Institutiones philosophicae ad studia theologica potissimum accomodatae. Auctore Francisco Jacquier ... Tomus primus sextus Quo physicæ pars secunda, sive physica particularis continetur

발행: 1767년

분량: 482페이지

출처: archive.org

분류: 화학

441쪽

illud certum est , ferrum ductum circa magnetem binos polos sibi comparare, qui iisdem donati sunt proprietatibus, quibus pollent ipsius magnetis poli. Neque magnes tantum vim suam ferro communicat, sed etiam ferrum acceptam virtutem magneticam ferro tribuit, atque etiam alteri magneti; di versis amtificiis comparantur magnetes, illud Vero praecipuum est atque optimum. Adnibeantur lamellae calybeae eximie la vigatae , summaque industria temperatae , quae singulae eamdem habeant longitudinem, latitudincm, & crassitiem , sintque circiter sex pollicibus longae , quinque lineas latae, unam Vero lineam crassae. Si autem illarum longitudo augeatur, in eadem ratione augeri debent dimensiones singulae . Rebus ita comparatis, cuilibet lamellae seorsim vis magnetica communicetur, potenti magnete adhibito, deinde lamellae illae inter duas laminas ferreas, vel calybeas ita constituantur, ut suis polis oppositis eas contingant , quae quidem praeparatio armatura vocatur , atque

ita liabebitur arto actus. Non solum magnetis ope, sed etiam fine magnete ullo

parari poteit vis magnetica . Laminulae calybere probe laevigatae incudi etiam eximiae perpolitae imponantur, eaque secundum longitudinem, eamdemque directionem atterantur ferro verticali satis magno, cuius extremitas inferior sit in rotundum conformata,& bene expolita. Si operatio illa per singulas lamellae calybeae facies , quantum satis est , iteretur , eximiam virtutem magneticam acquiret lamella calybea , non secus ac sii exquisito magnete tacta fuisset. IlT autem

442쪽

μo IssTITUTIONES PHYSICAE. autem notandum est, ad septentrionem diri-

illam magnetis extremitatem, a qua factum fuit attritus initium, contra autem ad meridiem convertitur extremitas altera , in qua attritus desinit. Sine ulla magnetis ope egregiam vim magneticam natura aliquando suppeditat. Feriarum oblongum in loco sublimi positum, di

in situ verticali satis diu detentum, mutatur in praestantissiunum magnetem . Potentissimam vim magneticam percipe demonstrarunt vim gar ferreae in aedium tectis , templorumque 1astigiis erectae. Insignem vim magneticam acquisivis e aliquando feruntur c essi fuli1H- ne percussa ferramenta. Traditur, cubiculum aliquod fulmine tactum fuisse, in quo

cultri, aliaque id genus ferra plurima continebantur ; id autem contigit omnino singulare serramentorum pars fulminis visoluta. fuit , & liquefacta ; pars autem

alia insignem acquisivit virtutem magne licam , qua clavos , annulosque ferreos ad se rapiebant. Plurimis modis sive natura , sive arte generatur vis magnetica , sed nos recensere longius foret . III. Virtute. alia donatur magnes , Ob quam fit, ut magnes polos suos praeter propter ad mundi polos convertat . Magnes enim Cymbae ligneae ita impositus, ut axem

habeat horigontis plano parallelum , si in

amplo vase, quod aqua plenum sit, innatet, paulatim sic convertet se, ut determinatas semper coeli plagas suis polis respiciat, quarum quidem coeli plagarum una est utcunque borealys , altera autem utcunque eusraiis. Huic magnetis virtuti referendum

443쪽

est praestantismi muna nauticae acus in Uentum, quod in arte nautica magnam praestat utili ratem. Acus calybea oblongior vi magnetica imbuitur, acutaeque pinnae medio sui

