Christoph. Christophori Sandii Tractatus de origine animae

발행: 1671년

분량: 198페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

De Origine Animae. missam, propagant ; imo & similitudine sermae,

quae ordinarie inter parentes & liberos reperitur; tum aliis rationibus prolixe confirmari potest: ita ut adversariorum s ab autoritate Pi tonis & Platonizantium, aut scripturae, obsturtiis alicubi loquentis, maleque propterea intellectae, & contortae, desumptae, proque antemundana animarum praeexistentia allatae,) rationes , respectu harum, infirmae, longe petitae,& minus clarae, imo prorsus emendicatae, Censeri queant, debeantque. Hucusque argumentum Opponentis. Verumenimvero , antequam ad singula re spondeam, moneo lectorem, ne in verbis Opponentis nomen Angeli ratione ossicii, sed ratione naturae intelligat. nos distinctius loquendo pro eo spiritus voce utimur. Consequentiam Majoris quoad primum meminhrum ita probat opponens: quia, inquit, ii ιC

quid adhuc ratiocinini disicit ab extra , id non perseimesi tu praeditum , aut angelu esse potest. Rese. Si Opponens per intesiectu pr editum esse perse, intelligit stientia praeditum esse, aut actu intellige-xe : ita nego ad essentiam intelligentiae vel mentis pertinere actu stire, adeoque convertibilia esse actu stire & mentem esse. Non ergo eo sensit intellectu praeditum esse, & non esse spe cie & natura differunt, quod gratis assumitur ici membri posterioris prc.atione. Anima enim non intelligit nisi ea quae mente videt, & quae interposito velamento vidςre nequit, ea neC in

172쪽

De Origine Anima. I 69telligit. quod oculus est in corpore, hoc mens

est in anima , evenire autem potest , ut oculus Claudatur, ut tenebrae objiciantur privatione lucis, ut denique corpus opacum interponatur

inter visum & objectum videndum , ita fit ut

oculus non videat, cum tamen maneat idem oculus : non putem Opponentem negaturum

catulos primis a nativitate diebus non videntes , esse catulos, quia naturale sit canibus vudere. quinetiam infantes non essent homines, quia actu ipse non ratiocinentur, si ratio Oppo nentis alicujus esset valoris. Et coeci nativitate, homines non essent, nec ii qui in adulta aetate coeci facti essent eandem naturam haberent , quam ante nativitatem habuissent, quod absurdum. Sicut videre vel non videre non IOLlit naturam bene constituti oculi, cujus natura est posse videre : ita mentis natura est facultate intelligendi praeditum esse, non vel intelligere . vel non intelligere , quorum vel alterutrum , vel utrumque in mente salva essentia , ratione diversarum rerum intelligendarum inesse potest.

Tum vero non intelligit mens, si id passa fuerit, quod oculus clausus in corpore, & si privata fue rit divina luce, quae est hominibin verbum, per quod Deum contemplamur: ut ait Clemens Protr. si tandem velamento terreni tabernaculi impediatur. Si vero Opponens intelligit facultate intelligendi praeditum esse, idem dicit atque mentem habere. Sic probandum est ei infanteminente, vel facultate intelligendi carere: si dicit,

173쪽

i 0 Origine Anima.

infantem non intelligere , sciat, a non ese ad non posse non υalere consequentiam : probandum insuper mentem non poste id pati, quod oculus clausus

in corpore, mentem non posse carere luce , neque posse eam quicquam . videndo impedire:

quod cum facere non poterit, ego meam sen-rentiam probabo ex Apostolo epist. ad Corinth. a. IV. 4. dicente e Deus hujus secuti excaecavumentes infidelium. Excaecatio autem utpote privatio praelupponit habitum: quam , quia est contra naturam , & infidelibus contingit propter culpam in poenam, in infantibus recens natis taces concedet Opponens , quia videtur Omne peccatum originis tollere. Sed & nulla ratio esset , cur oculo mentis in adultis visias vel daretur vel restitueretur, nullo merito majore, sed potius peccato accedente, & cum aetate in- dies crescente. Porro si mens in infantili aetate

