Succini Prussici physica & civilis historia cum demonstratione ex autopsia & intimiori rerum experientia deducta auctore m. Philippo Jacobo Hartmann

발행: 1677년

분량: 289페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

21쪽

M LIB. I.'HISTOR. ibidem etiam bit unien gigni asserens, CXt. in Perside, inquit, Parthia, Carmania. f. V. In Europa vero, praeter regioneS mare Ballicum claudunt, Auctores succinum lectum ferunt ad Britanniam, quod & antiquillimos Scriptores tradidi Lse, ex Plinio cognovimus, & L Ibertus M. idem inuit, nisi quod hic Gagatem cum succino confundat. Sed distinctius alii litora Scotia & Orcadum, atque etiam Vicinae Hiberniae notant , ut in quae mare succinum ejecerit. Germania quoque non unus locus hac ratione memoratur. Vt Alriovandis Succinum fossile passim in Germania erui tradit, ut in Saxonia, prope quendam pagum , qui oberbirca nominatur. Item in Menae celebri carbonum monte; & prope Dresdam ejusdem provinciae ciVitatem, perspicuum succinum effodi. Similiter iniribus Elbogani locis; circa Satelum pagum, non longe ab oppido a Falconibus dicto, in loco tandem altiori, qui collis ardens appellatur. Idem, verum quidem esse, multos affirmare, in continenti Blebiae massam Succini capitis humani magnitudine, quadam in fodina fuisse inventam. Suevia fons juxta coenobium lacus degere, ubi suceinum melleum, vinosum re aureum in-

22쪽

SUCCINI PRUSS. CAP.L 23 ventum esse perhibetur. Marchia: O. Bec- manno , ad ripam narii prope Clistrinum juxta pagum Schaumberglectum. . VPILlich. M Taciti Germ. Comment. p. a. n. as. Prope Neomandram quam novam appetu-mus Cestum hinc'anc furiose. ad Oderam,cir citer tria miliaria distantem lacus est ingens, in cupta ripa succinum phalernum reperitur,

cujus frustum non tantum vidi , sed se inci-sula repositum conservo, ejus smajor ibidem esset copia justior indagatorum, qui vel cintistantem flammam saepe in aquis si e vidisse

autumant,adesset diligentia. H. l. Fluetibus quoque maris Germanici Succinum appelli certa est fama , inprimis ad patiam ubi Tonninga est sita, ita & ad Iuliam, atque ali qua copia ab Incolis vendi, hi quibus iucci norum sunt commercia referunt, id quod& aliorum, qui ipsi in litore legerunt patrio, literae assirmant. Sed N ad alia loca, huic mari adjacentia , tractus Belgici potissimum , allabi plurimorum fide asteritur. Unde & Conring. de Antiqui si flatu Helma- ad. In addendis: Nec enim temere Cluveria assentiendum, ab omni aevo nonnisi in Prus

Succinum colligi solere. Num se hodie id, eis νarius, in aestuariis Oceani o risci, ui ct in Osribus ejus insularum reperitux, ct siuo avo

23쪽

r LIB. L HISTOR.

non perinde ex Prussia sed Oceani Septentrionalis Infulis Romanos electrum accepisse , dia serte testatur Plinius , L. 37, 7. H. I. Ad Hispaniam allabi Priscorum sententiam, Recentiorum nonnulli confirmant. Sicuti etiam sunt , quibus adhuc basiae Padinsuccina mittit. In Pannonia quoque, ut Uerus testatur , plurimum succinum legitur. Et Alriovando a Prostenburga tribus miliaribus, lacus quidam distat profundissimus, per cujus aquas , si piscatoreS retia extendant, Copiosum succinum extrahere solent. Polonia quoque electrum obtulisse quibusdam traditur. g. VI. verum neutiquam in memoratis locis succinum, proprie dictum scilicet, ita ubique generari credimus. Quod enim loca Africae, Americae, Asiae attinet, nondum fuit, qui collatis omnibus succini Prustici viribus, illud quod ex istis Terris mittitur, eisdem gaudere dixerit. Contrarium potius experientia demonstrat, de quet , uti diximus, in Physicis c. 4 . I. 2. Neque fidem merentur promiscue, quae de invento in Europa succino afferunt Scriptores. DC Insulis enim Britanniae nondum idem rerum documenta satis probant , quod Auctores

no sint,qui illud indubitato asserant

24쪽

sUCCINI PRUSS. CAP. I. 23 Hector Poetim relata retalit ; plerique alii rerum Britannicarum scriptores , illud silentio praetereunt, quod facturi essent minime, si ea dos insignis his Provinciis a natura fuisset collata. Adde quod Britanni

