Institutiones philosophicae ad studia theologica potissimum accomodatae. Auctore Francisco Jacquier ... Tomus primus sextus Quo physicæ pars secunda, sive physica particularis continetur

발행: 1767년

분량: 482페이지

출처: archive.org

분류: 화학

421쪽

inferioribus ipsis plantarum partibus nutriendis impar foret. Succus enim, qui proaei mea terra ascendens per plantae radices tuncumque excurrit , crassior minuique tenuis atque digestus conlpicitur, ideoque vel ipsi trunco vel tenerioribus certe ramusculis qui ex trunco erumpunt, nutriendis aptus else non posset : at si humor ille assiidue ascendens atque descendens iterum percoletur, purior longeque lubtilior ad inferiores plantae partes Pe Veniet. Et quidem perennis ille humori circuitus in plantis quibusdam manifeste con-1picitur. Si enim arctiori vinculo, ut ferreo circulo, transverse constringantur , illorum truncus supra vinculum turgere observatur,

quod certe fieri non potest nisi collecto h more, qui a superioribus ad inferiores partes descendit . Neque humor ille solum renuere ,

ted inferiores etiam plantae partes alere ataque augere deprehenditur. Si enim plantae cortex duobus circulis transverse vel horizontaliter ductis secetur, corticisque pars circulis intercepta avellatur ut superior ab inferiore cortice disjungatur , inferior quidem cortex minime augetur aut versus superi rem assurgit, superior vero sensim nutritur ac verius inferiorem extenditur ; succo nimirum per corticem refluente , nOVAS par tes acquirit, ut accuratissime observavit Mal-pighius . Itaque cum hoc assiduo circuitu succus nutritius rarior semper atque subtilior evadat, atque juxta varium fibrarum, quas penetrat, ordinem atque figuram, varia ratione perc. letur, digeratur ac veluti concoquatur, te nues partes illas, quae subinde a planta aVO,

422쪽

4ro INSTITUTIONEI PHYSIC E. laverint, reficere ac restaurare poterit, ut planta pristinam molem Vel etiam novam acquirat. Eiusmodi vero circuitus nutritii succi , ideoque plantarum nutritio eo facilius peragitur quo plures fuerim infert maes, quibus plantarum fibrae inter se communicant. Ita nimirum succus ex una fibra in vicinas propagatur, & singulis plantarum fibris alia fibrae adjunguntur. Hinc si quaedam corticis pars avulsa fuerit, laterales quae supersunt corticis partes ac veluti vulneris margines sensim dilatantur, sibique mutuo prOXimi res fiunt, donec integrum vulnus obducant. Denique hoc perenni humoris circuitu , eX fibris in utriculos, ex utriculis in fibras alias propagatione fieri conspicitur , ut interior corticis pars ligno adhaerens in lignum con- Vertatur, ita ut truncus ipse ex variis veluti corticibus in lignum consertis sibique concentricis aliquando componatur quod. in quercu praesertim observatur . Hinc intelligitur generatim tota nutritionis ratio ; qua Vero

serie, vel ductu perennis ille succi circuitus peragatur , definiri Wix potest. Probabilissimum tamen est, maximam succi nutritii copiam ascendere per ligneam arboris partem, non Vero per corticem, aut partem illam

quae corticem inter & lignum sta est. Etenim ut succi nutritii motus subtilius depre

hendi posset, expertissimi quidam Physici

mensibus Martio & Aprili secuerunt corticem arborum in trunco & ramis, ita ut cortex in arborem esset detractus ; semper que observatum est, corticem superiorem una cum ligno, quod tegebat, aliquandiu crescera ; dum interim inferiores partes nullum pror-

423쪽

sus caperent incrementum. Porro si per ligneam arboris partem non ascenderet succus nutritius, ted per corticem aut partem illam corticem inter & lignum positam, pars a boris quae infra sectionem est, maxime cresceret, superior autem pars in eodem statu maneret, aut prorsus interiret. Praeter haec, quae enumeravimus vegetationis instrumenta , adjungi etiam maxime debet pillarium vis artractiva, qua fit, ut capiti res plantarum tubuli non solum attrahant su cum nutritium, sed eum qui sibi magisco

