Ad Alexandrum 7. Pont. Max. obelisci Aegyptiaci nuper inter Isaei Romani rudera effossi interpetatio hieroglyphica Athanasij Kircheri e Soc. Iesu

발행: 1666년

분량: 175페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

Omne adeo genin in terris , hominumque ferarumque , Et genus aequoreum , pecudes. pictaque volucres , In furias ignemque ruunt , amor omnibus idem.

Per eiusdem amoris impulsum obediunt victi sim infriora supernis maximῆ, sc terra tractabilis aquae , de haec in aerem deind8 resbluitur: aer in ignem , ac dein per poros insensibiles digesta in aethera, sublun ris substantiae portiuncula firmioris paulatim concretionis , atque coaguli particeps , rapitur altius in Coeli occultas fibras , ubi quemadmodum in animantibus fieri solet , elaborata magis magisque apponitur i, primum inde agglutinata assimilatur penitus , & in coelestem indolem transmut tur. Quis igitur iam non videt , quam appositὸ monogrammum illud vocis ΦVΛO Vniuerse adaptetur certό cum hoc paulo profundius. scrutarer , tunc illud Iamblichi verum esse cognoui , Characteres Aegyptiorum haud quaquam fortuito , aut temere , sed magno ingenio ad naturae eXemplar sabricatos esse . N in hoc vel maxime elucestit; in quo sub duabus pyramidibus contrario processu constitutis in character sphaerico subito coluri , meridiani, tropici aequator , amoris Mundi Zodiacus , id est semita patet in Sole enim maximὸ

amor viget mundanus tota denique amoris sphaera et celat ; ut vel hinc intelligeretur i, Amorem per uniuersum in diae dimisum omnibus in rebus esse . vero magna r rum in hoc Mundo sit diuersitas, necessarium est, mi , ex contrarijs sepe nasci , neque enim ulla pars.Mundi alteram odit, nisi amore sui , ut pulchrE in explicatione conuiui j Marsitus docet , & rursum eum contrariorum .

maxime affectricem causim, unde illud Plautinum oppido

eleganter.

Diua Amriba hominum , Deorumque mis, e Aa, salus , rursum eademque est 'Pernicies , Mors, interitus i mare testus, Caelum, sidera Iouis quacunque templa colimus , eis. ducuntur Nutu , m obtemperant .

Hinc Orpheus in Agronauticis non sine causa,: hunc amorem, ut Mundi Genium, & magum antiquissimum Μὴ laudat. Cum enim Chaos ante Mundum possierit, ante 'tur. num Iouem, di coeteros Deos , Amorem sane in sinu ipsius Chaos constituit, tanquam Chaoticae euolutionis Animam .

Eundemque definiuit , ut principium , t quo Iesinformis ornamentum, suamque persectionem desdm t. Sed ham susus explicemus. ' . Notum est ex Theologia Aegyptiorum, omnia quomodocunq; Mbonum participantia , primum praecedere bonum , quod quidem nillil mum&imaliud est, quam ipsem bonum illud, quod omnia appetunt , vltra quod, s.ci. ' L uti

112쪽

SAPIENTIA AEGYPTIORUM

Deus omita continet Mest omnia inominus . Inferiori continentur in superiorisbus a

per inretio. xa ascende. hant ad sua

uti nullum aliud ens est , illi neque bonum ; prima videlicet causa mu'sarum; haec veris causa sine bonitate nec consistere , nec concipi Vlla ratione potest t, cum bonum sit diffusiuum siti, unde rerum omnium productio, producere autem minime posset , nisi in se contineret omnium tum productorum, tum producendorum multitudinem , Cum n mo, quod non habet,dare possit. Quae omnia pulchre per Heliotropia Linti , Acaciae, Perseae flores & folia, quae occulto quodam motu ad coelestia corpora seruntur & conuertuntur , quibus tota tabula , tum Bembina , tum Obelisci reserti sunt , innuuntur. Hinc aperid patet , omnia esse in Deo , Deum in omnibus omnia , omnia idem in omnibus , dc

quodlibet in quolibet, Siquidem in Mundo Anselico , seu intellectuali eadem sunt entia , quae in Mundo. sensibili , sed spirituali & inuisibili

