitis mortalibus Ostendit, ut admirationem magisquam imitationem Consequi posse videretur. Victum enim vel emendicatim, vel ma-
263쪽
nupreti agricolarique opere quaerere jejunia hebdomada tota producere, herbis in ipso cibatu ac leguminibus Vesci, sitim, quae Urgeret, aqua PTO-ssuente restinguere, noctes insomnes agere vel nuda humo cubare, auctoque supplicio, in singulas vel dies vel horas flagellis quam asperrimis caedi, et impexis capillis, quali id vultu, id omne refugere quod ullum posset adflictae carni levamen Diarre ; hae novorum alletharum exercitatione , haec studia quae recensere longum seret, eXtra Catholicae Ecclesiae sinum non expressa sed adumbrata inquirere omnino irritum. Hanc vivendi rationem tradiderunt in Ponto et in Cappadocia Basilius Caesariensis, in Palaestina Hilarius, in Mesopotamia Aonas , sive Eugenius primus apud Syros, perinde ac Antonius apud Egyptios, monachorum arenS. S. XIV.
Non ab Auctoribus suis sed a locis in quibus degebant, nomen invenerant onachi, a Thebaide, ab Egypto, a Nitria, Tabenna, Casio ad Antiochiam monte, a Palaestina, aliisque quas obierant plagis, vel a diversis quibus inhaerebant, institutis, cum alii angustis in cellulis, alii defossis in specubus, hi in hominum consortio, illi demum per incultas solitudines errantes, suturamque CiVitatem inquirentes, vilam exagitarent. Qui ab omni societate remo-ΤΟΜ ΙΙ. 1
264쪽
t solitariis cellis antris, et tentoriis abdebantur, iis
Anachoretae nomen erat communis Vero aurae
denominatio, si plures eandem solitudinem alii ab aliis paullulum dissiti tenerent, unde aura Vasto ambitu conclavia invicem distincta, et domusculas amplectebatur. Aliud eorum genus, qui Caenobitae a Caenobio seu a contubernali quadam vitae ratione audiebant, omnia habentes communia et ab unius Senioris nutu pendentes. Fuerunt et Sara
baytae gyptia appellatione Remoboth, hique bini,
terni, aut quandoque plures simul convenientes arbitrii omnino sui erant, et cum veteribus minime probarentur, infida Monachorum progenies appellabantur. Hisce dissolutiores fortasse Cirovagi quos in omni vita huc atque illuc abberrantes, Vaga instabilique sertuna usos, deliros Vere, inSaDO-que spiritu circumactos dixisses. At mirus Oenitentia ardor in desertissimis Syriae ac Mesopotamiae solitudinibus non deserbuerat in quibus multi mortales sub diu durantes, herbido tantum cibo contenti, quem sola falce omnium instrumentorum instar sibi comparaVerant, et ascentes Vocati, Uraenam mundi licentiam, degeneremque monachorum relaxationem arguebant Alexandro Constantinopolitano atriarchae debentur caenietae,
idest insomnes Monachi qui tripliciter distributi, alii alios excipiendo, dies noctesque Divinis jungebant osticiis, et de insignibus Monasteriis, de Studiens inprimis i quod vir inlustris ut consularis
265쪽
Studius erexerat j gloriati sunt. Sed omnino singulare fuit eorum genus ac nomen, qui Stylitae si vo Columnales appellabantur ut exemplo Simeonis Sty-litae Columna incumbebant; neque id e pecu liaris Instituti ratione, ut nonnullis placuit, sed exquisita paenitentiae accessione.