Venit, usurpent, alium vero nutritioni minus ideon eum respuant. Haec autem cons Tantur cum explicata tuborum capillarium

doctrina. III. Quamvis inter ignota plurima & f

Te omnia naturae arcana numerari debrat

admirandum vegetationis opus, ex dictis tamen patet, nullum plantae genus sine semine produci; quod autem plantae plurimae in iis locis oriri credantur ubi nulla sunt semi-ua, ut in tectis, saxis, dirutisque aedificio- tum parietibus, vulgi error est. Licet enim in iis locis nulla deprehendantur semina , inesse tamen certissima ratione ostendi potest. Et certe plantas illas quae sine semine oriri putantur, ex semine per aerem plerumque translato nasci probat Malpignius hoc experimento. Si terra e profundiori tel- luris parte eruta in vase collocetur, idemque vas tenui velo obimatur, atque supra velumipium deponantur subtillisuma herbanam si

mina, nunquam terra virescere vel germi nare videbitur; contra vero si aeri libero e

cipiendis ne seminibus idoneo terra expon

424쪽

412 INSTITUTIONES PHYSIC E.

tur, statim virescere deprehendetur. Etir quidem ipsa in plantis plurimis, quae semine carere credebantur, & Ui, ut dicebant, te rae plastica produci, semen deinde observarunt diligentiores Physici . Quare ex toto vegetationis progrestis atque ex analogia Naturae concludendam eis, in iis etiam plantis, quae nulla demonstrant seminis indicia, semen latere subtilioribus observationibus fortasse aliquando detegendum'. In planatarum seminibus ope micros copii hae observantur partes praecipuae, seu involucra quatuor , quorum primum dicitur cap-- .la , cujus diversa omnino est in diversis se- minibus figura ; alia duo proximiora involucra Vocantur seminis Ultimum tandem in lucrum dicitur placentula, atque in plantis idem fere est illius usus, ad quem destinatae sunt in animalibus membranae , quae foetum involvunt. Has autem partes singulas aliasque plurimas observare potissimum licet in faba recens exclusa . Admiranda omnino est seminum varietas. Si plantae certum quoddam propriumque solum postulent, illarum semina tali donantur pondere& subtilitate ut recta terram petant & sine alio auxilio sese solo inserant . Si autemplantarum semina tantam habeant levitatem, ut aeris flatu avehi facile possint, unico vel etiam pluribus quasi uncinulis muniri solent, a quibus retineantur . Contra autem alia si

mina plumulis & veluti alis sustinentur, quibus ad magnam distantiam levi vento dispergi & a se invicem removeri possint . Tandem semina alia long ius projiciuntur Vicuticulae tendinosae & elauicae; haec nempe

425쪽

cuticula exsiccata disrumpitur , semenque, ut ita dicam, explodit. Ecquis autem non mirabitur omni potenti stimam creatoris manum, quae lemina quaedam in capsulis elasticis inclusit, quarum elasticitate ad convenientem

distantiam seminis particulae proiiciuntur λAliis autem seminibus alas veluti indidit quibus sublevantur & a vento dissipantur lTandem semina alia leviora hamulis, ut

ita dicam, armavit, quibus ventorum Viresiliant. Ex plantarum nutritione intelligitur quoque mortis ratio. Utvit planta, quandiu nutritur: nempe et)ita plantae ille est status, in quo succus nutritius concoquitur, & ad singulas partes libere defertur e si ergo cessat

nutritio, plantae substantia arescit & moratia dicitur . Quae igitur motum succi nutriti idestruunt, plantam enecant , quare moriuntur plantae, structura organica' casu quodam

vitiata , vel succi nutritii penuria . Itaque ad. perficiendam nutriti is rationem , selinatura variis experimentis tentari debet, neque enim omnis fert omnia tellus. Praeterea

cum talis sit plantarum structura, Ut convenientem sibi succum nutritium admittant , inutilem vero rejiciant; agris uberias conciliabitur, si eidem solo nova per vices committantur plantarum semina ; etiamsi enim per longum tempus absumpta fuerit succi nu triti l copiis, idem tamen solum altero abundare poterit succo alteri plantarum speciei idoneo . Tandem felici successu promovetur aliquando adhibita vulgatissima operatione suam inlationem appellant. Et quidem instipuis ope fit, ut succus nutritius mis

426쪽

ςὶφ INSTITUTIONES PHYSIC E . diverses & multiplices tubulorum anfractus percoletur magis atque perficiatur; hinc aliquando non lotum perficitur planta, sed novam persaepe speciem mentitur. Verum, ut feliciter succedat operatio, necessum est inter utramque plantam intercedere analogiam quamdam; ita ut succus ex plantae unius tubulis in plantam aliam transire libere possit, atque pluribus viarum ambagibus feliciter percolari : alioquin non solum nihil emolumenti inde posset obtineri, sed plantae ipsi crea

retur morS.

