Institutiones historiae ecclesiasticae N.T.

발행: 1837년

분량: 381페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

nato solo, quem totius mali principem in Venerat, maxime culpato, Sanitatis recuperandae optionem liberam coleris secit u Decretum hoc Ilomanae Synodi cum irritum reddere non possent Donati Stae, infirmare sallem ac inminuere studuerunt Conquaesti apud Caesarem, neque judicis severitatem, U-que inquisitionis studium in Patribus eluxisse, sed omnia suisse celeritatis et sestinationis plena et cum molestiam Constantino quotidianam exhibe-

Tent, eo rursus clamoribus adduxerunt ut causam

de Caeciliano instaurari pateretur, piscopo Undique in Gallias vocaret et Arelatu ad reni finiendam convenire uberet. De hoc conventu, etsi Acta perierint, nihil Donatistis gloriandum fuisse, Ovum potius veritati testimonium prodiisse comperi

mus ex Epistola 2 28 Patrum ad Silvestrum, quam apud Harduinum legas. 229 j.

228 CL Petrus Coustantius in epp. Romanor PP. T. I. coli. 527. et Seqq- 229 Nullus cum dolibus, nullus inter se ipsos Donatistarum consensus i nam ut sectas aevo Obliter alas praetereamus duae certe factiones flagrarunt, quarum altera Primianum altera Maximianum Sequebatur hi omnes non modo catholicis, sed crebris molibus Rei- Publicae infesti evaserant, a laque a Constantino lege de Basilicis Sectae huic auserendis, quas nondum amiserant, armis decertare ausi sunt; unde ortum habuere Circumcelliones, suriosum temerariumque Donatistarum satellilium, ex infima populi sorde haustum , perdita agrestium latronum manus, ad omne acinus congregata, quae odio in Catholicos, flagitiis in omnes per totam Africam diutius est debacchata De essi aena ac praecipiti, qua in Christianam plebem serebantur rabie, hoc satis habeas, os ad caedes ruere solitos hoc sonit ti Deo laude eoque tanquam a iuba ad nostrorum excidium con-

282쪽

Initio hujus periodi emersit Ariana haeresis, quae postea Principum auctoritate armari cunctasque terras pervadere potuit, educta primum ab Ario 230 Sacricola Alexandrino in quo doctrinae, facundiaeque praestantia cum versutia animi insidiosissima quam superbia interdum et iracundia

citari. Quin o alii id mirari l cet furialium hominum exemplum cum cnim Idololatriae notam ct infamiam Catholicis creare studerent, ipsi

insuetum vita fastidium jactare, ab idolorum contemptu mortem et martyrum gloriam quaerere cum Vero eorum multi Paganorum se- Slis inaniiscchantur, non tam evertendae superstitionis, quam mortis oppetendae causa, quidam se se interficiendos armatis viatoribus objiciebant, aquis elium et igni se committere quotidianus fuit multorum ludus. Sed cum ex hac agrestium praedonum libidine factionem omnem in summum dum adduci intelligerent, Donatistarum, proceres, motus adeo incompoSilos cruentasque turbas cohibero student et a Taurino comite publicis legum habenis reprimenda precantur. Addunt quae ad majorem sectae fidem, et laudum apprime facere posse viderentur, se illam nempe esse Ecclesiam On liabentem maculam Neque rugam, praeter quam nullus ad coelum aditus pateat, et qui per schisma tantum a Pelii cathedra secesserant, OS Sentonii an Constantini in os prolatam, acres quoque crimen illud cunullant, alidumque sacramentorum ni inisterium iliis solummodo concedunt, quos vitae sanctimonia praestantiores efficeret; unde invalidos osse Diinistros qui Donato repugnarent, et Catholico qui ad eos accederent, lustralibus quis renovalidos, veluti corollarii loco consequeretur. T. cili. alterini in opp. Noristi.

250 Presbytero Alexandrinno Ecclesiae. Vir doctus imprimis civi0quens, at animo vafer ac subdolus, invidus, iracundus su Perbus.

