Christoph. Christophori Sandii Tractatus de origine animae

발행: 1671년

분량: 198페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

1 1 8 De Origine Animae.

cum aliquo beneficio respectu poenae majoris non est poena. 3.) Qui allegorice prima capita Genes eos explicant, unt hominem peccasse postquam imperium acceperit super alia, &antequam tunicis pelliceis indueretur. t .) Si

incarnatio fit propter certamen , dicendum homini alia esse subjecta ad tentationem, ut prO-hatus fiat: deljciae enim, voluptates, divitiae, imperia sunt irritamenta malorum, unde avaritia omnium vitiorum radix ; illa sunt opera & cupiditates carnis, contra quae certan dum est spiritui. Neque enim oeconomiae Dei placuit pristino statui nos sine merito restitue re : cum itaque meritum non sit sine virtute , virtus sine mortificatione carnis , quae est gloriosa & victoriae plena vivificatio spiritus: ista neutiquam fit sine lucta, neque est lucta nisi adsit inimicus. Deus itaque nobis dedit inimi-

Cum totum mundum suadentem opera carRiS,& impletionem cupiditatum carnis, eo fine ut

salvi fiamus. ss. Inclinatio ad corpus si statuenda est in anima, non est ea dicenda naturalis , sed moralis. Moralis autem inclinatio ad malum non infert statum violentum. Nam neque adversarii dicent hominum statum esse violentum , eo quod habeant moralem inclinatio nem ad uniendum se cum meretrice in carne una, & ad omne aliud malum culpae, quod consequitur malum poenae: & si dicant hominum inclinationem ad venerem dc omne malum esse naturalem , non tamen dicturos puto, homi-

162쪽

De Origine Anima. I J 9

homines in statu poenae, quae consequitur mala illa necessario, esse in statu naturali: nemo enim propter inclinationem naturalem , cujus Deus autor est, juste punitur. Neque diabolum dicent ante lapsum fuisse in statu violento , quia habuerit moralem inclinationem ad peccatum , quam si non habuisset, neque peccasset. Sicut autem' & diabolus Sc homo impius propter inclinationem ad malum , ille ex statu

naturali in violentum, hic ex statu minus vi lento in magis violentum praecipitentur, non itaque absurdum est, animam etiam se propter inclinationem illam moralem uniendi cum casene , ad quam ceu a meretrice blanditiis allecta fuit, protrudere in statum violentum ex statu naturali. Sixtus Senensis Bibl. S. Lib. V. I 8 s. ex Cyrillo Alexandrino a 3. rationes proseri, praeeXistentiam animarum impugnantes. Sed ad 1. s.

Rest. non necesse esse, ut qui praeexistentiam animarum statuit, dicat animam primario ob poenam & cruciatum vel supplicium in corpus detrusam esse. Potest etiam dici animas seductas a diabolo, incarnari gratia Dei, qui e

rum misertus propter eas mundum ex contrariis fabricatus sit, ut animae per victoriam ex Certamine si peccato originali purgatae prist, nam gloriam recuperarent; diabolis autem, utpote seductoribus & autoribus peccati gratiam incarnationis non concessam a justitia divina, &sic

163쪽

1so De Origine Animae. .

sc peccatum animarum duntaxat esset causa incarnationis , sine qua non. Possint etiam animae per appetitum ad malum , & inclinationem ad materiam dici in corpora venire. Sed sponte vel praemii desiderio, vel spe certa restitutionis ex Dei promisso orta, se in carne humiliare & exinanire dici queant. Ad a. Resp. me de causis oblivionis arg. 7. dixisse. Hic tantum rem simili quodam declarabo. Hominem inebriatum vino cepit somnus, profundissimo somno dormientem transtulerunt in locum peregrinum, & in carcerem tenebrosim indiderunt, ille experrectus non recordatur, quid ante somnum in statu ebrietatis dixerit aut egerit, ignorat qui in locum illum , aut quorum ope venerit, in lucem prodiens