modo; In Archetypo Mundo Diuino supramundano, increato, infinito , incomprehensibili , tum Angelicus , tum sensibilis unum sunt , & simul, modo diuino de persectisTimo. Iidima ergo monstrant superna , corpora lia declarant intellectitalia Be inuisibilia ,& per ea , quae sana sunt , conspi ciuntur. Atque haec causa fuit , cur Aegyptij sensibilibus inserioris Mundi simulacris, varia transformatione constitutis, usi sint: nam per ins riorum de terrestrium naturas & proprietates Aegyptij astendebant in naturas de proprietates superiorum de coelestium 3 sunt enim haec inseriora externa & visibilia exemplaria , superiorum notae & inuisibilium intern rum symbola , quibus a corruptibilibus ad incorruptibilium entium vise

tutes traduccbantur; nouerant enim totam creaturam , & hanc vastam

Mundi machinam , in qua Creator omnium Deus inuisibilis nobis se videndum, audiendum, gustandum, odorandum Et tangendum exhibet, nil aliud esse, quam vibram Dei, & interni paradisi figuram de ectypon; quod vero in archetypis omnia inuisibili spirituali modo , quae in Mundo sensibili , corporeo induta amictu apparent , contineantur ipsum naturae lumen ijs probabat et Cum enim quadruplicem Mundum statu rent, Archetypum , Intellectualem , Sidereum S: Elementarem, unumque in altero intuerentur , certe inseriores a stiperioribus regi , viriumquisitarum influos susti pere, non poterant non nosse, ita ut ipsa Archetypa dc Opifex omnium mens & coelos, stellas , clementa, animantia, plantas, metalla, lapides, infinitae potentiae suae virtutes exind8 refundat, per Fun dum primo, deindὸ per Deos uti aiebant secundos, id est, intelligentias, adeoque per continuum ascensura descensumve, nunc ex Deo ad Creat ras , ex intellechialibus ad externas sermas , veluti a centro ad circum-firentiam deuoluebantur; modo ex infimis rerum aspectabilibus formis ad inuisibiles formas , veluti ex circumserentia ad centrum serebantur, adeoque vel in uno seminis grano totum uniuersum intuebantur. Sicuti enim in uno inuisibilis seminis grano arborem totam cum radice, isun co, ramis, solis, floribus , fructibus complicatam intuebantur , ita in intellectit naturam omnium inscriorum rerum formas & semina modo

113쪽

HIERO GLIPHICA. 93

spirituali seu intellectuali complicata contemplabantur ; cuius symbolunta erat phallus in Obeliscis, & in Tabula Bembina exhibitus , quem inte, lectualis Mundi simulachra praserunt , vel appositum habent , quo rcs omnes seminalibus rationibus refertae indigitabantur : Angelus enim quem Aegypt ij Genium dicebant , omnia sectilia gerit & habet , Angelico Nspirituali modo , imo totam Mundi machinam in se complicat ; imo quicquid Natura de ars per naturam potest, id etiam Angelus super Naturam & artem constitutus Se eleuatus, praestantiori modo potest. Cum itaque talis sit Angelus, certe primam & supremam causam , ex seipsi

existentem, independentem , omnia secum inuisibili & incomprehensibili modo in Diuinitatis abysso , & in fontali unitate simplicissime complicare , censeri debet; tanquam eum, qui est omnia in omnibus, prima scilicet & vltima rerum causa': omne enim causatum , ut Aegyptii linquuntur, manet in sui causa, & progreditur ab ipsa, & conuertitur ad ipsam, ut flos Loti ad Solem, cum omnis progressus per similitudine i secundorum ad prima essiciatur. Nam a supremo intellectit per Fundum suum paternum primo prodiit lux, id est, Angelicus Mundus, ex luce illa inuisibiles rerum virtutes, quas nonnulli astra vocant, ex astris Mundus sensibilis ex quatuor sibi elementis compostus , de sic omnia sunt in omnibus suo modo, de unum manet in altero, sicut semen in arbore, & arbor in semine ; omnia corpora seu elementa visibilia sunt i astris inuisibilibus seu spiritualibus elementis, Ze astra sunt in corporibus,

astra sunt in Angelis, de Angeli sunt in astris: Angeli sunt in Deo, de Deus est in Angelis . Sicuti igitur in Deo omni sunt diuinὸ , ita in