In ea fuit sententia Hieronymus, MonachorUm disciplinam ad occiduas regiones cum Athanasio devenisse, qui ab Arianorum furore Romam aufugiens, ad fraternam, quae in Egyptiis onachis vigebat, conjunctionem remitas adduxerit Faverunt inceptis Galli, saverunt majori animorum aestu Itali, auctore praesertim incentoreque tum re tum verbis Martio, qui Turonensem piscopatum gerebat, et ad cujus funera duo onachorum millia Se se insueto prorsus spectaculo constipasse dicuntur. Lericensis Monasterii in insula maris Mediterranei extremae Phocensium Provinciae adjacente Conditor uitionoratus ad Arelatensem Cathedram anno 26. Vectus inclyti in assiliensium Urbe asceterii vir non minus illustri Joannes Cassianus Saec. V. in Gallia hospes, qui Monachorum millia quinque rexisse traditur. Sed praestantissima ad Monachorum propagationem , ad Virginum caetus promovendos fuerunt excinpla et scripta Hierony-
266쪽
mi qui praecepta in solitariam Vilam bene multa literis suis consignavit hinc celeberrima Monasteria excitabant Italia, Gallia, Cermania Helvetia ex quibus praecipua Luxodens in Burgundia, Boviens in Italia soruere.
Monachorum incrementum per Benedictum.
ProVexerunt magnopere Monachorum disciplinam Saeculo VI. Caesarius, Aurelianus, FerreolUS, Columbanus aliique non pauci qui Sodales Virginesque De Sacras ad certas vivendi normas exegerant; quorum autem labores et studia longe excessit insigne illud monasticae disciplinae ornamentum et columen Benedictus, quem occidentales populi monasticae disciplinae ab inchoato restitutorem latentur. Hic Nursiae ortus in Umbria pontificia ditionis provincia, Romamque a parentibus studiorum gratia missus, plurimum sane in omni doctrina profecit, qui Moyses alter, ingentis populi legislator futurus erat, adeoque brevi prosanae conversationis, frequentissimique totius terrarun or- his theatri perlaesus est, ut ad locum qui Sublacus audit, abditissimoque specu secesserit, ibique aliquamdiu delitescens arctissimae illius poenitentiae, quam in omni vita secutus est, solida suntlamenta jecerit. Inde anno 28. prosectus Montem Cassinum petit, quem ex turpi Idololatriae recepta-
267쪽
cul egregium Christianae virtutis domicilium reddidit locumque peropportunum existimavit ubi per- celebrem illam ordinis sui regulam, quam fidelem
Auctoris sui imaginem et historiam cum S. Gregorio dixeris, consceret. Inde novum Dominici agri seminarium , inde arbor illa excelsa et undique palens , quae flores, seUctusque SUOS UO IUO- versus effudit, cujus umbra omne dignitatis, sapientiae virtutisque fastigium protexit. Insignia hujusce ordinis benefacta acceperant Galliae a Mauro, Sicilia et Sardinia a lacido Anglia ab Augustino et Mellito, Italia cum aliis regionibus a Gregorio Magno, qui aliquo temporis intervallo ad illius praescriptum vixisse creditur. Neque minus acceptum refert Germania a Bonifacio, qui cum ad Christianam Veritatem eam excitaret, addidit hisce eximiis meritis Coenobiorum aedificationem et curam, quo nil utilius nil solidius ad enascentis Religionis incrementum existimabat Bonifacium qui Feristariense, uidense, aliaque extruxerat monasteria secuti sunt Suidbertus, et illibrodus, quorum alter Ne-erdense, alter sternacense, fundavit. De hoc ordine nulla conticescet posteritas quot et qUae perfugia gravibus disciplinis amaenisque literis praebuerit, quae aut vi temporum deletae , aut barbarorum inhumanitate huc atque illuc exsultantes custodem ac vindicem Benedictinorum sodalitatem, immortalibus operibus editis, adhuc eloquuntur.
