G.J.'s Gravesande : introductio ad philosophiam, metaphysicam et logicam continens

발행: 1737년

분량: 298페이지

출처: archive.org

분류: 철학

221쪽

i uentio quoque adjuvatur usu s suum ,

quamvis de rebus incorporeis agatur.

Dissicile homini est, praecipue non 'as. ueto, ad plures simul attendere ideas a stractas, nunc quasd m, statim alias conserendo, dc necessari singulis momentis revocando ; quod tamen saepissime deside

8ρ4 In hoc casu, ideae quaedam imaginibus,

seu not;s, designandae sunt, & chartae in scribendae; ut 11c, dum omnes h sub oculis habemus , sine d Scultate desiderata quaecunque praesens se sistat . Hoc autem commode duobus modis fieri potest . isys Primo, unico verbo ideam exprimendo, quod tale eligitur , ut ideam ipsam facile rςvocet. Secundo, ideam litera designando ; sed tunc in loco seearat' notare debemus , quid singulis literis exprimamus. 6 Propositiones etiam singulae, ex quia Sus ratiocinari debemus , chartae inscribi ὀebent, & hisce novae, quae deteguntur , . continuo addendae sunt ; ut unico quasi intuitu, singulis momentis , possimus omnia perlustrare quae nobis , de negutio quod examinamus, jam perspecta sunt. 8ρ7 Haec alumenta adhiberi possunt, qua cunque sit res quam examinamus si vero agatur de quantitate, id est , de re , quae augeri de minui potest , ut motus se

222쪽

i velocitas, tempus , pondus , &c. majus erit quod imaginatio dabit subsidium. . Quantitatem enim quamcunque linea 898 designare possumus , tunc duplicata linea duplicatam exhibet quantitatem. Hac methodo quantitates quascunque oculis subjicimus; & de ipsis facile ratiocinamur . Ratiocinia non mutantur, si lineis latit dinem exiguam, omnibus aequalem, concedamus, & tunc plurimarum summa s . perficiem efficit. Quaestiones plures difficiles, ope horum 8qqadminiculorum , eleganter & facile solutas, apud Mathematicos reperimus. CAPUT XXXII.

De Memoria.

SINE Μemoria Intelligentiam dari nou 9oo posse, antea vidimus Io . . Circa hanc quaedam jam observavimus , I9a.

93. γοῖ. 3O9. 3IO. i nunc autem, cum

relatione ad praesens subjectum , exambnanda est 838. . Nemo in dubium vocabit , inutiles Ο- 9Q1 mnes esse, quas acquisivimus notiones, si hae non revocari possint; & maxime has ipsas prodesse , fi ita facile in Μentem redeant, ut nunquam deficiant, quotie , o et ad

223쪽

tira INTRODUC Tro ad illustrandum illud de quo cogitamus , inservire possunt. soa Notabilem ideo Μemoria usum habet, in detegendis Ideis mediis , quibus aliae

conferuntur. Illae etiam ex Ideis antea. acquisitis seligendae sunt. po3 - Non quidem soli Μemoriae tribuenda est facultas, qua ideas medias detegimus, peculiaris haec est 87o. ; nam qui e

tensam maxime Μemoriam possident , saepe illa Facultate carent; quae tamen si- ne Μemoria nunquam adest. yo Circa Μemoriam observandum', quod de Facultatibus Μentis & Corporis saepe n lavimus, exercitatione has amplificari &pe sectiores fieri. In hoc autem exercitio quaerendus modus, qui maxime utilis sit. os Datur Μemoria quaedam Verborum , alia rerum; utraque necessaria est. φ66 In quibusdam hominibus una praevalet, in aliis alia, Sc respectu utriusque, magna observatur differentia in diversis hominubus, ut in omnibus aliis Facultatibus. 'o7 Si de rebus agatur , inihil magis Μemoriae succurrit, quam ordo . Si' de ve bis, bene disposita & ornata oratio maxime juvat. προ8 Praeterea, ut quid bene Μemoriae im-- primatur, saepius repetendum est, & sin- sulis vicibus magna attentione . consid

224쪽

AD PHILOSOPHIA Metrandum , praecipue ut si de rebus aga Iur, concatenatio. Idearum clarius Menti inhaereat ; quod nunquam melius obtine tur, quam H aliis, quas acquisivimus, e dem ordine, exponamus ideas. Observandum tamen , Μemoriam quidem esse neces lariam; sed si sola adsit, nullius omnino esse usus. Est haec Μentis Facultas, cum aliis conjuncta , magni facienda ; sed cavendum ne, ad hanc excolendam, alias, de quibus duobus praecedentibus Ca- p tibus egimus, negligamus. Ars peculiaris datur revocandi. ideas , 9 Io quae non cohaerent , & etiam verba nullum sensum habentia ; & quidem hisce

semel tantum propositis . Artem Voca nummoriam Artificialem. - .