IV. Quamvis iucundum aeque ac utile Physicis spectaculum praebeat stupenda plantarum varietas, sua tamen utilitate principem locum sibi facile vindicat illa Physicae

pars, quae incredibilem fere animalium varietatem contemplatur . Animalium in variaqspecies divisionem, atque specierum illarum descriptionem persequi ad eos pertinet, qui historiam naturalem data opera tractandaui aggrediuntur, corporis nostri aeconomiam considerare satis erit ..Et primum quidem , Πe breviores quam par est, hic videamur, monendum est nos non Medicos sed Physicos agere, atque etiam de generali corporis anatome, de sensibus aliisque plurimis ad aeconomiam pertinentibus nos jam di

xisse in Metaphysica & Physica generali ;

quare pauca adJungemus . Quo admirabili arcano nasci atque vivere incipiamus, variis hypothesibus explicare frustra laborant Physici, conjecturas illas exponere religiose abstinemus auditoribus enim nostris nobissue ipsis maxima hac in re debetur reverentia λavitae nostrae progressum atque interitum bre-

427쪽

viter dumtaXat, quantum ad rem nostram attinet, prosequemur. Cibus inctoriis dentibus dissecatur, atteritur, & sali

affluente permixtus comminuitur, atque prima digestionis operatio , minicatio scilicet, absolvitur . Cibus massicatus ope lingu ae ad Ubphagi fauces musculorum actione dilatatas devolvitur, retophago ingestus descendit in Uentriculum , agentibus fibris spiralibus per musculosam aesbphagi tunicam dispersis, adjuvante tunica glandulosa interiorem

superficiem irrigantem . Cibus in Ventriculum delatus commiscetur cum liquore gasericoquem per crinam villosam fundunt glandulae, calore digestus cibus motibusque ventriculi conquassatus solvitur; fibris autem tumcae musculosae constrictis per mArum ejicitur in intestinum duodenum , ubi fuccus pam creaticus cum felle effunditur ulterioris digestionis gratia ; digestus autem cibus promovetur a stione continua fibrarum , quae musculosam intestinorum tunicam vestiunt, pars crassior in faeces abit, subtilior autem exprimitur in venas lacteas, quae radices suas perductum intestinatem infinito propemodo numero spargunt. C tur itidem 6mpho quam glandulae copiose effundunt, dilutus inci te,

nam deducitur, commune chyli atque lyn phae receptaculum, ibique magis attenuatus per dusitim thoraicum in Venam subcuυiam defertur . Sanguini permixtus moX per v nam caUam dextero cordis ventri uis illabitur, unde in arteriam pulmonalem exprimitur .

Redit sanguis ex pulmone ad cor per Ue nam pulmonalem , & sni iro cordis ventriculo infusus motu cordis in arteriam ma-

Suam

428쪽

416 IvsTITUTIONEs PHYSIC T .gnam pellitur , per cujus ramos ad omnes corporis partes defertur, unde per ramos v

narum redit in Venam caVam dextero com

dis ventriculo iterum affundendus. Perpetuus iste motus circa latio languiuis appellatur ;admirandum circulationis artificium ex venarum arteriarumque structura atque systemate & ex illarum cum corde connexione intelligitur. In dexterum cordis ventriculum

hiant vena cava & arteria pulmunalis , in sinistrum vero vena pulmonalis , & arteria

magna . Venae cavae & arteriae magnae r

m distribuuntur per totum corpus, rami autem venae pulmonalis & arteriae eiusdem nominis per pulmonum iobos disperguntur. Uenae & arteriae per totum corpus invicem scommuni sani per tubos capillares inflexos ,