Angelis angelic/, in Mundo stat omnia corporaliter, ic Contra. Tota Mundi machina in Deo est Deus in Angelis , Angelus ilia astris, astra ; Se sicuti semen est arbor complicata , S: arbor est semen euolutum, ita Deus est Mundus complicatus, de Mundus, ut ita dicam, Deus ad extra euolutus. Nam ut rectὰ Proctus: omnis Diuini ordinis per omnia permeat foecunda , de dat seipsum omnibus inferioribus generibus , id est , in suprema omnium mente , vis scecundatiua , verbi gratia, est in Angelis suo modo, in animabus, coelo, elementis, Se ex

his compositis, animalibus, plantis, lapidibus, caeterisque entium gradibus , in singulis suo modo ; desert enim unumquodque a propria prinxima causa proprietatem , secundum quam illa substantiam sortita est; lapis enim foecundatiuae virtutis est particeps, in quantum ei multiplicari conuenit materiali fecunditate; planta vero eiusdem particeps est vitaliter , animal sensitiuE, Coelum motiu8 , anima rationabiliter , Angelus intellectualiter, Deus superessentialiter, uni se iter de diuinὸ ; uniuersia series eandem habet potentiam ad unam Diuinam causam, uti Theologia Aegyptiorum lib. Io. cap. a. ostendit.

Angelus t

plicat . sed

114쪽

sAPIENTIA AEGYPTIORUM

rum.

scis incisa Ideas in mente diuina existen- stentes, exhibuerint.

TI praeclarae N eminentissimae Naturae sunt ideae , ita plurimas de eximias per eas Aegyptij cognoscebant utilitates, quas Plebaei non capientes unum , verum, Messentiale Exemplar , in detestandam Deorum multitudinem distraxerunt l, Ideae itaque in tres gradus, iuxta triplicem diuinae mentis rationem distinguuntur. Primus pertinet ad mentem increatam , Secundus ad ordinem rerum; postremus ad hominem. Si ad primum conuertimur, Ideae ad mentis cognitionem de functiones munerum eius plurimum conducere videbimus , mens enim in se conuersa per ideas cognoscit omnia, cognoscens ploducit, productaque curat de seruat demptis ideis, nec de cognitione diuinae mentis , nec de rerum ab ea dependentium statu, nec de prouidentia recte sentire possumus . Si cum Aegyptijs secundum gradum consideramus , inueniemus fatum de lcges ab ideis duci immutabiles ε, Cum enim in natura sit constans de rectus ordo, non casu ei comveniens, debet ab ordine aliquo primo, firmo, constanti Se immutabiliis dependere , cuiusmodi est ordo idearum in prima mente Insupermultum ideas conferre putabant ad nexum rerum, quae ab iis pendent, ad ascensum destensumque graduum naturae , de consequenter ad antipathiam de sympathiam singularium Mundi partium, quae non sine avi miratione a nobis conspiciuntur. Ex qua sympathia ducit ortum Magia naturalis, quae apud Aegyptios sapientes nullo non tempore in summo pretio fuit. Praeterea conserunt ideae ad generationem rerum , nonia enim semina gignerent animalia , aut plantas , nisi vim sermandi , ut paulo ante probatum fuit , includerent ; cam autem non includerent, nisi ab anima reciperent; ab anima eam recipere non possent , nisi i ea contineretur, nisi eam reciperet a mente munere idearum, mens demum ab ipso uno idearum capite. Accedit quod initia rerum mortalium prima debent esse aeterna, alioquin non essent initia ; non autem daremtur propria rerum principia aeterna, nisi darentur id Insuper conducunt ideae, ut res, quae in materia fiant umbrae, alicubi vero sint; quae in materia fluunt, alicubi firma permaneant ; quae cum in corpore sint insensibiles, id est, solum intelligibiles, quae cum materiali careant persectione, per aliquid absoluantur de perficiantur. Demum si ad tertium gradum conuertamur , plurimas in ideis in eo refulgere utilitates conspi

