G.J.'s Gravesande : introductio ad philosophiam, metaphysicam et logicam continens

발행: 1737년

분량: 298페이지

출처: archive.org

분류: 철학

111쪽

xoo INTRODUCTIOruntur, quia de toto Subjecto, quantum potest extenso, agitur. 18 Non semper ex solis verbis, de Unive salitate, aut Particularitate Propositionis,

dijudicari potest ; sed plerumque ad Μe

tem loquentis attendendum . Nemo omnes Homines intelligit, quando dicit, 'lia quid omnibus notum esse. rq Propositiones ad quatuor Classes referuntur, attendendo ad Universalitatem &Particularitatem , quas Vocant Quantitatem Propositionis ; & ad Affirmationem& Negationem, quae Qualitatem Propositionis determinant. 1. Propositio est Universalis actirmans . a. , Particularis affirmans. 3. Universalis Negans. . Particularis Negans.

42o Propositiones quae idem habent Subjectum Sc idem Attributum , oppositae dicuntur , quando Qualitate dicterunt ; id est, quando una affirmativa est, & altera hepativa qa I Variis modis opponuntur Propositiones Si soli Qualitate , non Quantitate , disserant , dicuntur Contrariae, quando ambae Universales sunt ; ut Omnis Homo cogiatat; Nullus. Homo cogitat. 4eta Sed , si Particulares. sint, Subcontrarii dicuntur ; ut siuidam Homo es bonus ; - Quidam Homo non es bonus.

112쪽

AD P Rr Los P ΗΙΑΜ. IGI. Chntradictoriae Vocantur. Prepositiones, 42 3 quae Quantitate &. Qualitate differunt ; ut omnes Turcae sunt Mohammedani; Quidam Turcae non sunt Mobam medant.. In usu vulgari , illae solae propositiones 424 Contradictoriae dicuntur, quas Contrarias vocari diximus 42 T. P.

CAPUT IX. De Propositionibus Simplicibus. Ubi de - Complexis , m Incidentibus. PRO Posi TIONES sunt , vel Simplices, 423 vel Compositae. Simplex Propositio est, cujus Subjectum aunicum est; de quo etiam unicum tantum amrmatur, aut negatur, Attributum. Pe trus vivit.

Composita plura habet Subjecta, aut Prae- 427 dicata . Sol o Luna sunt Corpora ob rica . Sol es sphaericus o Iucidus. Simplices Propositiones dicuntur Com- 428 plexae , si Terminus unus , aut alter , sit Complexus ii. ); id est, si Subjectum, aut Attributum, complexis verbis

exprimatur.

In hoc casu , in Materia complexa di- 429citur Propositio ; quia Subjectum Sc A tributum Materiam Propositionis const. G 3 tuunc.

113쪽

INTRODUCTI Utuunt. Si, in hac Propositione Sol es Lucidus , pro Sole ponam Corpus in Soes Planetario maximum , Propositio erit complexa; & talis etiam esset, si pro Lucido posuissem , Radios Luminis quaqua-

versum emittit.

3o Aliquando Propositiones complexae sunt in ipsa Forma ; si nempe copula complexis verbis enuntietur . Hoc obtinet , quando Amrmatio, aut Negatio, certo modo limitatur ; ut, si dirim mihi videtur , non absolute amrmo, aut nego. Sed, si dicam

certus sum, tunc non tantum amrmo, aut

nego , ipsum Attributum de Subjecto; sed 'ulterius assirmo, me de ipsa Propositione

certum esse.

at Hae Propositiones Modales dicuntur, quando Assirmatio , aut Negatio , modificatur uno ex his quatuor modis, Necessitate, Contingentia , Possibilitate, aut Impossibilitate. 3a In omnibus Propositionibus in Forma Complexis, praeter principalem Propositionem, secunda datur, quam Incidentem vocant. Non enim limitari, aut modificari potest Assirmatio aut Negatio Attrib ti, nisi additione alius Propositionis. Ubi dico hoc mihi videtur , aut certus

sum , vel hoc Possibile es , his omnibus Propositiones exprimo ab iis , de quibus agitur, distinctas . Circa

114쪽

Circa Propositiones has Incidentes ob- 433servandum, plerumque simplici enuntiati ne Propositionis Incidentem continentis , hanc determinari non posse; sed ex aliunde notis saepe deducendum esse, quae sit Principalis, quae Incidens, Propositio.