283쪽

prodebant conjungebantur. Vastus animus inais alta percupiens, et delatam , quam anhelabat, Viro pientissinio Alexandro Alexandrinam sedem indignatus Clanculum primo et fraudolenter, propalam deinde veneno suo mortales aggredi, capitalique errore imbuere, qui Aeterno verbo divinitatem 231 superna attribula, resque divinitus gestas inscia retur. Duplici perculsus synodorum sententia, Vas Alexander Alexandriae coegerat anno 19. Vel 32o, in Palaestinam se recipit, quam fere totam pluresque in ea piscopos in suas partes Vocat. Ex iis vero qui venes cum hominem complexi sunt, nullussa grantiori studio incensus est quam Eusebius Nicomediae Antistes in Bythinia totus in eo incumbens, ut Arius Alexandrinae Sed restitueretur, et subdolus Constantino auctor, ut concordiam si conventio esse possit Christi ad Belial inter Alexandrum et Arium datis literis constitueret

Ejus damnatio et Nicaena SynoduS.

Ast cum ab Osio Cordubensi, qui lexandrinae synodo an . 324, sententiaeque ab Alexandro iii Arium habitae libenter subscripserat, Imperatori renunciaretur, Omnia per fraudem ab Eusebio perpetrata esse, ille vero Ecclesiam ab omni contentio-

25s Vid Epiphauius haereri 69. edit Pelavii pag. 266 Τ. II.

284쪽

ne et ille liberare gloriae sibi Verteret, Nicaenam synodum Oecum aenicarum primam, auctoritate fretus Silvestri Romani Pontificis, iii dixit antio 325. 232 solemnisque ab ea prodiit catholicae veritatis consessio Verbum seu Filium Dei esse homousion ejusdem nempe cum Patre substantiae, Deinde qui haeresim deturbaverat, Optime de Ecclesia meritus Imperator, haereticorum principem in Illyricum exulare jubet; sed ob sollicitas Constantiae sororis preces, quas Presbyter quidam arianae sectionis callide incitaverat judicii severitate lenita, rius ab exilio revocatur anno 327. Novam duciam haec Imperatoris remissio novos spiritus attulit piscopis perduellibus, qui occasionern captantes celebrandi

Encaenia Templi Hierosolymitani, hisque persolutis,

anno 335. Constantinopoli Conventum agitant, O munionemque suam Ario impertiunt, audax sane facinus ingeminantes , cum Tyri jam antea injuria damnassent Athanasium, qui Alexandrum in lexandrino Pontificalia, et in ad intrabili repudiandae arianae pacis constantia secutus fuerat. Celerum diuturna impunitate Ario seu non licuit qui dum ad Constantinopolitanum Templum tumenti astu accederet, obscaeno horrendoque morbo Correptus, dissus is visceribus, perditum Judae proditoris exitum repraesentans, mediusque crepens triumphum,

285쪽

quem sibi suisque paraverat, vindici Deo, invitus dedit anno 336. 233).

S. X.

Haeresis vices sub Constantino.

Protectam imperatoris patrocinio Nicaenam s-dem cum aperte aggredi non auderent Ariani, novas calliditates, quibus solis pollebant, novaqUe Onsilia versantes, mendacique criminum confictione, strenuos Catholicae veritatis propugnatore persequi, gradu movere, sibique faventes intrudere nisi sunt, et Eus thatium Antiochaeriorum Antistitem actioni adversantem, piscopali dignitate privare, graVique aerumnarUm pondere opprimere potuerunt. Nullus autem gravioribus assectus est damnis et infortuniis quam Athanasius, cujus magnum apud Omnes nomen ad infamiam homicidii, adulterii, seditionis et sacrilegii, variis calumniis instructis pertrahere, adscitisque in lacinorum societatem Meletianis, qui centies causa ceciderant, extrema discrini in sortissimo viro intendere non destiterunt Atque ut nihil ad ejus exitium deesset, de quo tam acerbe tam crudeliter cogitabant, per synodum anno 335. Tyri in haenicia coactam diis , CCUSationibus, et maledictis subscribendum , hominem-

255 Vid. Travasa in ostoria critica delia ita di Arrio Primo resiarca dei quarto secolo senezia 4746. s. Natalis ab Alex. . IV. II ist. Eccl. p. 24l edit Lucae 750.

