장음표시 사용
431쪽
, ejusdem nominis ramos auget, &earumdem capacitatem amplificat. Hinc illarum conti nua & altorna actio ad cor transfertur, a quo originem habuit. Paulo post collar, musculorum, rictoris viribus, pondere suo adjuvante; ncidunt, diaphragma a resilientibus visceribus sursum adigitur, bronchiorum annuli cartilaginei breviores fiunt, illo- .rumque dimensio contrahitur, atqne pari
modo contrahuntur tunicarum muscularium
vi & arteria pulmonalis & vena, unde pectoris cavitas contracta susceptum aerem ejicit ex pulmonibus . Utrum vero aliquid aeris, facto per pulmones aditu cum sanguine misceatur, quaestio est apud P scomedicos agitata, quam breviter attigimus, ubi aeris proprietates eXplicavimus. Explicata circulationis & respirationis actio
mechanica, foetui in utero materno conUenire non potest . Septum utramque cor-
dis auriculam dirimens foramineinovali pertusum est; arteriae pulmonalis truncus Vix e corde egres us carnalem quemdam communicantem in aortam descendentem dimittit, nato & exculso foetu foramen ovale sensim clauditur & canalis communicans arescit. At foetu incluso in utero materno , pulmones intumescere atque detumescere non possunt, pro ut faciunt ingresso aere; quare flaccidi sere manent & sine ullo motu , ac proinde sanguini per eos circulationem cOpiosam & facilem non permittunt. Hinc admirabili structura factum fuit foramen OUale, ut sanguis e vena cava in dexteram auriculam admissus, in auriculam sinistram innueretur , atque in laetu cordis vitam & acti
432쪽
. nem foveret non secus, ac si per pultadnes
VI. De musculorum actione saepe naribtionem injecimus ; motus initrumentum sunt musculi. quibus dissectis, membrum cui movendo destinantur, moveri amplius non potest, venter mulculis constat ex fibris carneis iecundum longitudinem excurrentibus, qui Meviores fiunt, ut pars corporis, cui cauda assixa verius caput adducatur. Nervis ligatis vel resectis, quod in phrenico praesertim ad diaphragma tendente experiri licet, nulla in fibris motricibus fieri potest construtio; hinc colligitur, per nervos aliquid ad mulculos d ferri , quo illorum actio determinatur. Quare non sine ratione admittitur fluidum aliquod subtile, quod in substantia corticali cere, i , utpote glandulosa, secretum influit in nervos, qui ex substantia medullari ortum
Μotus quo caraeae musculorum fibrae cor
trahuntur, nondum satis patet. Μitqmus igitur conjecturae, etsi utiles ; viam ad ulteriores disquisitiones parant, dummodo
tamen fiant a viris rerum anatomicarum expertissimis. Hoc unum certo nobis statuendum videtur, ad musculorum actionem comcurrere & fluidum subtilissimum nervos decurrens, quaecumque sit hujus fluidi natura, simulque sanguinem ex arteriolis affluetatem ; quemadmodum enim ligato nervo m tus omnis in musculo impeditur, ita qm uessi musculi arteria constringatur , nyique sanguinis in musculum influxus impediatur. nullus in musculo motus haberi potest. Sed
de his iam sermonem habuimm in inta-
433쪽
physica; hic autem dumtaxat subJungemus, musculos fere omnes suos habere antagonil asciui nempe contraria habeant ossicia. Tales 1hnt muthuli extensores & flexores, quorum primi extendunt, postremi autem inflectunt.. Hinc patet, contractionem esse naturalem mulculis omnibus statum ; nisi enim musculus a suo Antagonista superetur, statim contrahitur , neque 'ullo voluntatis imperio potest dilatari . Ita si partis alicujus flexor musculus resecetur, jam extensores contraria musculorum antagonistarum actione haud, amplius superantur, hinc partem illam statim extendi necessum est; & contra eamdem partem flecti oportet , resectis musculis extensoribus. Aliqui tamen musculi, inter quos cor, ibis carent antagonistis. Ex his omnibus intelligitur, vitae fontem & veluti fundamen-t esse cordis motum, quo languis per universum corpus impellitur. Mors autem est oeconomiae animalis distatutio, per quam cessant & motus cordis & respiratio. plurima alia ad hanc ipsam rem spectantia r peti debent ex Metaphysica atque ex Physica generali ; id enim cavemus diligenter, ne in aliquo loco iterum dicamus quod jam dictum prius. Nonnullas alias corporum spe- cies in sequenti capite considerabimus.
434쪽
De guibusdam capitis praecedentis utilitatibus.