imponitur, ut libere verti possit, ad mundi fere polos ipsa suos polos dirigit; apex qui respicit hoream dicitur polus boreus , & D-ptentrioualis ; qui vero austrum respicit, podilus australis, aut meridionalis vocatur. Acus nautica, ne ab aeris motu Vexetur, capsula ad custodiam coercetur; quare tale inistra-inentum pixis nautica appellatum est . At dolendum est, quod ad majorem nauticae artis utilitatem acus magnetica ad mundi polos sese non componat accurate, Variationibusque plurimis sit obnoxia. Si pixis magnetica ita constituatur, ut acus terrestri me ridiano respondeat , idque fiat in plurimis tetrae lociς; observabimus, directionem acus magneticae a directione ipsius meridiani deflectere, nec quidem in omnibus locis aequaliter, sed magis, vel minus pro vario locorum sim ; talis aberratio acus magneticae ameridiano appellatur declinatio . Ρraeterea in ipsa declinatione mutatio fere perpetua de- rehenditur, etiam in eodem loco non so-um diversis annis , sed etiam diversis die . us, & per varias ejusdem diei horas , sic arisiis anno I 33o magnes ad orientem de clinabat gradibus octo, anno 138o gradibus undecim; anno 1665 polos accurate respiciebat; anno ITOOo gradibus octo declinabat versus Occidentem: quod autem Lutetiae a

cidit, idem quoque in singulis terrae locis observatum est , sed diversa plane mutatiq'nis lege, imo potius nulla, quae subtilissimis

T 5 etiam

444쪽

etiam observationibus hactenus innotuisse

potuerit. Praeter hanc universalem declinationis Variationem, ex certis quibusdam spe cialibus circumstantiis, & conditionibus alias quoque mutationes plurimas interdum subit arcus magnetica serrum acui magneticae pro-.ximum illius declinationem plurimum tu bat; aliquando etiam meteora in acus de clinatione insignem variationem inducunt'.

Anno 1724 in latitudine boreali *io io' &in longitudine 28' die a Septembris, perturbatis motibus, ita agitata ta est acus m gnetica, ut ad dirigendum iter nullius p tuerit esse usus; eamdem agitationem pati bantur acus aliae plurimae vi magnetica recens imbutae, ille autem vehementior inordinatusque motus horae integrae spatio perduravit, quo deinde cessante pristinam directimnem acuS magneticae recuperarunt. Eamdem

vim directivam aliquando sulpensam obse vavit peritissimus navium praefectus D. Ellis. Saeviente acutissimo frigore , navique ma-yno gelu circumdata , lemel deprehendit visua directiva fere destitutas fui fleacus singulas ; aliae autem ad plagas oppositas sese aliquando dirigebant. His tamen non obstantibus, quae minus frequentes sunt, acus es neticae variationibus, maximae tamen utilitatis est pixis magnetica; declinatio enim satis accuratis observationibus ut plurimum nota est. IV. Superest tandem consideranda magn iis virtus iacimatrix . Parata acu calybea , magnetica vi nondum imbuta , inventoque gravitatis centro, ita ut ipsum gravitatiS centrum apici styli immineat, acus aequilibrata manebit, situmque horietonti parallelum ob -

445쪽

tinebit, neutra extremitate se vel attollente , vel deprimente. At si huiusmodi acus Concipiat vim magneticam , & stilo eadem ratione imponatur, cuspis eius borealis in hismostris regionibus borealibus deprimet sese aliquantulum , oppositus autem australis vicis1im sese extollet . Nec depressio cuspidis unius, & elevatio alterius aequalis est in omnibus terrae locis; eo enim minor observatur, quo minor est locorum distantia ab ae quatore; & contra eo major, quo loca sunt polis propiora, ac proinde acus magneticae anclinatio ex ipsa locorum latitudine pendere videtur. Haec phaenomena deprehenduntur in hemisphaerio nostro boreali; at translata acu ad oppositum hemisphaerium australe , tunc vicissam cuspis australis deprimet sese, borealis autem sese attollet, & eo magis, quo propior fuerit locus polo australi. Hinc con-

1 equens Videtur, acum manere aequilibratam in aequatore, in polis autem eo usque inclinari, ut perpendiculariter insistat ad terram. Haec autem acus magneticae inclinatio majores, quam ipsa declinatio, variationes patitur, non solum in diversis terrae locis , sed et iam in eodem loco , & per diversas diei

horas. Verum hujus variationis partem ali, quam referendam esse, observatum est , ad resistentiam, quam ex mutuo axis attritu patitur acus magnetica , antequam ad aequili-hrii situm perveniat. Et quidem diligenter

observata acus magneticae inclinatione , ea variabilis omnino deprehendebatur, iisdem licet manentibus experimenti circumstantiis . Paratae fuerunt diversae acus magneticae qu ad omnes conditiones simillimae, vix unquam T 6 eam-