286쪽

que integrae sciet, egregiaeque pietatis ab piscopali apice juclici insigni turpitudine notato deji

ciendum curarunt, nullisque pepercerunt artibus queis captus Vel ipse Caesar nemo est enim qui non aliquando labatur, non aliquando caecutiat Athanasium insequenti anno Trevirim, quae Galliae Bel

gicae est civitas, relegavit a 34ὶ

Sub Constantio.

Sed posteaquam Constantinus vita lanctus est, haeresis quae inter insidiarum latebras delitescebat iterum erupit, adeoque circumventionibus resby-ttiri cujusdam Ariani , Constantium Imperatorem, occupavit, ut nihil de ejus patrocinio sibi spondere non posset Pepercit ea quidem occidentalibus provinciis quana diu Constantini, et Constantis Nicaenae fidei assertorum imperi paruerunt Orientales vero plagas, quas Constantius actioni addictus tenebat, acerrime di VeXavit, et Catholicis avulsis Pastoribus, sectariisque suppositis, electam vineam demoliri, partemque Domini conculcare non tistitit ΙΙanc vim atque injuriam resules sanctissimi su- hidro Paulus Antistes Constantinopolitanus marcellus Ancyranus, ut Athanasius Alexandrinus qui

254 Legantur puta .rallianasii contra Arianos de divinitate usu Chiisti.

287쪽

post Synodum Sardi censem a Constante in pristinum honoris gradum restitutus, inde necato rincipe anno 350, rejectus est. In idem satum alii or-lliodoxi Episcopi, concessere sius Cordubensis, et Vel ipse supremus Antistes Liberius fallacibus Arianorum sermulis, et Athanasii damnationi adversantes ideoque a Constantio, alter Sirmium, alter Be

rea eam in exilium pulsi a 35ὶ

255 CL cit Alber diss. X. T. I. pag. 379. o diss. X. de Liberio Papa et si Cordubensi Episcopo ibid. pag. 44l. Con-

Sulatur nostra nota su p. 56 pag. 40. ubi de Liberio. ac saevitia grassabantur Ariani , quae nonnihil tepescere visa est cuni Perculsi a Nicaeno Concilio contentionibus et discordiis discerpti, et in varias sectas abeuntes, debilitari paullatim ac dissolvi coeperunt. Tres igitur in sacies versa haereticorum factio eos primo nobis ostendit, qui Arii sensum stricte interpretantes Unigenum Dei filium, neque

coeternum neque aequalem aut Patri similem dixere, ducem habentes Aetium nomen An Omaeorum, asseclas Vero Eunomium, et Eudoxium Antiochenum. Altera eorum pars vocem homousios a Nicaena Synodo

sapienter adhibitam renuens, homousion sufficere maluit, ut gratiae potiusquam naturae similitudinem significaret, virosque in primis no-hiles adnumeravit, Basilium Ancyranum Georgium Laodicaenum, Euslhalium Sehaslenum, quois ob dimidiatum pravitalis dedecus emi Arianorum obvenit nomen. Aliis demum neque homousion neque ho- mitision arrisit, sed homon dumtaxat ad eam similitudinem designandam, qua imago ad Archetypum suum accedit. Hi Acaciani audiunt ab Acacio Caesareae in Palaestina Episcopo, qui sagaci astutoque ingenio praeditus cum ChristicoIas omnes et ortasse etiam Constanti uni, An Omaeorum Placita valde aversantes viderei, ad illam vocem confugit, licet eamdem quam nomaei filii a Patre dissimilitudinem fateretur quo ex tempore Arianorum multitudo ad duas sectas, Ano-rnaeos sive Acacianos et Semi-Arianos redacta est.

288쪽

Simniensis Synodus et Seleuciensis.