non est in anima, & temporis successu producitur, scire libet an perfectus sit homo infans ille, cui praecipuum organum animae mens, qua rationales sumus, deest ; quis producit vel

creat oculum illum in anima , non certe Paren

res , qui post partum nihil ad productionem infantis conserunt, neque magistri, qui tantum rem videndam oculo animae proponunt, nec hi quicquam essicerent, si anima mente careret, sicut mille objecta coeco oblata non essiciunt, ut videat qui oculis caret. Dicet ergo Deum creare , quaero itaque porro, quo anno aetatis in anima creatur mens, & an in omnibus eo

174쪽

De Origine Animae. II Idem aetatis tempore λ cum vero Deus omnia creet in momento, qua fit ut mens jam creata ,

non simul & semel omnia perspiciat λ Hinc apparet, quod mens quo plura successu temporis videt, eo plura intelligit, sicut oculus qui plura vidit, plura cognoscit. Sed & id ipsum quod

dicit infantem discere ratiocinari ab extra , a malΠ-bus , magistris S dotioribus, praesupponit facultatem intelligendi in animi, quam profecto nec mater, nec magistri doctoresve se creare unquam profitebuntur. Deinde quae exterius cognoscenda &intelligenda sunt mente , exterius illi videnda & repraesentanda sunt , sic &menti hominis repraelentant res cognoscendas magistri, non autem docent mentem ratioci

nari , quae per se intelligit, nisi obstaculum sit:

quemadmodum nec hominem videntem docent videre, qui objecta reprauentant oculis ejus: itaque non discit etiam infans a magistro ratio cinari , sed solum contemplatur objecta quae a magistro proponuntur, per se autem faculta te intelligendi praedita, si nullum obstaculum remaneat, vel mente aperta, vel lumine acce dente & tenebris fugatis , perspicit quae cognomscenda proponuntur. Sic homini videnti possumus describere hominem , quem nunquam viderit, ita ut cum illum viderit, digito monstrare Se dicere possit, hic est. dicesse ergo hominem illum non praeditum fuisse facultate videndi , antequam id didicerit ab eo , qui ei hominem ignotum descripserat. Tandem negandum

omnia

175쪽

x a De origine Anima.

omnia hominem discere ab extra: quis enim docuerit primum inventorem Arithmeticae, Geometriae, Astronomiae, scientias Mathematicas earumque demonstrationes : nisi a se ipse primus inventor ea didicisset, nescio unde haberet. Si dicit, ab Adamo per traditionem ad omnes posteros omnes scientias pervenisse, quaero rursus, quis Adamum eas docuit λ Deus, forsitan dicet. at quomodo p orali ne & successiva institutione, ut magister discipulum docet ρ negabit, nec male , tale enim nihil scriptum. quomodo ergo p residuum est ut dicat, Deum creasIe in anima Adami mentem facultate intelligendi praeditam , Adamum autemper eam a seipso didicisse , quaecunque sciverit. Ierem. I. Deus quoque dicit: Antequam te fommarem in utero, indidi tibi sapientiam. 2 Si vero Adamus potuit omnia scire a se ipse, cur non 8c posteri ejus p an alia est natura posterorum atque Er: mi parentis p Sed nec dicere poterit omnes scientias ab Adamo in posteros propagatas p A quo enim didicit, qui artem Typographicam primus ante duo secula ad invenit, nisi a seipso p Sicut canis latrat licet nunquam audiverit canem latrantem , ita homo qui natura est animal rationale, i. e. facultate ratiocinandi praeditum ) ratiocinabitur , quantum in aenigmate per speculum licebit, licet nunquam viderit vel . audiverit hominem ratiocinantem.