Si dicam, inter Asronomos convenit Tem 434νam moveri. Duas hic habemus Propositiones; nam non tantum affirmatio datur de

Motu Terrae , sed etiam adjicimus , hanc esse omnium Astronomorum sententiam ;&, quaecunque sit principalis Propositio, in hac Affirmatio non simplex, sed complexa , est . Si agatur de motu Telluris, quae de A- 433stronomis dicuntur, incidenter memorantur ; & horum veritas , aut falsitas , non spectant ipsam Propositionem. Sed, si de Astronomorum opinione quae- ψ36stio esset, motus Telluris incidentem formaret Propositionem , cujus veritas , aut falsitas, iterum nihil commune haberet cum Propositione principali. Propositio incidens saepe exprimitur per 437 pronomen relativum quae , quod; sed noc, Vel explicat, vel determinat; in s cundo casu, ad Propositionem principalem

pertinet. Ex. gr. Angli, qui funt albi, sunt ingenisse; in hac propositione, qui sunt a bi, est explicatio , quae negligi ' potuisset .

115쪽

Sed in hac alia, Homines, qui virtutemmant , Deo grati sunt , verba haec, qui vim tutem amant , determinant Subjectum Propositionis principalis. Sed ex mente illius qui loquitur, aliunde nota , constare plerumque debet , utrum agatur de explic tione, an de determinatione. CAPUT X.

De Propossitionibus Compostis. 438 'UID sit Propositio, composita , dixia mus et . . Duplices hae sunt.

439 Compositio aut clare exprimitur , aut non exprimitur. In hoc secundo casu, Eriponibiles vocantur , quia eXponi , aut eX-plicari, debent, ut compositio pateat. 4o Propositio haec , Dion in Patriam reve

sus est , ut TFrannidem destrueret , est disse

te composita.

44 et Ad varias classes Propositiones ita compositae referuntur , sunt vel Copulativae ;vel Disjunctisae s vel Conditionales s vel Causates , ad quas Reduplicativae referuntur; vel Relativae s vel Discretivae . . 4 et Exemplum Numeri praecedentis ad Cau sales pertinet; sed quae in Num. 427. habentur ad Copulativas referri debent.

43 . Propositio haec Exponi bilis est , Ferrum

116쪽

h I, PRILoso PHIAΜ. . IO candens Aqua bulliente magis eis calidum& significat Ferrum candens , & Aquam bullientem , calida esse 1, & ulterius , Ferrum esse magis calidum. Exponi biles quoque ad Varias classes re- 44 feruntur; &sunt, vel Exclusimaeceptivae , Vel Comparativae, Vel Inceptivae , vel Desilvae. Exemplum Num. praecedentis ad Comparativas pertinet. Haec breviter memoravi, ut pateret, quo- - Iusque multiplicatae fuerint Propositionum di itinctiones. Si, quae singulas classes spactant, nunc explicarem, & agerem dem dis,quibus diversis hisce Ρropositionibus contradicitur , & quae pertinent ad conversi

nem Propositionum exponerem, multa traderem, quae, in detegenda veritate, vix utilum usum habent. CAPUT XI.

De Vero ρο Falso. ID EA omnis, in se considerata, Vera est; 466 id est , exacte repr sentat illud, quod

exhibet, sive hoc revera detur, siVe non Eodem modo , si. rem quamcunque in se consideremus , vera haec est id est , Omnis res est id quod est.

Haec nemo in dubium vocabit; sed ita M

tantum

117쪽

tos INTRODUCTI

tantum reritatem considerare nullius usus est. Veritas examinanda est relative ad c gnitionem nostram. 48 Ideis rerum acquirimus notitiam , &1lla Idea pro vera erit habenda , quae rem ad quam refertur repraesentat. Eo sensu , falhae sunt omnes Ideae , quae habentur pro repraesentationibus rerum, cum quibus non

conveniunt.

De hac Idearum veritate nobis agendum est; ab hujus determinatione omnis rerum cognitio pendet. I. 3o Simile quid de Iudiciis dicendum est. Judicium verum est, quod nobis exhibet Relationem, quae datur inter Ideas, quas eXaminamus; si aliam concipiamus dari Rel tionem, Iudicium falsum erit. 43I Ut determinemus, quae Veritatem, ita consideratam, spectant, Ideas in duas clas-

32 Ad imam referimus Ideas omneS, quaSImmediate acquirimus ; quales sunt Idearmarum , quae in Μente peraguntur , Actionum & Αflectionum Μentis. hanc classem etiam referimus Iudicia omnia; nam sunt Idear Relationum quas immediate percipimus, ubi praesentes habemus Ideas, quae conferuntur.