ciemus,

115쪽

ciemus, conductant enim ad eius scientiam ; nec enim homo intelligendo essentias rerum , nisi in eius anima rationes ideis correspondentes essent insertae , attingere pesset, sensibus enim sela externa accidentia offeruntur. Vndθ, nisi anima per rationes ad ideas eleuetur , neque propri Escire, neque intelligere dici potest, sed tantum recte, vel perperam opianari . Ex hoc nexu anima cum mente ex ideis dependet , quod homo contemplationi d di ius dominetur & imperet corpori, non sito tantunia,

sed Se caeterorum natura constantium . Demum in rationum idearumque serie ortum in homine ducit Diuinatio & prophetia , quam tanto sudio sectabantur Aegyptii, ut proinde milum videri non debeat a Plotino Plotini dis dictum, intellectum contemplantis hominis , quamuis videatur esse tria Oriente, tamen ea conspicere posse, quae fiunt in Occidente, & cui sit in uno loco, mirifice operari posse in alio plurimum distante, ac in .sbper sua cognitione alios mouere , homo enim tum verὸ contemplatur, cum iungitur cum suo principio , in eoque per animam reperitur , i quo non distant, sed eminenter iuncta sunt ea , quae 'pud nos distarovidentur, adeo ut per causas ea videat, quae alijs in effectis conspicero vix datum est. Ex hac mirabili rerum inferiorum cum medi s & supremis connem, ideatorumque ad ideam idearum conuersione veteres sapientes dedu- ν,--discebant, duplicem singulis entium gradibus inesse rationem , unam visi. 'bilem , inuisibilem alteram 8, visibile autem ab inuisibili procedere tanquam a generante generatum ἱ atque hoc posito, ab externo veram i terni fabricam, id est, Mundi maioris & minoris veram anatomiam CO .cludebant. Nam terreum hoc corpus sensibile, non est suti ipsi putant proprie elementum , sed corpus elemenii , proprie autem dictum elementum est vita & spiritus, in quo astra seu inuisibiles rerum virtutes, ac spermaticae rationes latent, quibus omnia, unumquodque iuxta speciem suam producuntur . Hoc pacto uniuersa vegetabilis naturae soboles nil

aliud est, ouam fructus inuisibilis elementi, astrorumque siue inuisibilium virtutum , quae sub corporibus sensibilibus veluti animae sub corporibus latent, fructus sunt; habent enim singuli fructus sua semina, de altra insensibilia, eκ quibus immediatd producuntur. Pari ratione aqua non ex elemento corporeo , sed ex interno suo dc astrali elemento omnes producit in terrestris Mundi matrice mineralium corporum status . Aereum elementum ex interno & astrali suo ele.nento tanquam vitae balsamo,

omnibus vitam largitur, bc consistentiam , utpotὸ sine quo nil subsistere possit. Igneum elementum ex interno suo de astrali elemento omnibus reliquis Mundialibus corporibus lucem te calorem confert ; Nam uti Aegyptii loquuntur, sicuti Terra ex suo interno elemento solia, flores Scsruchias, ita elementum igneum ex suo interno elemento produxit in natura rerum, in firmamento, caeterisque Coelis astra stasibilia. Atque hinc emanarunt catenae illae hereacleoticae , quibus omnia ad unam aliqua

116쪽

SAPIENTIA AEGYPTIORUM

eκ Diui uis virtutibus pertinentia reserunt . De quibus cum sussime tum in Cabala , tum in Medicina Hieroglyphica disseruerimus , ea hoc loco minimὸ repetenda duxi ; Quare illuc Lectorem remittimus . Ex hac pariter ideatium rationum connexione deducebant , quomcuvniuersum Mundum , vel in minimam petram contrahere possent. De

quo vide Alchimiam Aegyptiorum , & de Magicis Telesinatis Astrolosiam Hierosyphicam consule.

De Ritibus & Caeremonijs Aegyptiorum, queis i sacrificiis ad Genios alliciendos unicuique

rei proprios , Vtebantur.

Faerifieiorsi rite peractorum vis iux ra veteIe .