446쪽

4 INsTITUTIONES PHYSI - eamdem inclinationem ostenderunt acus duae,

imo differeulia Ioue vel Ia gradus aliquando 1uperabat. Ex illa inclinationis inconstantia factum fuit , ut hanc Variationis partem a te aliqua corrigendam proposuerit Academia Parisiensis, annexo de more proemio, quod reportavit Doctissimus Daniel Bernoulsus, qui subtilissima acus magneticae ltructuranujus erroris, vel differentiae partem aliquam sustulit. V. Quod spectat effectuum magneticorum

caulam, fatendum est , nihil esse in Physica obscurius. Quare ne varias quidem referre Volumus Physicorum hypotheses, quibus explicatis non fimus doctiores . Generat mobservare fatis erit, attractionem magneticam ex ferri, magnetisque particulis, atque illarum textura pendere. Et quidem mutata particularum dispositione generatur, vel de- Uruitur Vis magnetica , frequentius intenditur , vel remittitur; quod jam variis exemplis ostendimus. Ita fr ferrum magnetica vi imbutum valide percutiatur, si igni subjici tur, si violenta manu torqueatur, Ut magnetica destituitur . Si vires attractivae fuerint ex una parte maiores, quam eX altera, po li ex una parte erunt cri ractiυi , ex altera repulsivi. Communicatio virtutis in eo sita

esse potest, quod ferri particulae sine ullo omdine dispositae ob magnetis vicini amonem

mutuam positionem mutent; tumque se prodet magnetica vis in ferro quoque . Eadem 'de causa filum ferreum , quod magneti aD frictum virtutem conlaxit, poterit Uirtutem amittere, si motu contrario ducatur, ita ut conveniens partium positio turbetur. Direstio

acus

447쪽

l acus ad certas terrae plagas polo proximasi hinc oriri potesst , quod per univeriam quil dem tellurem ingentes lateant sub ipla upems fidie mata ferri , & magnetis , sed multo

plures, quam alibi, Verius polos. Hac enim de caula fieri poterit, ut acus magnetica non dirigatur accurate versus polum, sed hinc inde aberret. Si ejusmodi fodinae minores per universam terram nullo certo ordine disperias ae sint, inde intelligetur in magnetis declinatione nullum esse certum ordinem. Hujus rei imaginem quamdam habere possumus, si majorem aliquem eximiae virtutis magnetem ad menta caput collocemus, tum alios minores magnetes dispergamus sne ordine, acus se ad magnum magnetem potissimum diriget, minorum tamen magnetum actionibus nonnihil turbabitur directio. Eadem quoque erit inclinationis causa; Videmus enim

acum magneticam inclinari statim , si feriis dinis proxima fuerit. Jam vero si haec sit effectuum magneticorum generalis causa ;quidni fieri poterit, ut quotidie parum admO- dum & fere nihil mutetur directio, quae mutatio temporis progressu crescat:& tandem post ingentes terrae motus statim vel maxime augeatur, Uel etiam minuatur. Nimirum fodinae. perpetuas subeunt mutationes, novae alibi generantur augenturque, alibi minuuntur & pereunt. Itaque perpetua est mutatio, exiguo tempore exigua , tempore lOui glorii major, irr ularis omnino si mutatio ipsa in fodinis irregularis fuerit . Quae cum

ita sint, non repugnat ad generalem attractionis legem reserri posse effectus magneticos , qui proinde ex particularum figura ,

448쪽

446 INsTITUTIONES PHYSICAE. textura, mutua positione pendent, quae quidem omnia. nos latent , & utinam fortasse lateant. Quare generatim remn explicavimus parum solliciti de Iubatilillimis effluviis quae tenuitate sua acutissimos oculos effviliunt, remotasque massias vi

m aXlma connectunt.