VAris telluris climata in hoc capite enumeravimus ; ex diversa autem caeli temperie, ac proinde & ex ipsa climatum varietate suboriri in aeconomia animali variationes plurimas negari non test , atque experientia comprobatum est . climatum v, trietas plurimum confert ad generalem corpo- tris constitutionem, staturam, robur, mi rem , morborum naturam, senectutem . At 'fatendum est, generalem climatum rationem
cum aliis particularibus causis, quales sunt aeris, agnae, soli, alimentorum ἀonditiones, tam confuse complicatam esse, ut difficile omnino sit eas secernere varietates, quae climati propriae sunt. Quia vero inter corpus s& animam arctissimum est commercium , lcertum quoque est idque observatione constat, incolarum indolem, nisi voluntatis im- .perio regatur , ex apsa climatis natura aliquomodo pendere. Ita climata quaedam robur& fortitudinem excitant, alia vim imaginandi aciemque ingenii acuunt, alia autem qiusi hebetare videntur . Tandem suum
cuique nationi fere proprium est ingenium; sed rem invidiae plenam fusius persequi no-
sinam non est. Id tantum caute monend um est, virtutum vitiorumque rationem non ex
climatum conditione & natura, sed ex di-Vina atque immutabili lue pendere; leges ergo in variis mionibus non mutabili Elimatum varietati, sed perpetuae & invaria-
435쪽
cet climatum temperies ad excitandam asse.ctuum varietatem conferre hliquid possit, gubernari tamen possunt & debent voluntatis arbitrio, &ad divinae legis normam ni derari, atque, si pravi sint, extirpari omnino. Sed haec ad Ethicam proprio iure pertinent.
Itaque his praetermissis fuseque tractandis in Ethica ubi iancta morum dogmata Vindicabimus, jam ad Geographiam redeamus,& de illius studio pauca adjungamus. Triplex ut ita dicam, Geographiae artas considerari debet. Geograpbia anticua, Geographiae aetas media, & Geograpnia recentior. Primus Geographiae status ea est terrae. descriptio, quam veteres Scriptores usque ad Imperii Romani occasum reliquere . Geographia mediae remis ille est geographiae batus, qui ab Imperu Romani occasu usque ad litterarum restaurationem obtinuit. Geosraphia recens in terrae descriptio a restauratis liti ris ad praesens usque tempus- Quod spectat Geographiam antiquam , ea quidem magnam postulat veterum Scriptorum suppeti Milem , sed recentioris etiam Geographiae auxilio indiget. Veteres stilicet Scriptores cum recentioribus& cum accuratissimis me suris comparandi atque etiam emendandi. Si. hae 'comparatione destituamur, ignotae
omnino erunt itinerariae veterum menturae, ac proinde & ignotus erit veteris Geogra-
graphiae status. Haec prima Geograpi aiae species ad Sacrae Scripturiae intelligentiam plurimum prodest. .uod attinet mediae Ge graphiae statum , is densioribus involvitur Jacq. T. R T tene-
436쪽
434 INsTITUTIONES PHYSIC F. tenebris, multaque ad hanc cognitionem ne cessaria nobis eripuit temporum . barbaries. Attamen ex ulteribus Chronicis, cartulis quibus archivia abundant, aliquid lucis tantae rerum geographicarum obscuritati affulgere potest. Tandem quod spectat recentiorem
Geographiam , Astronomorum laboribus ad summum perfectionis gradum ita producta est, ut ignotus esse non possit in globo terrestri locus, in quo Astronomus pedem figere possit. Itaque viro Geographiae studioso probe cogniti este debent globi coelestis atque terrestris circuli; haecque est Geographia μί ronomica . Praeterea dividitur Greographia in naturalem, qua scilicet considerantur illae quas natura constituit, globi nostri divissiones, ope marium, montium, fluminum &c.....dividitur etiam in historicam vel politicam, eaque .considerat varias regionum vicissitudines, tum in ipsa principum mutatione, Variisque regionum in bella & pace fortunis, tum in ipso regimine civili aut politico . Tandem Geographia alia facra ecclesi Rica, quae nempe eas percurrit regiones, de quibus mentio ni in Sacra Scriptura , & in Historia Ecclesiastica. Haec autem Geo graphiae pars varias pro commoditate divisis nes admittit. Ita Geographia Ecclesiastica ratione jurisdictionis dividi potest in Patriaruchatus, Primatus, Parce sis &c. Ex his manifestum est cultiori cuilibet hominum com ditioni utilissimam esse Geographiam , imo Geographiam nescire turpe magis es, quam scire gloriosum.
437쪽
De corporibus aliis in trerrae gremio potis umi consederandis. Corpora in terrae gremio conclusa generali fossilium nomine appellantur. Alia fossilia in terrae visceribus generantur, atque formantur, haec natiUa dicuntur ; ad hanc classem pertinent lapides, metalla&c. alia autem fossilia terrae propria non sunt,& extranea vocantur , qualia sunt piscium, Ouadrupedum ossa, linua , plantarum corpora terrae visceribus ignoto casu sepulta. In terrae gremio recluduntur innumerabiles succorum species, aliaque plurima infinito pene numero corpora . Ex corporum illorum concursu oriuntur aliquando intestini, veli mentissimique motus, atque hinc nascuntur persaepe subterranea, atque etiam meieceraphaenomena . In tanta rerum copia , quae universam ferre historiam naturalem continet , pauca dumtaxat corpora considerabimus,
suae Physicorum contemplationi proprie subjacent. Quare hoc ultimum Physices caput tu duos dividemus articulos . I. Erit de ferro, & magnete, illorumque mutua attractione, ubi etiam de vi electrica. In 2. 'a ticulo alia contemplabimur corpora, quae ad
subterranea meleuetaque phaenomena videntiar pertiuere.