in Prusita, &Gedani, succina coement S, hoc nomine Patriam nulli memorent. Germaniae vero alia ratio: Ulut enim suspieio sit Adroυandum Gagatem Succini vocabulo intellexisse, quem sene accuratior rerum consideratio succinum pernegat ἔconcedendum tamen , quod in iis locis, quae vel maris Ballici confinia tangunt, vel fluvios cum hoc se commiscentes possident, quorum numero Atia, Hosatia, Marchia potissimum accensendae, luccina aliqua fuerint reperta. An vero casu illuc sint allata, fluxu vel refluxu maris Ballici ab repta , vel aliis meatibus subterraneis abducta, licet sit incertum, tutius tamen asseritur, quam ut in illis nativa succinorumst tuatur sedes. Quoad reliqua interioris Germaniae loca, si non memoratae causae inveniant locum, alii alias a diluvio usque arcessimi , potius forte fortuna ab eisdem possessa succina dicamus. Certe de fonte Suevia , an relationibus quorun- . dam

25쪽

26 LIB. I. HISTOR.dam recte Ariovandus fidem adhibuerit, non liquet. His aniae vero nostram glebam allabi, Philologi quidam commemorant, quod forte ex antiquitate hauserunt, Historicorum scripta illud minime testantur. Mirum vero quod veterem fabulam de Pado Demnierus adhuc occinas. Paianoniam si non succino divitem fecerunt antiquissima commereia, quae Cluverio docente, hic cum Graecis fuerunt instituta, praeter Munsferum vix ullus succinorum fera-Cem tradidit. Caeterum de Prosenburgat Alriovandi historia , eodem quo illa de fonte Sueviae fundamento videtur niti. Polonia ve ro, sicubi in illa fuerit repertum, quamvis id gravior Historicus nondum notaveris, aut mari Baltico debet, auferente Vistula,vel alio cal u, sive forte fortuna illud contigit. g. VII. Illud ergo hucusque egimus , ut quicquid veterum Recentiorumve monumenta de aliis edissererent locis, vel falsum CVinceremus, vel non vera succina,vel fortuito ab illis poisessa, aut sane maris Balliciviciniae eadem deberi. Ex ipso vero Baltico mari non una regio spolia legit, licet non eadem omnium sit conditio, aliarum enim lautiores , aliarum tenuiores manubiae.

26쪽

SUCCINI PRUSS. CAP. I. a

Dania quidem etiam hac praeda fruitur, ut quoque Lubecensibus eam divendere dicatur. Sueciam similiter illo commodo potiri , non solum Schemerm in Actis Soc. l Angi. R. certum asserit', cum id circa oras Insulae Biorkoo in lacu Melero, qui aquam dulcem habet sitae,inveniri scribat:λSed MElectro toreulae, optimi generis & gratissimi coloris Succina etBastirnar/l farbi) inde asportari adstruunt. Annoniam

quoque partem capere , sunt qui tradunt,

quod ut a vero prorsus non abhorreat, cCrtis tamen documentis nondum Comperi.

De Libonia illud credere magis est in proclivi, cum a tot testibus, quibus litora Cum iandiae se Livoniae reliqua sunt cognita, ejus rei fiat fides V Van. f. 16. in litore Livoniensi quoque aliquid legitur, sed id quoque

parum est. Ita & ad Samo tiam Succina legi atque erui constat. g. VIII. Opima omnium maxime spolia vicina rapit Prussa, in quam mare Balti-l cum suas divitias offundere , ipsique proprias dicare videtur. Quae causa fuit, ut quibusdam scriptorum sola Prusii a , quae hoc se thesauri iactaret, crederetur, qu Cmadmodum de Italia sibi quosdam Veterum persuasisse, g. II. annotavimus. Illi vero

27쪽

r 8 LIB. I. HIS TOR quamvis Schemerm in Suecia repertum suc-

Cinum opponat, a veritate tamen minus

erit absonum ; siquidem in hanc, Provinciarum quas mare alluit Balticum, nobilissimam uberrime ejusmodi divitiae redundant. Unde recte legati Haestorum s Astiorum, quod odori Hartarum L. 1, 2. innuit, retulerunt succina ad ipsos ab Oceani unda descendente, exportari, eaquzante omnes homines patria ipsorum offerente, ab eisdem suscipi. Atque Patriam AEstiorum tunc temporis Prussiam fuisse, apud omnes est in confesso. Mirari solum

subit cur Helmotam Chron. Stav. La I. inter alias nec has Prustarum divitias recensuerit. Ita etiam in I sis Chronicis Prussiae vetustioribus, P. Dusburg , dc pluribus