AGNVM quid & ineffabile sub recta & illibata sa

crificiorum exhibitione latere putabant prisci Sace dotes ; vndὸ si vel unicam ex ritibus caeremonia non rectὸ peragerent , totum Theurgicum opus i irritum labi, sibi, tesse Iamblicho, persuadebant. Hinc tanta in sacrificijs rem & legitimὸ instituendis, cura; tanta animae corporisque dispositio , tot ac tantae Ur-h sectiones, lustrationes , expiationes requirebantur. Cum enim lacriticia' magnam, imb necessariam cum ordinibus rerum , Deor que ratenis' diandentiam connexionemque habere cognoscerent , certe non alia Iatione magis votorum suorum se compotes suturos rebantur , quam laad exemplaria singulorum ordinum, idealesque rationes , sua sacra initi- tuerent. Noram etiam primos Hieromantas Diuino quodam lurore raptos, ea tali ordine, talibusque mysterijs adornata adinvenisse , ut tysae primae rerum idcie mystico symbolorum Contextu exhibitae , opus faciendum connotarent. Quae omnia in mensa Isiaca ob oculos ponebant, in adytis sacrificantium, ut eκ ea singulorum Deorum rationes discerent,

N iuxta praesicriptas leges, sacrificia peragerent . Quoniam enim singuli Deorum ordines ut ipsi loquuntur suis symbolis , gestibus, habitibus , ornamentis , quibus uniuscuiusque naturam, proprietatem, actionem exprimerent, instituti essent; Hinc aequum iudicabatur , analogico & pror- simili rerum habitu , in conspectu Deorum , dum sacra fac bant, rata ' comparere, ut tandem, quod praetenderent, consequrentur hoc symbolico apparatu, quo nihil potentius, nil essicacius, nil ad Deos attrahe dos vehementius esse posse perperam credebant 3 gaudent enim, uti dic

bant, superiora inferioribus, tanquam ijs, a quibus 'nice dependent, qui rumque influxibus subsunt. De quibus cum amplissim8 in nostro Oedipo egerimus eo Lectorem remittimus . Mysiae itaque Adria sua , quae

117쪽

HIERO GLYPHICA.

loca erant recondita , & ab Omni humano consortio semota, ea industria constituebant, ut nihil surd essent in rerum natura, quod ibi non contu e pi iurneretur. Et primo quidem inscrioris seu hylaei Mundi pauimentum, symbolico ei conueniente apparatu, utpotὰ re omni mineralium lapidumque genere adornatum, rivisque aquarum foecundum exhibebat ; parietes siderei Mundi symbolis exprimebantur ; Tholus Ceuialis Mundi rationem exhibebat, in cuius medio ara posita veluti centrum reserebat emanationum supremae mentis, quae deinde in omnium Mundorum periphetiam dis- fundebantur ; atque adeo adyta nil aliud , quim uniuersas Mundorum series repraesentabant, ad quorum notitiam nemo aptus censebatur , nisi Adm A qui relictis sensibus , rerumque caducarum cura deposita , totum se in- volueritassitra se reciperet, quod adyta ipsa reconditis suis recessibus notabant. Compora sigurarum siminuda de macilenta docebant, Sacerdotes nudos ab omni sensibilium rerum cura remotos esse debere, abstinentiaeque, qua comcupistentia voluptatum refraenatur , deditos. Verenda tecta tenebant, ad animi corporisque puritatem, qua instructos esse oportebat, indicandam. Capita velata habebant, ad indicandum terrenarum rerum curam, quae pilis , inutilibus excrementis notabatur, prorsus esse repudiandam, undὰ &sacerdotes rases esse oportebat. In sacrifici js itaque simili, quo Deos rofitebant , habitu comparebant. Tutulos in capite gerebant, floribus, pemnis, serpentibus, sellis, animalibus, flammis, circulis, vasis alijsque similibus, quibus Geniorum proprietates, S ideales rationes eκprimuntur, compactos ; quos in sacrificijs pariter imitabantur sacerdotes illisque notabatur, sacerdotem continuo supernas Deorum ideas , quae per tutulos notantur, speculari debere; hoc enim ficto , se in eam intelligentiania,