postquam longo tempore incarceratus ruit, neminem videt eorum quos ante cognoverit, adeoque neminem cognoscit, nec quicquam

intelligit eorum, quae lingua peregrini pros Tuntur , & tantum non similis est infanti qui

modo in lucem prodierit, donec revertatur ad Cognationem & in patriam suam. Ista oblivio est imago oblivionis animae, sicut somnus est imago mortis, quae est somnus animae. Animam enim, quae bibit, sicut aquam, iniquitatem, &inebriata est vino fornicationis meretricis, quod est peccatum vel error, consequitur status mortis, in quo ea materialestens magis magisquet , venit in carcerem, tenebrasque corporis, inque locum peregrinum, ubi hospes est,

. neque

164쪽

De Origine Anima. 16 Ineque nisi per speculum conspicatur mera e g stula, ubi enim fuerit renata , fit quasi nova

creatura, primum ex aqua in animam viventem:

deinde ex spiritu, in spiritum vivificantem, qui si non extinguitur, sed ut Dominus mortificat corpus, dignum facit secum unitum hominem, qui audiat verba ineffabilia: donec revertatur in patriam, unde ortus est, ibi Deum verum parentem suum videbit & cognoscet, sicuti est. vere itaque Basilius hom. quod Deus non sit autor malorum , sed eo modo quo Caiphas prophetavit, scribit : Anima a bono deflectit, quum beatae oblectationis stietate affecta , ω veluti veterno quodam gravata, ac de flatu superiore delapsa, turpibusse carnu libidinibus immisset. Ad 3. Resp. Ideo in carne peccare prohibemur , ut non peccando , sed benefaciendo ob- tineamus rursus pristinum statum felicitatis &gloriae, in quo anth fuimus. Statum illum, sine medio gratiae incarnationis , & lucta cum carne& mundo, tanquam spiritui contrariis , consequi non possumuS. Ad 4. Rese. Deus noluit animas peccatrices sine medio salvare, sed quia libero arbitrio peccaverant, conveniebat, ut rursus per liberum arbitrium pristinum sibi statum acquirerent, quem habuerunt in Paradiso , condito ante quam coelum & terra adventarent: . Esdr. III. Hieron. quaest. in Genes estque ea communis sententia Iudaeorum :) si enim Deus Gne ullo medio, & sine animarum merito rursum

L in

165쪽

visa De Origine Animae. in pristinum eas reduxisset statum , tum injustus

fumet non puniendo demerita, & aequales efficiendo animas quae peccaverant, iis quae nunquam peccaverant. Si vero per merita sua extra carnem pristinam gloriam eis recuperare datum

fuisset, primum non secissent, nisi quod semper facere debuerant, neque virtutis opus laude dignum fecissent, quae adversario caruerant, deinde neque ulla peccatorum fuisset poena, ideoque carne sunt circumdatae, ut non nisi per

luctam graviorem & victoriam eniti possint in stiperiora. Sicut avis alligata lapillo , & aquis

imposita, ob demeritum praecedens, non debet quiescere, nisi vult virtute lapidis in aquae fundum , certum vitae exitium trahi ; sed annitendum ei est omnibus viribus alarum virtute, ut aerem teneat, & in locum naturalem securum tandem & firmum evolare queat: ita homo ob peccatum alligatus carni, & terrae maledictae impositus, non debet quiescere, ut caro dominetur suis cupiditatibus spiritui, quae animam

conantur in aeternum exitium pertrahere, sed virtute spiritus contra carnem certare debet, ut aerem trahere possit, i. e. ut vivat, & tandem

in locum naturalem & portum, nullo delicti pondere gravatus ex tempestatibus, nempe in Paradisum, cujus porta per Christum, omnibus ingredi cupientibus , aperta est, evolare possit.