Naturalia nec discuntur , nec docentur , sed in- generantur e carnalia a carnalibus parentibus,

176쪽

De Origine Anima. IT 3

ut edere, bibere, mingere, cacare, coire: spiritualia , quale est intelligere, a spirituum patre Deo. Angelum dicit inlesiectis S potentia vel sivienti u potentissimisque hominibus se repraestare. Resp. Majores & minores gradus intellectus Sc potentiae non immutant naturam intelligentium & potentium. Nam & Christus intellectu & potentia omnibus hominibus suis praestantior: at propterea non desiit esse homo. Deinde dico rationem differentiarum eia se extraneam , Angelos non aggravat terrenum tabernaculum , quod animam deprimit& aggravat multa cogitantem ; illi liberε facultatem intelligendi exercere possunt, at haec impeditur: illi liberi a vinculis 3c carcere potentiam exserere possunt, haec autem alligata vinculis, vires siuas demonstrare nequit: non recte vero sic concluditur: anima non exercet potentiam & sapientiam angelis aequalem: ergo non habet aequalem: potest enim impediri. Diversi profecto sunt status spirituum liber rum & vinctorum. Si videremus homines brios , & catenis ferreis constrictos, & argumentaremur eos non esse homines, quia alii homines ebriis vel sapientissimis intellectu , &vinctis vel potentissimis potentia praestent, Omnium hominum sannis nos exponeremus: qui dicerent exspectandum,donec haec conditio hominum praeterierit, donec illi crapulam exha- Istrint, & his vincula sint adempta , tum omneSut ante sicut alii homines & intellecturos, &pote

177쪽

. 174 De Origine Anima.

potentes suturos. Sic ego dico: solvantur animae a vinculis corporis animam aggravantibus , desinant inebriationes peccatorum, & tum non cedent animae in intellectu & potentia angelis.

Posterius membrum erat, animam neque potuisse unquam fuisse intellictu praeditam vel angelum: quod probat ea ratione, quod angelum esse& non esse, i. e. intellectu per se praeditum eust , & non esse, ut specie & natura differentia, non possint esse simul & semel in una eadem--que anima. Ad ista autem jam respondi: neque ego simul & semel eandem rem animam dico intelligere & non intelligere. Ipse opponens ex mero homine Christo docet factum esse verum Deum & dominum angelorum , Credit etiam Euangelio dicenti ex aqua factum vinum, quam absurde ergo negat angelum posse fieri animam vel hominem, cum Sc Verbum sit caro factum. Ego hic saltem addo, Opponentem non negaturum multa disci ab extra quae antestivimus, & obliti semus : ergo non semper licet ita argumentari, iste homo distit ab extra: ergo ante nunquam scivit: potuit enim esse oblitus, quod & in anima accidit. Deinde dicit, eum Dei sapientia ta bonitate pugnare, ut ad formandam viliorem creaturam, nobiligimam prius destruat: Resp. Quis unquam dixit, nobilissimam cteaturam destrui eo fine, ut vilior formetur λNemo sanE. Stramineum ergo sibi fingit Herculem , cum quo pugnet Opponens. An Cumbonitate & sapientia Dei pugnat, ut ad redu'

178쪽

De Origine Animae.

i cendam nobilissimam creaturam in pristinum ii felicitatis statum, unde libero arbitrio peccansi lapsa fuerat in statum mortis, regenerari faciat, , ut per victoriam recuperet pristinam gloriam. i Sed & esto poena incarnatio. An cum honitatei & sapientia Dei pugnat peccatores destruere &punire. Cur ergo credit opponens omnes im-: pios aeterna morte a Deo puniendos p Sit spons tanea inclinatio animae incarnatio. An sic pugnat cum bonitate & sapientia Dei, permitteres ut angeli peccent λ Cur ergo credit Opponens Deum permisisse ut angeli, & Adamus & omnes homines peccarent. Sit tandem spontanea humiliatio animae incarnatio. An vel sic pugnat cum bonitate & sapientia Dei permittere ut angeli peccatores se humilient, ut purga: ti pristinam gloriam mereantur Ρorro gratis dicit, non probat viliorem esse creaturam hos minem, quim angelum, quos necdum specie differre, vel diversas creaturas esse probavit. Ego hoc sine probatione perinde accipio, atque si diceret, hominem vinctum esse viliorem creaturam quam hominem liberum, aut hominem ebrium , quam sebrium. Videamus ta-i men etiam , an absoluth verum sit, quod cum

bonitate & sapientia Dei pugnet, ut nobilissima creatura destruatur, ad formandam vilio- . Tem p Ego non video contrarietatem, si ponatur , nobilissimam illam creaturam per exinanitionem spontaneam mereri posse, ut pristina, felicitate majus praemium consequatur Annon Chri-