quam continuo mente Voluebant, transsermari bidemque uniri, de quodammodo identificari, sibi perstradebant 3 Vnitos vero Se iam consortio Deorum adstriptos, omnem se selicitatis metam, iam , attigisserebantur. Exempli gratia; ad Mundi trahendam animam spiritumque uniuersi coram imagine eo symbolorum apparatu adornata, quem solium in medio Tabulae Bembinae, & assectae eius exhibent, sacra facicbant; de A. sie operationum similitudine, hymnorumque analogicὰ concinnatorum , animam Mundi insallibiliter se trahere posse, ad id, quod volebant, ar- bendi ratio. bitrabantur 3 de sic de caeteris Geniorum , Deorumque simulachris statuebant. Hinc ex uniuerss Mundialium rerum seriebus, eas tantum ad eum Deum trahendum aptas asserebant, quem res sngulae sub dictis Driebus exprimebant. Cum enim haec omnia sub idea, quam respiciebant, inuoluta de complicata latere crederent , ex necessitate naturae Genios ijs rebus , quae ipsis analogae serent, tractos se stituros arbitrabantur de illos quidem sistebant, at non tam virtute sacrificiorum, quam occultis Satanae actibus , qui in i, Hierophantam agebat.

118쪽

SAPIENTIA AEGYPTIORUM

Quomodo in Adytis Hieromystae supre' mentis

thronum adornarent Hieroglypnicae doctrinae specimen.

SEd ut Lector omnia luculantius pesspiciat hic schema apponam ex Isiaca depromptum mensa, quam Tabulam Bembinam appellamus , eo quod eam primus Eminentissimus Ordinalis Bembus obtinuerit, in stimabile antiquitatis Aegyptiacae monumentum ἡ quod deinde opera Aeneae Vici Parmensis Gazophylacio Ducis Mantuam eis Vrbis expugnatione δb φP Vm , au.

qua bona se: serte delatum , inter rariora cimella ibidem conseruari mindio. M huius tabulae memati sinis , medium , ad comprobandam excerpere visum fuit; ex qua mo S & ratio supremae dis uinitatis repraesentandae ratio luculenter patebit, Nest uti sequitur.

119쪽

HIERO GLYPHICA.

99 Uides hie Thronum ab e d m. quam Hieromystae magnam De rum portam appellabant summa symbolorum architectura fabricatum . Cuius suprema coronis seu frons a b flammas in aspidum surrectarum formam exprimit. Secunda coronis e d globo aligero; tertia es, & basis

L M throni eodem insigniuntur. Coronis tota binis columnis e l, & fmatb nigris gradibus eli distincta, quarum E L Isidis caput impositum sustinet . Huic Throno inseritur tigura S sub habitu semineo , ab sem-bilico ad pedes pennigero, semoralium forma, ab umbilico sutium versuspectus ubere militio tumet; Caput eius vitta sacra Aegyptia tegitur ἔ velo superexpanditur Meleagris , quae volatum aflectat ; in huius dorse calathus eminet, ex quo duae Perseae folia emergunt, & bina cornua, quae circulum Scarabaei figura notatum intercludunt ; una manu sceptrum Loti flore insignitum:tenet, altera eum gestum exprimit , quo imperiose aliquid executioni dandum praecipitur . Sedi insidet rasae, S canis sedentis figura insignitae; sub throno Abacus spectatur, cuius limbus, uti & totius throni circulis stellatis notatur . Intra abacum figura ponitur accubans ex Leone & accipitre composita , ιερακο-λεονω' i 'ἔνος, quae in capite Lunae sextilis phasi, una cum stilla signatur ; pedibus anterioribus Can pum continens; a tergore vero globus alatus serpentifer cum sceptro vi- litur; Throno adstant utrinque duae columnae floridae V. Uri quibus duae aspides surrecto pectore tumentes tutulisque insignes , veluti throni excubitores adsistunt ; vidimus ingentem latentium sub hoc schematismo symbolorum apparatum , nunc quid omnia de singula significent expon mus . Thronus paulo ante descriptus, nil aliud indicat, quam supremae mentis triformis, ut ipsi vocabant in uniuersas trium Mundorum semitas diffusionem, ex cuius euolutione nascitur Mundus, siue uniuersum hoc sensibile, quam Plutarchus domum Hori , magnam vero Deorum portam Aegyptij Hieromystae vocant; quamque ex Trigono archetypo profluxisse ex Platone alibi docuimus . Coronis a b suprema Throni seu Portae in modum flammarum o piομήων diffusarum, indicat mentem, supremam luce dc vita plenam, aeternam , incorruptibilem , ab omni