quorum pars una arteriae, altera pars Venae vices subit. Movetur autem sanguis in arteriis a corde versus eXtremas corporis partes, in Venis contra cor Uersus. Ne autem in actione cordis sanguis ex ventriculo redeat in Venam unde Venerat, valvulis impeditur quihus etiam regressus in Tor coercetur. Sanguinis quantitatem illiusque Velocitatem calculo aestimare conati sunt multi & quidem doctrinae fama percelebres viri, sed irrito

prorius labore, ut jam antea observavimus. V. Ut intelligatur nutritionis ratio, tΟ- tum Ccationis opus breviter resumamus. Chylus in ore praeparatur, atteritur, in aes

phago & ventriculo attenuatur, in intestinis elaboratur, in venis lacteis secernitur, in imesenterii glandulis diluitur, magis ac ma- 'gis in ductu thoraico diluendus, sanguini invenis miscetur, ibi autem rursias solvitur ,

429쪽

attenuatur , intimius miscetur, in laterialia pulmonum vasa pellitur, fluidarum particu larum formam induit, tuam fluiditatem ob perpetuum languinis circuitum conservat. Continua pulmonis , Viscerum , aliorumque Vasorum actione sanguis Cistofus Varias mutationes subit, atque ex eo glandularum ope secernjtur ac veluti exsugitur liquor , yemmyanguinis quod in massam gelatim am abit& singulis corporum partibus nutriendis de stinatur; quia vero subtilior seri pars iter to circuitu perpetuo consumitur, hinc Chyli detrimentum moderato alimentorum usu reparandum. Quibus autem incrementis augeatur corpuς, iam in Physica generali explicavimus , ubi sermo fuit de transpiratione Nunc cordis actionem quae vitae fons est atque principium, ipsamque respirationem breviter contemplabimur . Cor illiusque auriculae sunt veri musculi; spirales scilicet mbrae , quae ex descripta cordis anatome a basi versus mucronem ascendentes iterum versus basim reflectuntur , musculorum vi agunt; dum fibrae omne simul breviores factae longitudinem cordis minuunt , latitudinem augent, Ventriculorum civitatem coamctant, tendinosa arterarium orificia dilatant, venarum ostia restringunt ; hinc sanguis magna vi in arterias exprimitur, atque haec est Saseole. Sanguine per systolem toto fere eX- pullo ex cavis cordis fibrae flaccescunt, arteriis iam dilatatis cordisque nervos comprimentibus; hinc distantia inter basim & apicem augetur, sanguis eXpulsus in venas trans it . atque haec est Dia sole. Praeter muscularium fibrarum actionem alias quoque

430쪽

vires plurimas ad motum cordis conferre cor tum omnino est, quamvis singulas vires illas nec calculo aestimare , neque etiam recensere noverint diligentiores Anatomici. Sed quidquid sit, indubitatum est ad cordis contractionem sive Sistolem non parum conducere musculos intercostales & diaphragma ;quorum ope fit, ut sanguini in pulmones pateat ingressus, quo negato actioni cordis insuperabile daretur obstaculum. Itaque haec omnia cum pulmonum actione & respiratione coniuncta sunt. Duplici motu absolvitur respiratio, dilatatione nempe & conseristione pectoris, quarum una alte ram sequitur. Dum pectus dilactatur, aerem in pulmones haurimus, eo constricto pulmones evacuantur. Ut intelligatur, quomodo hoc fiat, ex brevi anatome jam in metaphysicis institutionibus explicata repetendum ess, pectoris cavitatem duodecim costis, arcuum initar, hinc & inde positis constare . Inter eas mediant mulculi intercostales qui sup riores costas cum inferioribus connectunt. Inferioribus costis valde adhaeret diaphragma, quod transversim expansum inter pectus &abdomen modo complanatur & viscera abdominis comprimit, modo versus pectus attollitur & fornicis instar assurgit. His animadversis, dum intercostales mulculi contra humtur, costae elevantur, diaphragma complanatur , abdominis viscera extrorsus protruduntur , pectoris cavitas dilatatur, aer ambiens per os & nares atque hinc per tracheam ad

pulmones ruit; aer autem annulos cartilagianeos impellit , tracheae branchia dirimit atque separat, varios arteriae pulmonalis & venae

SEARCH

MENU NAVIGATION