G.J.'s Gravesande : introductio ad philosophiam, metaphysicam et logicam continens

발행: 1737년

분량: 298페이지

출처: archive.org

분류: 철학

91쪽

PHILOSOPHIAM

LIBER SECUNDUS, LOGICA Μ CONTINENS.

Pars I. De Ideis re judiciis .

ix ERCEPTIONΕΜ diximus, illud esse quod immediate Μenti praesens est. a Dividitur in Sensationem & Ideam. ra Sensatio est Perceptio, sensibus acquisita, & quae nobis nihil extra Μentem

repraesentat.

Omnis alia Perceptio v'catur Idea. Sed& haec vox latiori sensu sumitur: 3c omnem Perceptionem exprimit. Hoc ultimo sensu in pr1mo Libro vox haec adhibetur, &eodem sensu ea utar in sequentibus. Judi-

92쪽

8I AD PHILOSOPHIA Μ.. Iudicia nostra , & ratiocinia omnia, a I Ideas spectant; & xirca has solas versatur scientia quam tractamus. Operae pretium ergo erit de Ideis generaliter agere, & harum diversas perpendere distinctiones. in Si ad: ipsas ideas tantum attendamus , 3 Issunt vel Simplices, vel Compositae. Sed Ideae nobis res ipsas repraesentant, & 3ic nisi per Ideas, has non novimus: si eo res- .pectu Ιdeas consideremus, sunt Clarae vel Obscurae; Ad,quatae vel Inadaequatae Distinctae vel Confusae; Abstractae vel Concretae I Singulares . Particulares vel Universales; Absolutae vel Relativaei tandem . . Idearum objecta sunt, aut in ipsa Μe

te, aut extra Μentem.

Breviter hasce Divisiones perlustrabi- 31 mus; & illa tantum indicabimus, quae adico minostrum referri possunt. Usus autem illorum , quae observabimus , postea

'explicabitur.' 'C A p u T II.

De Ideis Simplicibus o Compostis. IDEAΜ vocamus Simplicem, in qua plu- 3I 8

res detegere non possumus.

Compositam , quae ex pluribus Simpli- 3

cibus constat. . - t

93쪽

gh I N T R oi u C et I o. 3ro Simplices Ideae sunt omnes Seniationes, ut colorum, odorum, senorum &c. gauia

dii, doloris, &c. 3ar ' Compositio quidem datum in iis , quae desiderantur, ut tales acquiramus Ideas; δc in ipsis Ideis variatio in infinitum da ri potest; sed unamquamque ex his Ideis, . in se

consideratam, simplicem esse assirmamus. g 11 Simplices etiam sunt Ideae Extensionis,. Μotus , Determinationis Voluntatis , Asimiles. , ara Ideas compositas en pluribus constare, diximus; talis est Idea corporis cujuscumque, Arboris, Domus, &c. 324 Attentiori rerum examine, saepe det L mus, in his dari compositionem, quae primum nos fugerat; oc eo contingere; po

x test , Objectum Ideae esse compositum , quamvis pro simplici habeatur. Sed haec non spectant ipsas Ideas , quari

nunc consideramus , sine relatione ad ras quas repraesentant. laetue Lineam pro recta habeo, hujus directi nis Idea simplex est ; sed deteso, inflexi o-nem in linea dari r directionis Idea nunc

fit composita . Non tamen compositam Ι-

deam pro simplici habui; sed Idea mutata fuit, α ultima diversa est a Prima. 326 Μens nostra simplices acquirit Ideas per sensus, aut attendendo ad proprium ita

94쪽

rit , & novas Ideas simplices fingere non test ; aut , collatione aliarum, ipsas esficere .

Hac de causa , nunquam verbis aliis qui 3a has nondum habent, communicari possunt. Verbis Ideas exprimimus ; sed verba n, 328 hil per se denotant, & arbitraria est ho- tum fgnificatio . Si , ergo , euidam , t quendo , Ideam communicare velim necesse est, ut ipsi sgnificatio verborum n ta sit; id est, debet habere Ideas, quae his Verbis exprimuntur; & ulterius scire, ipsis his verbis illas Ideas desgnari. / Quando verbis Ideam explicamus , v 329 camus hoc, ipsam finire; explicatio haeci vocatur Definitio. Et est enumeratio Idearum simplicium , quae in Idea composita

continentur.