Germanico idiomate conlcriptis, quamvis sedulus attenderim, nuspiam succinorum mentionem Distam observavi. Nec Privia legium Culmense, quod venas, fodinaS, E C. quae Crucigerorum ordo sibi volebat propria, annotavit succinum. Post secessionem demum a Crucigerorum ordine Historiae succinorum in monumentis rerum occurrunt; ubi Civitates reliquae curandi succina munus Regio montanis delegarunt, ut justo tempore colligeretur & distribueretur, ut praeter alios MDMSchi tet,

28쪽

SUCCINI PRUSS. CAP. I. 29

dit. Ni si quod in legibin municipatibus auillsobr) Irium inclyti Regiomonti Civitatum Disinu. Ide rudi succino non asservando decretum occurrat: Illas autem leges an . I 394. ex plurimorum M storum

fide , & peculiari unius M sti clausula ab ipso ordine 'Crucigerorum adjecta, collatas costat. A ntiquissima quidem foret

succinorum memoria,si quae Schiitet Chron. Pr s. refert,fide invenirent: Hagellonis nimirum tempore Gedanenses luccina Sudavoru Pruisorum piscibus permutasse. De Sudinis autem ob succinum a Domitiano infestatis , quod migandus f. ys. Historiis memorari scribit: Atque Gobelius Filius in Praef. id Drueri instinctu Domitianum fecisse refert, Sudinos vero consilia belli antevertisse, multoq; luccino pacem mercatos , Drusium item Germanicum eadem ex causa Sudinos navali bello appetiisse,&ad eosdemIulianum a Domitio Nerone missum: illa omnia perpera dicta puto.N et enim apud AntiquioresScriptorcs Sudinis ulli bi succinum attribui legimus ;neq;adeo vera est hypothesis,Sudinos Ptolomaeo memoratos Prussae incoluisse loca. Uti nec apud Plin. . t. 37,R.Julianus ille Sudinos,sed litora Getana eadiisset, di Getanan.

29쪽

3o LIB. I. HISTOR. Caesare ibi classibus rem gerente, non Su- dini ob Succinum sed incolarAustraniae Insulae, sessariae de Succino die , oppugnati leguntur. De qua Insula Cons. quae Pli L. ., & Cluverius in Plinium locis β. III. citatis haber. g. IX. Verum non solum ad eum Prussiae Succina abundant, sed dc variis iis locis amari dissitis hunc thesaurum invenit. Certe sepius usu venit, ut non in Sambia tantum, sed & in TV tangia rustici inter arandum succina offendant. Vidi insignia

frusta ad Gllic stadium, Episcopalis ditio

nis Varmiae oppidum, ex rerra sublata. . Et ex Hoc erlandia agro,massam septem libra rum praeterlapso anno Elbingae venditam, a Clarissimo quopiam Fautore notatum. Alis ovandin penes Regimontem CX terreno idem erui scribit. De quo oculata fides t stabitur plenius ; cum non una particula ex loco laterariae rei in vicinia destinato eruta, sed S ab inventore cum luto effossa oblata gleba. Plane a ratione non alienum esset, omni fere Prussiae Succineum adstruere fundum, adeo undique locorum collecta

aut afferuntur aut ostenduntur succina, Ca-que non unius coloris, nec vilis. mes rim,

non procula Bartenstein, lacteum ovi ma-

30쪽

sUCCINI PRUSS. CAP. I. 3Ignitudine ; Dombros en ad fluvium Ange-rappe ex caeruleo luto colore, & magnitudine varium obtulit ; de alibi ex terra quasilia

gηψa. Gilgenburgi, quod a mari 2o. admodum distat miliaribus, ex fonte, qui ca teroquin salsam aquam, & ad cerevisiam coquendam inutilem fundit, cum primum fuit conditus, succinum effossiim, a Viris fide dignissimis accepi. Quorsum etiam spectat secaturigo, quae ante lustra fere duo,

circa Bartenstein municipium solito uberius erumpens, multum simul succini, & satis magni, est Haculata, ut etiam proventus Sereniss. Electoris augeret. EJus plerassi omnia,pleniorem a teste omni exceptione

majori notitiam indeptus , hic posteritati consignanda duxi. Pagus est, novi nomine insignitus, Capitaneatui Rastenburgensi subjectus dioecesis Schvvansfeldensis, duobus miliaribus & supra a Barten stein dissitus,Possessota G. D n. Κ. de P. Hic locorum quamquam olim semper fons fuerit, minori tamen impetu se effundens) an. I 666 scaturigo memorata insperato ex alia scatebra, aliquot passibus a veteri dismate, in

convalle alta, collibus diversisque arborum generibus circumsepta, terra lutum & arenam prae se ferente , versus Zephyrum,' C - mul-

SEARCH

MENU NAVIGATION