6 ψ . In Iudiciis autem distinguendum est , inter Veritatem Idearum, de quibus judic I mus,

118쪽

mus, & Veritatem ipsus Iudicii; de hae

ultima nunc loquimur. Ad secundam classem resero omnes alias quesIdeas; id est, omnes quas , mediante quacunque causa e Xtranea, acquirimus. CAPUT XII.

EVidentiam vocamus immediatam Per- 436ceptionem.

Emidentia haec Criterium est veri, pro 437 omnibus Ideis rerum, quas immediate percipimus . Id est , haec ipsa est legitimum

iundamentum persuasionis , & conclusionis hujus, Idem quam acquirimus convenire cum re, quam immediate percipimuS. . Ipsa enim res cum hujus immediata Per- 438ceptione congruit. Dum cogito, Cogitatio 1n Μente distincta non est ab hujus Pe ceptione. Gaudium in Μente mea, &h .jus Perceptio , sunt unum & idem ; haec Perceptio , ideo , mihi veram dat illius G udii, quo Μens nunc fruitur, Ideam. Ηsc observatio ad res omnes, quas im- 439 mediate percipimus , referri debet ; hae enim nisi cum ipsis Ideis convenirent , immediate percipi non possent , cum Μens nostra Ideas tantum percipiat. Ex

119쪽

Io8 . INTRODUCTIO46o Ex his deducimus etiam , omne Iudiacium verum esse. Nam immediate percipimus relationem inter Ideas quas prςsen tes habemus 433.); & ideo Perceptio hscveram nobis inter Ideas , quas compara mus , reprςsentat relationem . quae dum Μenti imprimitur, ab ipsis illis ideis distincta non est. isi Videmus nunc, quare Evidentia agen- , sum nostrum ita secum trahat , ut huic

resistere non possimus . . . t

62 Ubi Evidentia adest, ita clare se ipseni

demonstrat, ut scrupulus nullus, eo respectu, dari possit: qui percipit, conscius si bi est illius Perceptionis, quae Menti prςsens est; & quis in dubium potest Nocare , se illud percipere, quod percipit P . .

463 Ηςc omnia ita clara sunt, ut . ex his re sponsa, ad omnes Scepticorum 'dissicultates adversus Propositionem hanc , Evidenritiam esse Criterium Veri, facile deducantur;& inutile videatur ipsas memorare. 4M Quamdiu Evidentia adest, munquam e ramus . Si in Ideis, quas ad primam classem retulimus 4 a. ) , aut in Judiciis, error debetur , nisi ex . desectu Ev dentia hic profluere non potest ; Evidentia autem deest, quando illa vera esse amrmamuS , quorum cognitionem Μens non

acquisivit, immediata PercepIione. Unde

120쪽

Unde deducimus, errorem , attendendo qis ad Evidentiam , vitari in omnibus Scientiis, quae circa Ideas Versantur, quales sunt Disciplinae Μathematicae.

Error in hisce nunquam Ideas spectare 466 potest ; Ideae ponuntur , & ex his positis conclusio deducitur ; circa quam solam ergo error dari posset . Sed in hac agitur de Iudicio , cujus firmitas in sola Evidentia quaerenda est. 6o. In omnibus hisce Scientiis Ideas poni di- 467

cimus ; quare conclusiones ad res tantum

hypothetice reseruntur , si cum rebus Idear conveniant ; quod aliunde determinandum est, & ipsam Scientiam non spectat. . Ex dictis ulterius sequitur , Errorem qοῖ etiam, si Evidentia non negligatur, Vitari in omnibus Scientiis , quae versantur circa Ideas, quas Μens, attendendo ad proprias Actiones, 3c Assectiones, iacquirit. Huc reserimus quae de Ente in genere, quest de Μente nostra , de Spiritibus , & de 'Deo, explicari possunt : nam in hisce agitur de Ideis in Num. praecedςnti mem Oza tis, aut de talibus,, quae judicando ex illis

deducuntur.

Tandem, in omnibus aliis Scientiis quae 47oversantur circa Ideas, quas immediate acquirere non possumus , omnium Judiciorum Veritas in ipsa Evidentia quaerenda

SEARCH

MENU NAVIGATION