Clim verba per se significationem nul- 33olam habeant, unicuique liberum est , Verbo quocumque Ideam quamcumque exmmere , si modo antea declaret, quo sensu Vocem peculiarem, quam adhibet, intel

Vocatur hoc Nominis Definitio . Relia qua , quae ad Definitiones pertinent, hujus loci non sunt. Ideae compositae non debent confundi 33seum Ideis conjunctis. ideas

95쪽

s4 I. N T R D U C v I o33a Ideas vocamus conjunctas , quae in se consideratae, separatae sunt i, sed quae Μe ti simul semper praesentes fiunt, ita ut ubi excitatur una, alia etiam adsit .

333 Haec conjunctio idearum , in diversis hominibus, diversa est ; & pendet a ci . cumstantiis, in acquisitione Idearum. 334 si saepius , dum Corpus vidi , eodem

tempore odorem perceperim, sive ab ipso corpore , sive aliunde , hic processerat , semper, quando idem odor nares afficiet, ideam habebo Corporis; quamvis hoc non videam . Hae Ideae conjunctae sunt; sed non ad eandem Ideam pertinent. Et ideb. - haec conjunctio ad compositionem Ide rum referri non debet. Innumeras quisque facile , si attendat, detegere poterit tam Ideas conjunctas. .

CAPUT III.

De Meis Claris ρο obseuris p Adaequatiso Hadaequatis a Disinctis o Confusis

aas I DEA clara dicitur, quae tota nobis pe A specta est; tales sunt omnes, Ideae 11-plices. Quamcunque habeamus Ideam sin plicem , integram hanc habemus ; nullam enim divisionem patitur. Idem composita clara est , quando omnes .

96쪽

Ad pH rLosopΗ1ΑΜ. 8 habemus Ideas simplices, ex quibus composita formatur. Trianguli aequilateri 1dea

obscura dicitur Idea composita, si quae- 33 dam ex Ideis simplicibus, quae compositam '

omnium Substantiarum ideae sunt O, 33sscurae; harum tantum modos cognoscere

possumus I8. r & neminem mortalium 'ad cognitionem omnium modorum iu stantiae cujuscumque peculiaris , pervenire unquam posse, attendenti pat)it Idea impossibilis saepe pro obscura habe- 33s tur; sed ignorantia nostra hujus causa est. Si cuidam proponam , ut sibi sermet 3 o Ideam figurae rectilineae, cujus summa angulorum valeat gradus nongentos; &ignoret figuram septilateram, & quidem solam , habere hanc proprietatem; Ideam tantum 1ibi poterit formare obscuram, concipiendo quoidam angulos , a lateribus quibusdam effectos; sed figuram, ab omni parte clausam, sibi repraesentare non poterit. Si, pro nonsentis gradibus, octingentos 34t proponerem, similem sibi fingeret Ideam;& hanc etiam pro obscura haberet, quamvis omnino impossibilis sit. Idea Adaequata cum Clara eadem est . 34 a Inadaequata cum Obscura coincidit

. Idea Distincta est, quam ob omni alia 3 3

97쪽

IN TR ' DUCTI

distinguere possumus. Corporis Idea distin .cta est ; en extensum & impenetrabile, ubi in s ub)ecto hae proprietates dantur , illud quod corpus vocatur adest ; & haec Idea ab omni alia facile distinguitur. 344 Confusa Idea dicitur, quae ab omni alia distingui non potest; Objecti, e longinquo viii, Idea Plerumque confusa est,

343 Ideam claram etiam diuinctam semperesse, manifeste patet ; sed non omnis distincia clara est. Corporis Idea, quamvis distincta, obscuris tamen adnumerari debet 343, 338. . 346 Eodem modo, omnis confusa Idea Diastura est; scd non omnis obscura ad eo iustas pertinet. 347 Omnis Idea, in se considerata, clara . . distincta est: obscuritas 3c confusio spectant objectum , quod Idea nobis exhibet ; &, profluunt ex ignorantia quorundam, quae ad hoc objectum pertinent.