Cum iideris absque forma sacrum ignem micam em saltando profunda totius undi, tunc aduertas ignis i vocem i, atque hic est ignis ille abstractissimus, & in sublimitate diuinae essentiae absconditus ; iuxta illud eiusdem Zoroastri ε - ό -τήρ ἡ πυπν , ἀν- λώιαμ νοερὰ κλέας ιδεον τωρ. Se sum enim summus Pater Deus rapuit, neque in sua potentia intestudia Ii ignem suum conclusit: Sed ipsum reliquis Mundis communicauit, -- ω ἀ- δεος ω γεγαώ . . Omnia siquidem ex emo igne producta sunt, quae pulchre san8 5e scise in hoc scitematismo expressa sunt, siquidem ex cem tro in Mundos euoluta suprema mens, ignem communicauit Mundo im

tellectuali stuc Geniorum per spiritum ; Secundo Mundo sensibili , seu M siderico

120쪽

ioo SAPIENTIA AEGYPTIORvM

sidereo , tertio Elementari,quae omnia per coronidem a b quae Munduntaresert empyreum . seu Archetypum luce vitaque infinita resertum ἱ queis extra se euoluta mens Angelicum Mundum , siderium & elementare limbuit; quae per globos alatos in medio coronidum c d . e s. l m. apte significantur. Deinde mens iam iterum extra se euoluta in operibus suis se sensibilem quoque exhibuit ; atque haec est imago medio throni imposita; quam Mysiae paternae mentis Fundum , vel etiam Iyngem pantamorpham , Plato quoque G eorum mente iam verbum, modo animam Mundi , alij colcodeam vocant ; quam Hieromantae congrua symbolorum congerie in medio throni tanquam in centro uniuersae Naturae , quam moderatur, posuerunt. Sedet primo, ut innuatur potestas & dominium in omniar sedes cane sedente fulget , quia Iynx haec seu paternum Lindum in Anubico Sothios astro refulget: quia per canem Anubis intelligitur, minister Iyngis ad custodiam rerum deputatus ., morat,bus varia alarum textura expressis , velocitatem sublimitatemque operationum , quibus in uniuersi Mundi semitas se diffundit , indicat ; ab umbelico ad pectus usque innumeris densatur uberibus , quibus Mundi

machinam necessariarum rerum ubertate continuo alit enutritque: Zonae collo circumdatae orbes denotant caelestes , quos continuo motu agitat ,

velo tegitur caput , ad abdita S inaccessa Naturae, quae mente operatur smysteria connotanda. Vides in capite supernae mentis, Meleagridis figuram , sub actu volantis expressam, quae quid signifizet aperio. Dicuntur Meleagrides ex mente Mythologorum, ex eo quod Meleagrum inters ctum sorores eius ad sepulchrum plangentes a Diana in MEleagrides conuersae dicantur. Aegyptij vero multo alia ratione de Meleagride, quam& Gallinam Pharaonis vocant , philosephamur. Cum enim viderent totum huius volucris corpus ineffabili quadam symmetria constitutunse in eam venerunt opinionem, Animam Mundi , quam Pantamorphunia Naturae Centum dicebant, in huius sibi volucris corpore sedem constituisse; eandemque ob causim volucrem hominibus sagacibus se aperire circa eas res, quas tanta maiestate , ordine dc dispositione, plumarumque varietate fulgere cernerent , arbitrabantur. Vndὸ non sine cau- si hanc Auem Pentamorphae naturae capiti , uti ex schemate patet , imponebant. Triquetrum caput habet, ad indieandam triadem , qua fundum paternum constituebatur ἱ corpus caeruleum habet gibbosumque

seu in formam arcus effectum, quo firmamenti arcuatam caeruleamque superficiem denotabant, non secus ac volucris corpus caeruleum innumeris

veluti stellulis exornatum. Unde non immeritis Abenephius illud firmamentis symbolum fuisse assirit. inquit Pharaonis, fuit symbolum sphara Restarum. Quemadmodum enim firmamentum vnrijs stellis ornatum est , sic gallina pharaonis ,

SEARCH

MENU NAVIGATION