Ad 8. Resp. non resurrecturam carnem PCCC minosam aggravantem animam, sed corpuS glorificatum ; non corpus ignominiosum, sed gloriosum s

166쪽

De Origine Anima. 16 3

riosum; non corpus infirmum, sed potens ; non corpus terrenum, sed aethereum; non corpus corruptibile, sed incorruptibile ; non corpus animale, sed spirituale. Sicut Apostolus dicit 1. Cor. XV. a. 43 Ad 9. & Io. Resp. in eo consistere benedictionem Abrahae, quod maxima multitudo animarum Abrahae ministerio debeat causam incarnationis suae , tanquam medii, quo salvari potuere , & salvatae sunt. Ad et . Rese. pro ratione meritorum & demeritorum in corpore, i. e. in itatu luctae vel certaminis , reportabit quilibet vel praemia vel

poenas.

Ad 16. Resp. propter transgressionem primi hominis, i. e. animae nostrae: deinde non simpliciter exstat, super eos, qui non peccaverunt, sed qui non peccaverunt ad similitudinem primi hominis. Ad 17. Resp. peccatum vel parentum vel filii non fuisse primariam causam, quod filius caecus

natus esset. Nam si Christus absoluth negasset filium peccasse, eo quoque sensu negasset parentes peceiisse et quoniam dicit: Neque ipse pe

cavis , neque parentes ejus : quoniam vero Christus peccata parentum absolute non negat, ita neque filii negat. Ad 18. Resp. propter animas lapsas creatus est mundus, ut inhabitetur ab eis per medium incarnationis salvandis. Ad a I. Resp. ut manifestentur Dei opera in illo.

167쪽

16 Origine Animae.

Ad 22. Resp. rationem consequentiae non pos se intelligi. Ista sunt argumenta Cyrilli A xandrini. Hieronymus sententiae Origenis objectaverat, quod sequitur: Si anima, inquit, fuit ant quam Adam in Paradisio formaretur, in quolibet flatu S ordine, ta vixit V egit aliquid; neque enim posumus incorporalem et aeternam in modum glirium immobilem torpentemque sentire necesse est ut aliqua causa praecesserit, cur quae prsus sine corpore fuit, postea circumdata sit corpore. Et s animae es naturale essesne corpore, ergo Resurremo corporis contra naturam erit. Sed non siet resurrectio contra naturam: ergo

juxta sententiam vestram quod contra naturam est resurgens, animam non habebit. Ad prius Respondeo fuisse causas cur anima tandem sertita fuerit corpus terrestre. Ad secundum Resip. animas esse naturale sine corpore esse terrestri, neque resurrecturum corpus terrestre , sed aetherium , quale est anima , etiam antequam corpori immergatur. Aliud argumentum contra animarum prae-

existentiam antem undanam, viri eujusdam,quod stripto mihi communicavit, tale est: Quaecunque anima in i antili hominis aetate nihil prorsus novit, & teste ipse Deo; Ion. , T L. ne discrimen quidem inter manum dextram Msinistram ; sed omnia haec simul cum lingua propria, & quaecunque tandem nosse incipit, per sensus externos a matribus , magistrisve aut

doctoribus suis , distere opus habet, etiamsi

168쪽

De Origine Animae. 16 Squoque corpus & instrumenta, intellectui acquirendo aptissima , nacta sit tandem ; illa per se intellectu praedita , vel angelus esse, nulla ratione, aut potest, aut unquam potuit. Atqui anima humana, adeoque & Christi,&c. Cons. Luc. II. O. a. E. anima humana, adeoque & Christi per se intellectu praedita, vel Angelus esse, nulla ratione aut potest, aut unquam potuit. Majoris consequentia , quoad prius membrum , t quod anima per se intellectu praedita, vel angelus esse nequeant) per se patet. Quicquid enim adhuc ratiocinari discit ab extra , id non per se intellectu praeditum , aut Angclust ceu qui intellectu & potentia vel sapientissimis, potentissimisque hominibus semper snte

cellit. I. Cor. I 3, I. a. Petr. Σ, II. I a. Eph.