In exercitio hujus, nullus usus fit Μe- ρ IImoriae proprie dictae 3 agitur tantum de

Imaginatione. . . .

svi hanc artem possident, dum Verba 913audiunt , sibi imagines fingunt, & ViVi- de ipsas Μenti imprimunt, ut has quasi

ante oculos habeant ἔ, talesque seligimi , quae ipsum pronunciatum Verbum rem cent: & vice versa, ipsae iterum praesentes sint, quoties idem verbum pronuncia

Artificium praecipue in eo datur , ut 9I quis subito tales sibi imagines fingere , O 3 &im

225쪽

ii 4 IN TRODUCTIO& imaginationi bene imprimere , possit. 914 Pro singulis vocibus, si de his agatur, aut pro singulis rebus , si variae res certo ordine memoriae sint mandandae, im apines distinctae excogitandae sunt hocque in exiguo temporis intervallo , quod in ipsa

voce pronuncianda, aut re indicanda, consumitur , addito minori momento quod praeterlabitur, antequam Vox , aut res sequens, indicetur.

siue Unaquaeque imago etiam ita est excogitanda, aut fingenda . ut cum praecedenti

cohaereat, & una ad alteram deducat imaginationem. Is I 6 Praeterea, necesse est, ut in antecessum determinatus sit ordo , quo imagines dis ponendae sunt, ut ex loco , in quo pec tiaris imago concipitur, statim pateat ipsius numerus in ipsa serie ; ex. gr. an sit deciama , aut undecima, &C. si Quidam, pro fingulis numeris, peculia- rem paratam nabent imaginem antea dete minatam , ut in omnibus occasionibus i serviat ; imaginem hanc cum ea jungunt quam ex tempore finsunt; ex. gr. semper tripodem concipiunt in imagine, quae te tio pronunciato respondet. Sed ordo, ' in quo imagines conciniuntur , ad numerum determinandum sumcit. si 8 Ubi nunc auditis suceessive vastis v

226쪽

An PHI fos6 PRIAM . a Iscibus, quis Musarum seriem imaginati ni impressam habet . facile imagineS ,

quarum una ad alteram ducit 9r3. r vocando , easdem Voces eodem ordine reeitabit , aut ordine inVerso λ nam. aeque facile , contrario ordine, imagines pressentes sese sistunt. Si quamcimque, ex μopositis vocibus, yrs

pronunciatam audiat , videt statim respondentem imaginem ; cui numero res. pondeat , quae vox praecedat , Sc quae sequatur , indicabie. Si numerus proponatur , attendit ad locum hulo destinatum; imaginem statim praesentem habet, & vox respondens qui ue in Μentem' redit; hanc tunc repetere , cum sequentibus, aut pret cedentibus, facile poterit. Haec ars, non illa, quae primo intuitu paci

apparet, dissicultatem habet ; sed exercitium desideratur, & a facilioribus ad difficillima progrediendum est.

Non 'tamen tota haec ipsa ars magni' star facienda est. Si de continuata oratione agatur, inutilis omnino est. Si' de rebus quae ad scientiam pertinent, concatenatio ratiociniorum has reuotare debet, quando hoc necesse est . Si, in studio Historiae , quis Μemoria hac vellet uti, in immensum' cresceret numerus imaginum. Praeterea, considerandum est, utile quia Veta

227쪽

dem esse , imaginationis vires extendere Rsed experientia docuit, illos qui nimium se huic tradunt, dissicilius, remotis omnia. . bus imaginibus, rem concipere posse , &hac de causa , abstractioribus cogitationis bus minus aptos fieri.