268쪽
Qui ex Monachis sacricolarum numero essent adscribendi arctiori vinculo Episcopali obstringebantur auctoritati, quae Caenobia vel Sacerdotio carentia jam antea complectebatur; et privilegiis quantumvis aucti a Pontificibus, atriarchis, et Bugibus, non id tamen consequi potuerant Monachini ab Episcopali potestate eximerentur. Huic potestati, non quoad spiritualia sed quoad temporalia, a Conciliis Gallicis qua Clodovae temporibus habita sunt, aliquid suisse detractum existirnat Thomassinus. Primo hujusce immunitatis exemplo donavit Adeo datus otiti sex anno 670. Onasterium B. Martini altero Zacharias P. Germanicum Caenobium uidenses, quod omni piscopali jure solutum, et a Bonifacio ipso Archiepiscopo et undalore rogatus Romanae Sed proxime subjectum Voluit. Ex longinqua etiam vetustate Carthaginiensis Ecclesia, quam Primatis piscopi dignitas ornabat, ut aliae omnes , quae in Africa erant, veluti
matrem rex erebantur, Onasluria totius Africae insidem suam susceperat, neque Diaecusanorum Antistitum uribus teneri sinebat quae privilegia mullo antea a Conciliis Carthaginiensibus, quam a Romanis Pontificibus prosecta sunt. Eamdem potestatum in multa Monasteria Constantinopolitanus Pa-
269쪽
triarcha Saec VII exercebat, vicariam Vero Patriarchalis Exarcha, quem ille Sacris illis Sodalitatibus praefecisset. Non omnia armen , sed Coenobia illa Patriarchali ditioni permittebantur, quibus vix conditis atriarchalis Crux esset praefixa id erat apud
Clericos, quos vitae institutum a Monachis distinguebat, Canonicorum nomine distinguere consuevit Graeca Ecclesia eo quod eorum nomina in Templorum matricula Graece Canone, Calalogo hieratico describerentur. Cum ero VOX Canon regulam etiam sonet, idcirco qui peculiari vivendi norma certisq. regulis continerentur, Latina cclesia Canonicos appellavit Coliabitatio eisdem cum Episcopis, vitae ratio haud procul a monastica, praecipue autem partes indefessus cum piscopis ac splendidior rerum divinarum cultus unde Ecclesiae sere cognatum ordinem Canonicorum Regularium unusquisque sentiet. Fovit quam qui maxime ac provexit instituta ejusmodi Augustinus in Hypponensi Ecclesia, deditque populis occidentalibus usebius Vercellensium Antistes, quem plurima ubique erecta Clericorum Collegia secuta sunt. At cum Canonicus ordo temporum acerbitate, et barbarorum impetu varie amictus sit, ac primaeva hominum studia de-
270쪽
ferbuerint, omnia instauranda suscepit Gro decandus etensium Pontifex peculiaribusque praescriptis anno' et munienda Clericos itaque Canonicos ad contubernii et triclinii communitatem reVocat, Canonicas horas persolvere, statisque temporibus in
Conclave quoddam i Capitulum dicebant' adesse
jubet, quo selecta e Sacris literis, vel Sanctorum Libris, connaturale religiosis viris pabulum, exciperent. Ad hanc normam Canonicorum disciplina
a Gallicis, Anglis, et Germanis piscopis redacta ubique increvit, ubique effloruit, regioque patrocinio Caroli agni, Ludovici ii, et exornari promeruit 219 -
2l9 Ea fuit Monachorum virtutis opinio primis Ecclesiae Saeculis ut piscopi strictioris disciplinae amatores monasticam Severitatem clericalibus officiis vellent consociari. Neque remittebatur eadem severitas aut regularis observantia , si qui ex monachis ad episcopalem apicem esserrentur quin potius irrecusabili auctoritate, quae ex germanae Virtuti opinione oritur, pollentes in maximis rei vel christianae vel publicae temporibus hac reticorum pertinaciam infringere, sactiosorum centiam compescere, et ad Regum animos pro hono Ecclesia sibi viam parare valiterunt. Ad literas et ad graviora studia se se paullatim conserentes, aedificatis oplimarunt artium ludis, et hi bliothecis institutis, ditissimam doctrinarum supellcctilem congesserunt Plura hic adderem sed nec tempus, nec locus. Illud tantum praetermittere nequeo, Monachis qui nunc inutiles ab sciolis vel impudenter vel invide clamantur, omnium monumentorum, quae ad rem pro sanam et sacram pertinent, tutelam incolumitalemque deberi.
CU Mabillonius in opere Annales ordinis . Benedici Lucae 4759. et in alio opere edito cum Luca d Acher et inscriplo incla Sanctorum ordinis S. Benedicti seneliis 255. Gabriel Pennoltus in opere cui titulus Generalis totius ordinis acri ordinis Clericorum