438쪽
De ferro ει magnete illorumque υi attractiva, tibi etiam de electricitate. I. T Erri & magnetis quaedam sunt rima prietates , admirandae potius quam hactenus explicandae . Primo autem annotandum est, magnetem haberi posse velut lapidis speciem , quae ex ferro, oleo & sale coalescit ; in hoc lapide quatuor effectus praecipuos considerabimus scilicet, iam a
iahentem aut repe lentem , Uta communich*ricem, vim directricem, ac tandem υιnat 1
cbna tricem, de quibus ordine dicendum est. Atque ut a vi attrahente initium ducamus, sciendum est, magnetem trahere ad se multa corpora, sed potissimum magnetem alium, ferrum, & arenam illam lucidam , qua ad exsiccandos recens scrinios characteres uti solemus . Si magnes ad eo in ista admor veatur, statim videbuntur, ec sponte anoveri Versus magnetem , & quidem maiori . Vel minori cum velocitate pro maluit vel mi-ri eorum pondere ; velocius enim ruunt corpora ista Iersus magnetem si minorem habeant molem imo si magnitudinem paulo majorem habeant, manebunt etiam: imminta , seque magnes tantam habebit vim, qua ea ad id rapi/t . Attractio autem ista muri tua est . non minus enim magnes trahit ad isse magnetem alium vel ferrum , quam trahitur ab illis, quod demonstravimus in P sica generali, ubi de actione & reactione. Caeterum magues nec trahit omni ex parte,
439쪽
nec aequalem in omnibus sui partibus virtutem habere deprehenditur; donatus et enim magnes plerumque polo duplici , quorum alter trahit ad se , alter vicissim repellit, si scilicet magnes ma neti opponatur , non vero si ferrum magneti; ferrum enim semper & omni ex parte trahitur , quanquam non aeque Vehementer omni ex parte . Id vero intelligendum est de ferro , quod magneticam vim non adhuc sibi comparavit;
nam ferrum poliquam magneticam V m adeptum est , a magnete repellitur non min3 sac magnes alius . Quoniam vero in polis virtus trahendi maxima est , ii deteguntur ope scobis ferreae vel etiam arenae, quae ita circa magnetem sese componit ut semitas quasdam veluti fulcos efficiat ; ubi autem sulci ibi convergunt, ibi reperiuntur poli. Linea utrumque polum coniungens dicitur
axis maguetis, aequatuor autem dicitur planum ad axem perpendiculare, ipsumque axem bifariam.&'aequaliter dividens . Μagneticis pniis idem impositum fuit nomen, quod globi nostri polis; unus septentrionalis sive boreal s, alter meridionaliati seralis dicitur. Etenim si magnetem ex filo libere suspendas, sponte sua in hunc se disponit situm, ut polus septentrionalis septentrionem, australis austrum respiciat, etsi non accurate nec aequaliter ubivis locorum. Meridianus magneticus appellatur planum ad magnetem perpendiculare secundum longitudinem axis, ac proinde transit per polos. Sunt autem poli magnetis puncta mutabilia. Si magnes per medium axem leni manu secetur, quaelibet pars duos acquirit polos; partes quae erant sub aequatore conti-
440쪽
guae ante sectionem, & quae poli non erant, polorum vim habent; imo pars quaelibet polus borealis yel australis fieri posset, sectione facta majoris magnetis,polo australi vel boreali propius. Idem contingeret parti cuilibet dimidiae, si eodem modo mediae secarentur. At si magnes non secetur per m
dium axem , sed secundum longitudinem, habebuntur quoque poli quatuor , quorum
duo ejusdem nomiius, in ea manebunt pa
te. in qua positi erant ante sectionem , &in qualibet parte formabitur novus axis priori parallelus. Ρhaenomenon autem plane singulare praebent magnetis poli , nempe duorum magnetum poli, si fuerint diversi nominis , sese mutuo attrahunt; secus autem,
si eiusdem nominis fuerint; nimirum polus septentrionalis trahit australem, sed non vicissim duo septentrionales vel australes sese mutuo attrahunt, imo sese fugiunt, sive repellunt. Quare poli diversi nominis dicuntur amici; poli autem eiusdem nominis inim ciappellantur. II. Magnes donatur virtute alia , quae communicatrix ligitur , eo quod magnes Vim fuam attrahentem ferro , aut calybi facile impertiatur. Si super polo cujusvis magneris , vel prope eum: lenta manu ducatur se
rum secundum sui ipsius longitudinem , &eadem servata directione; magnes huic se ro virtutem suam ita communicabit, ut ferrum ipsum, ad vim attrahentem quod attinet, nihil prorsas a magnete disserat. Nec tamen magnes de xiribus suis deperdit quid quam ; etsi centena ferramenta vi sua impraegnaFerit; non desunt tamen , qui affirmant, magnetes imbecilliores evadere . At