De Methodo Anaθtica.' AEETHono hac utimur , quando pro . 1 positionem examinamus , ut dete

minemus, rutrum Vera sit, an non. Usu etiam venit , quando quaerimus

quomodo quaestio solvenda sit ; id est , quid ipsi respondendum sit.

In utroque casu , eadem via sequenda est. 92 Debemus ab eo quod proponitur asicendere ad veritatem nobis plenissime n xam, ut pateat, illud quod examinamus, aut detegimus , cum hac ipsa cohaerere , ita ut illius certitudo ex hujus evidentia

sequatur.

'a Cavendum autem magna cum cura est, ne examen terminetur antequam deductum sit ratiocinium ad talem propositionem plenissime notam, &de cujus veritate dubium nullum datur . Ubi eo pervenimus , Pro

228쪽

diri posito satisfactum est , sive haec , propos. nia tio simplex , sive magis composita , sit da, sive huius fundamentum siv evidentia Μa- iii inematica, sive moralis , utraque enim aditi plenam deducit persuasionem c 383. . In omni vero examine, ordine proce- yas dere debemus; quare, juxta certas regulas, cogitationes dirigendae. sunt. Hoc autem .praemonere debemus , in. 927tiliter examen tentari Quaestionis pec tiaris , nisi plura, de ipsis rebus circa quas, quaestio versatur, nobis nota fuerint. Coulatione idearum quas habemus, novaS quii dem acquirimus a 3. , sed inter has, nul

res extra nos existentes hectant, ideas a quirere non possumus, nisi ipsarum rerum

examine. . .

REGULAE ANALYTICES.

Status cuisionis bene concipiendus 923

determinandus es. φ

Ut hoc fiat, desideratur ut singulae Vinses, quibus Quaestio continetur, probe imtelligantur , eo sensu quo in proposita Quaestione adhibentur. Exemplum . Quaeritur in P, cis causa yzyHaec

229쪽

ai 3 INTRODUCTIO Haec Quaestio ut intelligatur, clarius eraprimenda , & exactius determinanda est. Quaeritur , quomodo ego percipiam Sonum , quem campana percussa emittit PNulla in verbis datur dissicultas, si v cem hanc Sonus excipiamus. Agitur de Gno quem campana emittit,& etiam de Sono quem ego audio ; hic autem ultimus est perceptio Μentis 393. ,& nihil simile in campana datur, non erso eodem sensu vox haec , in utroque casu, adhibetur.

Satis notum mihi est , quid per Sonum intelligatur, quando de sensatione agitur. Facile quoque detego, per in campana , intelligi illud , quod in campana datur quando ego Sonum audio, & quo sublato , Sonus cessat . Quid hoc si , in examine propositae, inaestionis , quaerem

dum erit.

Ulterius video, me examen hujus Qua stionis. inutiliter suscipere , nisi quaedam, quae ad sensationes pertinent, mihi' sint perspecta. Satis autem est novisse , quod superius habuimus, sensationem omnem pendere a nervi agitatione et 8 i. ; quo patet, in Quaestione proposita, physice considerata, agi de nervi agitatione: & cum Auris sit auditus organum , - nervus hic, in ipse illo organo, quaerendus est.

230쪽

AD PHILOs P ΗΙΑΜ. Σ19 Quaestione nunc bene intellecta , ad se- 934eundam Regulam transeundum est. RE GULA SECUNDA .

Quaesio est corrigenda o exacte, quam 933 simplicissime exprimenda. Ut hoc fiat, a Quaestione omne quod a simplici , & abstracta hujus consider tione abducere potest, removeri debet; ' &supplendum illud est, quod non satis clare

exprimitur. ι

debemus ideam motus, quem in his locum habere vidimus 933. λ remoVenda autem idea obscura Gni , qui in ipsa campana concipitur; & nunc, ut ad examen ipsius quod quςritur transeamus, ita Qugstionem

exprimim . Quaeritur, quomodo, ex percussione campa- s3 3nae, motus sequatur in Aure talis , qui nemis communicari possis REG ut A Υ Ε R T I Α. Meae diserse in Quaesione memoratae , 939quantum feri potes, se randae sunt ; ut Guaestio in plures peculiares resolvatur. Resolutio haec magnum habet usum : 9 o hujus ope difficultas 1emper minuit ut, &

SEARCH

MENU NAVIGATION