6, 11. I a. ) esse potest : de nec simul & semel etiam intellectu praeditum & non praeditum , angelus & non angelus. Ceu quae disparata Eccontradictoria , de una eademque anima eodem

tempore dici nequeunt. ι .Quoad posterius membrum, squod anima neque potuerit unquam fuisse intellectu praedita, aut angelus, in patet iterum consequentia Majoris. Nam cum specie, adeoque natura, differant, intellectu per se praeditum esse, &non esse ; angelum este, de non esse ; quomodo eadem numero anima diversas naturas subire, eademque nihilominus manere poterit ρ Deinde annon cum Dei bonitate & sapientia mani-

L 3 seste

169쪽

166 De Origine Animae.

seste quoque pugnaret, si, ut viliorem creaturam formaret, nobilissimam prius destrueret p& an non hoc perinde foret, ac si quis architectus , viliorem casam exstructurus, augustissimam aedem prius destrueret, casamque istam exinde aedificaret; quam tamen ex viliori materia facillimh exstruere potuisset λ Imo annoncreatio aut natura perpetuo ab imperfecto ad

persectum progreditur λ Quomodo ergo hic contrarium fieri credi potest λ Tertio, annon Deus & natura nunquam frustra agunt Egis. sent vero frustra, si nobilissimam creaturam deinstruxissent, & multo ignobiliorem ex ejus quasi exuviis formassent. Nam cui hono nobilissima illa creatura, ceu mox iterum destruenda, futuset Hoc ergo denuo verisimile non est, neque credi ullo modo potest. Et quarto anilis pro sus, ridendaque fabula aut somnium est , dicere Christum in ipsa spontanea sua incarnatione , quasi ex Lethaeo amne bibisse, omniaque , quae antea noverat, oblivioni tradidisse, potentia quoque sua , qua supra angelos, velut creator

omnium rerum hactenus eminuerat , prorsias

amissL Hanc enim sententiam ut absurdissimam , imo impiam , & in Christum admodum injuriosam aut contumeliosam, addo & in se

vanissimam. Nam Angeli in quocunque corpore, humano , asinino , porcino, igneo, &C. . existentes , functiones & vires stram, quam optime & sine ullo impedimento , exserere possunt,

Matth

170쪽

De Origine Animae. I 67 Matth. 8, 28. 29. 31. 32. EX. 3, 2. Omnes Christiani, quotquot Christum ante mundum fuisse credunt, abominantur, detestanturque rita ut ipsi quoque veteres Ariani quorum tamen sectatores adversarii videntur,) teste Socrate lib. a. cap. 19. & 3o. in Concilio Antiocheno & Sirmiensi, anathema illis dixerint, qui Verbum aut Filium Dei in incarnatione sulconversionem, mutationem , aut imminutionem ullam passum esse, asserturi essent. Caeterum si ex me quaesierint adversarii, an- non ego quoque praeexistentiam aliquam animarum nostrarum statuam p Resip. idque quintae rationis loco : me omnino cum scriptura statuere, dicereque animas nostras in parentibus nostris jam praeextitisse. Prout scit. Heb. 7, 9. Io. Levi pronepos Abrahami cum fratribus suis dicitur fuisse in lumbis Abrahami, ta ex iis egressim esse; & prout Gen. 46. 26. omnes anιmae,s filiorum, nepotum , & pronepotum Iacobi quae scit. ingressae sunt cum Iacobo in aegyptum , numero 66. egresse dicuntur e femore Iac bii denique prout Act. 2, 3 o. a. Sam. I, I 2. Psalm. I 3Σ, ix. Christus, squi ex ultimis Davidis posteris erat ) praedicitur excitandus e fructu lumborum Davidis. &c. Haec enim scripturae sententia , etiam inductione omnium naturalium rerum, vegetabilium scilicet, dc animantium, quae sese mr antiquam illam benedictionem divinam, Gen. I, II. 22.2 . homini bus versii 28. simili prorsus ratione a Deo prO

L missam,

SEARCH

MENU NAVIGATION