179쪽

176 De Origine Animae.

Christus mortuus est pro peccatoribus , justus pro injustis p annon maledictum pro nobis factus est in ligno crucis p annon destruxit ipse diabolum qui tamen est angelicae naturae) adimendo

ei imperium, & vinciendo eum catenis, ut liberaret hominem ex servitute ejus. Sic etiam perit vis similis istius , quod de arahitecto proponit Opponens. Ad illud de creationis aut naturae progressiuperpetuo ab imperfecto ad perfectum, respondi ad object. 9. Hoc ipsum pugnat etiam contra hypothesin opponentis, qui statuit animam post separationem a corpore nihil intelligere, velle, operari, nullasque Operationes exercere, quod certo nihil aliud est, quam cum corpore mori. An ergo & in morte dicet naturam progredi ab imperfecto ad perfectum p Tertio probat Deum Unaturam fustra fecise nobilismam creasinam,si eam destruxissem, S ignobiliorem ex ejus quasi exuviis formassent. Resp. neque ignobilior creatura saeta est ex exuviis nobilissimae creaturae, neque nobilissima creatura est destructa ; sed ipsius culpae tribuenda est incarnatio. Nam cui bono nobili allia creatura, mox iterum destruenda , fuisset. Re f.

Nam cui bono Adamus in paradisum positus fuisset, mox iterum ejiciendus p Dicet, Culpam fuisse in Adamo: & mihi ergo liceat dicere, culpam fuisse in angelis. uuarto Christi seponi

mam incinnationem, oblivionem S imminutionem

potentiae ridendam fabulam aut somnium vocat: Ego vero dico non absurdum eue negare Christum

eine oblitum eorum quae ante sciverat, quia ipse

180쪽

De Origine Animae. 1T

ex Spiritu sancto conceptus, sponte se exinani vit & carnem sitscepit pro redemptione humani generis. At sicui placet aliter sentire, ex illo loco: Iesia proficiebat aetate , sapientia S gratia, apud Deum S homines r item, factus est in omnibus nobis itu excepto peceato: qua de re alias agetur: ) non protinus ausim illam sententiam cum Opponente absurditatis , impietatis, in Christum injuriae, contumeliae, & impietatis argue re : timerem enim ne simul apostolos & euangelistas illorum criminum reos facerem, qui

dicunt, Iesium profecisse sevientia , S saltum in

rubm hominibus similem excepto peccato, eum exinanitum , & humiliatum, formam servi accepise , factum carnem, S maeedictum, passium S mortuum Inomminisma crucis morte. Videat saltem , ne ipse foveat absurdissimam , imo impiam, &in Christum admodum injuriosam , aut contumeliosam, addo & in se vanissimam sententiam, qua credit , Christum, qui tamen est rus Deus,

ta dominus angelorum, totum, qua--quarum est, ex femine Mariae prognatum, S non-ens fuisse antequam natus eset ex Maria : dc docet, animans

et e mortalem: quam omnes Christiani, quotquot Christum ante mundum fuisse credunt, abominantur detestanturque: ita ut ipsi quoque veteres Ariani in Concilio Sirmiensi, anathema illis dixerint, qui negarent Verbum Dei ante mundum fuisse, & ipsum pluisse a Domino Patre.

vlterius : Nam angeli, ait, m quocunque corpore, humano, a ino, porcino, igneo, &c. existentes,

SEARCH

MENU NAVIGATION