CAPUT IV.

De Idris 4bsractis oe Concretis ; ubi alae Ideis Unisessalibus, Particularibus, o Singularibus. '

rei,

98쪽

AD PHILOSOPHIAM. 8 rei, quasdam simplices rejicimus; id est, quando non ad omnes simul attendimus;& hoc fit variis modis. i. Ad Abstractionem possumus referre 3 9 omne examen, quod fit per partes, quas quasi separatas concipimus, quamu is in tu, jecto tales non sint.1. Abstractio fit, dum Μodum concipi- 33onius, non attendendo ad Substantiam: Ecgr. Μotum determinatum corporis considero, non attendendo ad mobile.

3. Circa ipsos;Μodos, abstracte conm 33xderatos , haec ipsa abstractio locum habere potest. Ex. gr. Directionem motus perpendo, neglecta Velocitate. . Tandem, si plura inter se conseram, 3 a& singulorum Ideam removeam, Μentem tantum applicando ad illud quod omnibus commune est, Abstractam acquiro Ideam, quam Universalem vocant. Talis est Idea Humanitatis, Mobilitatis , Motus in ge

nere .

In. lo primo casu , ip quo partem 333 ipsius rei consideramus , Idea abstracta nobis quid extra Μentem repraesentare potest; in omnibus aliis casibus non . Attributum a substantia separatum es, se non potest crue. Universalis Idea non etiam habet Pr

totypum; id est, objectum , extra Μe

99쪽

tem,' quod hac issa repraesentatur. Homoe in genere non datur , nisi idealiter ; hommines singulares existunt. Humanitas nubs libi datur, nisi in hominibus singularibus. sues Entis in genere Ideam, abstracitone fora mari, vidimus 4.) , magis . re cta ratione alienum est, quam inde com' eludere, hoc ipsum dari, & omnia Entia singularia ad hoc Ens in genere ita pertia mere, ut nulla detur existentia nisi in hoc

ipso. ν336 Quis autem potest , nisi idealiter, existentiam separare ab Ente Peculiari Haesita tamen separatione acquiritur Ideatis in genere. .

337 Idea Universalis , aliquando Particula ris dicitur 1, sed cum relatione ad magis Universalem, quae pliaues Particulares coa plectitur. 338 3 Haec ultima , quae in hoc casu nomen Ideae Universalis servat, omnes ideas quas, consideramus complectitur ; talis erit , si' figuras planas conliderem, Idea, quae has omnes in genere repraesentat; & respecta hujus , figurae rectilineae, curvilineae, &mixtae, sunt Ideae Particulares. 339 ' , Si , non attendendo ad reliquas , solas considerem figuras rectilineas, narum Idea Un1versalis erit k quae ipsa in alias parvis' culares iterum dividi poterit. .

100쪽

AD PA ILos o PII IAM , Individua in formatione Idearum prςces dentium considerari debent; horum Ideae dicuntur SingulareS. Haec omnia utilitatem habent in rerum examine; prςcapue si agatur de rebus pi nissime notis r in aliis imperfecta admodum est divisio Ideae Universalis in Partia

. Hac de causa potissimum non magni usus sunt, Quae apud plures occurrunt, de quinque Scholauicorum Universalibus , circa quae inutiliter admodum qus stiones fuere multiplicatae. Cum tamen horum nomina sepe occumrant , quid sint liqc quinque Universalia

dicam. I. Genus vocant Ideam Universalem , 363 quae varias Particulares continet. 2. Ipsam Particularem Vocant Speciem. .3'

Sed Species, respectu Generis superioris, est Genus respectu Speciei inferioris, ut de Ideis Particularibus dictum 339.

3. Variae Species ad commune Genus re- 36s feruntur, considerando quod commune hahent . Sed in singulis Speciebus datur ali

quid peculiare , sine quo Speio concipi e

SEARCH

MENU NAVIGATION