Variae postmodum sectae ab Ariana ortae sunt inter quas distinguuntur Acaciana et Semi-Ariana 236 ex quibus sontibus innumera in omnem Ecclesiam , et in rempublicam mala diffluxerunt. Constantinus, ut iis mederetur, binos episcoporum conventus indixit, alterum Ariminum Italiae Urbem, Occidentalibus, alterum Seleuciam in Isauria,

Orientalibus. Quot fere habebat Catholica Ecclesia Episcopos circiter os, tot habuit Concilium Ariminense, qui licet aliquid in Orientales definire vetarentur a Constantino, cum Ecclesiae negotia magisquam Imperatoris voluntatem respicerent, a triplici sermula quam Ursacius et Valens inter Arianos piscopi subscribendam obtulerunt, et ab iis otii nibus quae haeretica mas)em puterent, ConStanter abstinuerunt, probato Nicaeno Synibolo, Ursaci et Valentis, et aliorum nominibus, qui obsisterent anathemate inustis. Iaec cum ageret Ariminensis conVentus, Seleuci ensis ardebat e contra conluritionibus cmi-Arianorum, et noma eorum ab Acacio excitatis qui voces consubstantialis et similis ropudians et Filii cum Patre similitudinum praedi-Cans noxam sermus in suadere satagellat Iles eo

deducta est, ut, cum nulla spes pacis assulgeret,

289쪽

CAP. VI. S. XIII. 279

Leonas Constantini legatus ad Concilium dissolvendum dimiserit 237 .

Infelix Ariminensis Synodi exitus.

Deinde Caesar, qui a tribus Ariminensis Synodi ob contemptum, ut superius innuim Us, imperium , Succensuerat, Arianos raesules Seleucia ru-

duces, et Concilii Ariminensis Legatos, Nicaeae in Tliracia ad Synodum coegit, in qua doli et minae Arianorum adeo valuerunt, ut multi ex Ariminensibus congregatis, sermulae specie quidem Catholicae, at Ariano vir reipsa aspersae subscriberent, qua a Catholicis indignanter repulsa, noVam aliam, quae Verbi cum Patre consubstantialitatem et similitudinem tolleret, Constantius arbitrium agens de de et Acacianis artibus usus Patribus iterum obtulit Immo et Valenti, qui novis fraudibus se se interserebat, aliam formulam consciendam dedit, retulitque, ut versipellem decebat auctorem , flexiloquam et ancipitem , in qua Catholicum sensum Ariminenses sunt interpretati, Arianum Ariani, actabundi iidem quod pestiferam pro innoxia doctrina venditassent. Haec vero omnia vi Ariminenses Xplo-

257 De sormulis Sirmiensibus vidd. Pelavius opusc. II ext. T. II. Thesauri Theologici pag. 505 edit. Venetii 4762 et Petrus de Marca in disia de synodo Sirmiensi, extat in ejusd auctoris pusculis editis Parisiis 68l.

290쪽

rant, Liberio Pontisci Suriamo, aliisque piscopis

per literas asseveranter significant, se catholico sensu ea prosessos esse, quae a d haereticum artana

calliditas intenderat a 33j.

Arianae haeresis vices in Occidente, mortuo Constantio.

Post Constantium, qui anno 362. decessit, Juliani electio reditum eorum in patriam, qui religionis causa exulaverant, et Athanasii redintegrationem attulit et post Iulianum, et Jovianum Impuratores altera ab Oriente extitit in Occiduis regionibus Arianorum sorti uia. Qui enim hanc lenebant Bonianae ditionis partem ad Catholicos erigendos, conculcandosque haereticos animum adjiecere iunctis studiis cum supremis Ecclesiae Pastoribus, et cum Hilario Ambrosio, et Augustino, qui nihil non est molitus, nihil non praestitit, ut Occide nitim totum artana malitia e X purgaret. Immo ullus amplius in hisce provinciis locus Arianis superfuit, si duinas Sedem Mediolanensem, in quam Auxe Iilius 239 omnium deterrimus invaserat, et nonnul-

258 De Concilio liminensi cruditissima xlat dissertatio alias laudati Corgiaci cui litulus - Dissertation criliquesct theologiqtte Stirle Concile de cimi ii Paris 4252.s259 Adversarium nactus est II ilarium Piclavorum piscopum pii contra eum librum scripsit invictissimis rationibus fulgentem. In I; oniana, aliisque synodis da inuatus est Auxetatius, ut testatur Allianusius in P. ad Pictet ina.

SEARCH

MENU NAVIGATION