UΙ. Cum vi magnetica aliquid affinitatis

habere videtur.Vis electrica . Antiquis etiam Philosophiae ter poribus notum fuit occinum quod etiam electrum dicitur , eam vim habere, qua paleolas leviaque corpuscula attra- atque ideo virtuti huic attractivae factumeli electricitatis nomen . Progressu temporis litaec eadem vis in fulphure , cera ob gnatoria, corpori busque ita bituminoses & resinosis observata fuit ; virtutem electricam in vitro, gemmis, hombice , lana, capillis experti sunt deinde Physici ; dura enim siccaque manu perfrictis corporibus illis , leviu-icula quaeque corpora ad se rapiunt. Idem tentatum fuit in aliis plurimis corporum spe-ςiebus, nullumque inventum fuit corpus, quod1ua natura non foret electricum , vel electri citatem non possiet accipere. Quod vi intel- . tigatur, duplex distingui debet corporum electricorum genus: alia dicuntur corpora per naturam elatirica quae nempe perfricta electricitatem demonstranti; alia autem per longum etiam tempus attrita nullum electricitatis indicium p bent: electricitatem tamen eX corporum electricorum vicinia haurire pos-lunt atque accipere, & ideo vocantur eleliri- Ita quamvis metalla re fluida nullam ex attritu electricitatem pollini concipere, iis tamen electricitas Ueri is

449쪽

PARs II. SECTIO IV. -7riis artificiis conciliari potest. Si ferrum aliquod tubis duobus vitreis horizontaliter lusi ineatur, vel 'funiculis sericis suspendatur, vel etiam resinosae massae incumbat, ferrum illud admoto vitreo tubo debite perfricto, vim electricam admittet. Eodem artificio electricitatem accipient fluida aliaque corpora non electrica . Porro in electricitatis pnaenomenis non solum consideranda est attractio, sed etiam repulsio, quae ut plurimum attractioni succedit. Ita si auri foliolum a tubo electrico attrahatur, rursus ab eo re pellitur, atque per vices varios itus & rediatus seu stubsultus edit. Vix conspicua est re

pulsio, si debilior sit electricitas; at si vali

da sit, corpusculum attractum statim repellitur . Tandem si potentissima sit electricitas, nullum inter tubum & corpusculum observatur contactus; sed corpusculum repellitur , ubi ad duorum vel trium pollicum a vitro distantiam Frvenit. Eamdem attra-hθndi & repellendi vim acquirit metallum , si vi electrica per communicationem imbutum fuerit; idemque succedit in corporibus omnibus non electricis. At aliae multae attractionis & repulsionis conditiones summa attentione considerari debent VII. Ex attractionis repulsionisque pha nomenis aliqua colligunt Physici, & quidem

merito ut nobis Videtur. I.. Leviora corpuscula a corporibus electricis attrahuntur, do- nec eamdem cum attrahentibus electricitatem acquirant, illorumque atmosphaerae ad eamdem redigantur densitatem. 2 . Hac densit te acquisita, desinit attractio, incipitques r pulsio. 3'. Haec repulsio viget tantum inter

450쪽

448 INsTITUTI MEI PHYSIC R. corpora, quae ad eumdem electricitatis gradum perdenerunt. ς'. Tandiu viget haec repulsio', quandiu manet eadem atmolphaerarum densitas, qua perturbata, fit iterum attractio, d nec aequalis densitas restituatur , rursusque nova excitatur repulsio. 30. Vigere potest repulcto inter corpora duo, quae nullum unquam dedere attractionis signum, dummodo eamdem servent atmosphaerae densitatem. 60. Eo

validior eli repulsio quo major e t electricitas; ac proinde ex spatiis vi repulsiva descriptis vires electricas aestimare licet. Recensitos effectus experientia confirmat; etenim si eledtricitas sit validior, inter auri soliolum tubumque vitreum nullus iam contactus deprehenditur, sed in duorum vel trium pollicum a vitro distantiam aurum repellitur, acquisita scilicet aequali atmosphaerae densitate,

dein de supra tubum manet aurum veluti sul pensum . donec vim electricam acquisitam ami-

ierit; sive eam sensim & per gradus ami tat, vim suam communicando vaporibus per aerem dispersis, sive amittat statim ex alte- non electrici contactu . Facta electricitatis iactura, 1am cessat repulsio, soliolumque attrahitur, iterum post reparatam repellendum. Hoc artificio au-S cubiculum transferri poterit, illud lcilicet repellendo ope tubi eximie electrici, digitumque pro singulis repulsionibus admovendo; imo soliolum auri immotum. luttineri poterit iter ferrum vi electrica im-

nutum & digitum ipsum, si subtus ipsum

auri Ioliolum ita admoveatur digitus, ut in lingulis repulsionibus aurum tangatur, hac

arte velut suspensum cohiberi poterit soli

SEARCH

MENU NAVIGATION